Page images
PDF
EPUB

scribendos alacriter incubuit. In sermonibus siue satiris hac propositi ratione usus est. Moralem Platonis doctrinam populares docturus ab exagitandis et irridendis uitiis flagitiisque principium sumpsit, quo quasi uiam sibi muniret ad uirtutem in priore libro epistularum mox commendandam et officium in altero rite explicandum. In hoc curriculo quominus celeriter procederet, duobus aliis officiis sibi a Maecenate iniunctis impediebatur. Primum amico iambos cupienti eiusmodi librum se scripturum esse pollicitus est (Epod. 14 7-8). Illud uero ab huiusmodi initio profectum esse crediderim. Maecenati cum ostendisset quos epodos (= iambos) in Graecia olim fecisset, ille continuo adhortatus est, ut pro Graecis uersiculis Latinos suppeditaret, tum alios epodos adiungeret. Post Graecos uersus Latine redditos primi successerunt quos in mulierem uetulam et libidinosam lusit licentius, dein usque ad annum urbis 726 uariis interuallis ceteri additi sunt. Moram his quoque iniciebat quod uaria simul aggressus est. Nimirum tertia cura iam interuenerat. Dum Brundisium et Tarentum comitatur Maecenatem (717 = 37), qui Antonium a Caesare Octauiano tunc auersum reconciliare uolebat, Horatius ante foederis Tarentini societatem a Maecenate iunctam funesti belli tempestatem, nouas clades et ciuium proscriptiones animo praeuidebat. Quapropter utrisque partibus bellum dissuasit, pacem sapientissimis uersibus commendauit. Sic natum est carmen primi libri quartum decimum; secutum est eodem itinere excitatum eiusdem libri uicesimum octauum, secundi libri sextum. Alios lusus lyrae sociandos amoris militia, alios amicorum desideria excitauerunt. Haec temptamina tempore et occasione expressa Maecenas magna cum laetitia excepit atque, ut in coepta uia pergeret, haud dubie adhortatus. est. Maiorem impetum nouus uates cepit temporibus Actiacis, sed haec antequam persequamur, ad sermones interim redire decet. Iam enim causa patefacta est, cur in hoc suo genere scribendi ab anno urbis 717 usque ad a. 723, quo pugnatum apud Actium est, non plus quam octo satiras sufficeret. Quas cum absoluisset, tam hasce quam duas illas ante Maecenatis amicitiam factas uno libro complexus est, quas quidem nondum cum populo aut quibusuis lectoribus, sed solum cum amicis suis communicauit. Conf. annot. ad Serm. I 10 92.

Ad hunc quaestionis locum deuectus lectores meos, ut animum aduertant ad aliquem huius disputationis fructum meo iure rogare potero. Nam ante nondum explicatum est unde acciderit, ut poeta et modi studiosus et iusto ordini praecipue deditus eodem tempore tam diuersa, tam et numeris discreta et argumento diuersa poematum genera temptauerit, sed alii rem miram securo silentio transmiserunt, alii diuersos labores eodem tempore susceptos non admissuri grauibus erroribus seque et alios tradiderunt*). Nunc facilis et simplex responsio parata est. Scilicet sermones proprio instinctu et Platonem quadamtenus aemulatus fecit, epodos Maecenati roganti promisit, carmina primum Maecenas, mox etiam Augustus postulauit, alia amoris studium et amicitia excitauit; sermones suo impulsu inchoauit, epodos et carmina aliorum gratia cecinit.

VII.

DE NOVIS CARMINIBVS, EPODIS, SERMONIBVS. DE EDITIS TRIBVS CARMINVM LIBRIS ET LIBRO EPODORVM, ITEM DE EDITIS DVOBVS SERMONVM LIBRIS.

In disputatione praegressa Horatium ad tempora proelii Actiaci comitati sumus: iam proxima continuabimus. Pugnam Actiacam non sine sollicita et diuturna cura ciues in urbe cum expectassent, euentu felicissimo Romam nuntiato ingens populi laetitia et effusa exultatio Caesaris amicorum prorupit. Idem proximo anno (724 =30) euenit, cum Alexandria uictorem Caesarem apertis oppidi portis recepisset, hostes et aemuli uita concessissent. Haec gaudia Horatius suis uersibus concelebrauit (I 29 et 30, III 25, Epod. 9),

*) Non alio fonte detorta est haec falsa ratio a Bentleio de natalibus operum Horatianorum in praefatione (edit. Lips. p. X) sic prodita: ‘primum Horatii opus statuo Sermonum librum primum, quem triennio perfecit intra annos aetatis XXVI, XXVII, XXVIII; postea secundum triennio itidem, annis XXXI, XXXII, XXXIII; deinde Epodos biennio, XXXIIII et XXXV; tum Carminum librum primum triennio XXXVI, XXXVII, XXXVIII; secundum biennio XL, XLI; tertiumque pariter biennio, XLII, XLIII: inde Epistolarum primum biennio, XLVI, XLVII; tum Carminum lib. quartum et Saeculare triennio, XLVIIII, L, LI. Postremo Artem Poeticam et Epistolarum librum alterum, annis incertis. Intra hos cancellos omnium poemation natales esse ponendos, et ex argumentis singulorum et ex Annalium fide constabit'. Bentlei decreta primum bono cum successu refutauit C. Kirchner in Quaestionibus Horatianis (Lipsiae 1834) p. 1–41.

**

[ocr errors]

quae carmina ab ipso Caesare Octauiano laudata et approbata sunt (lege Serm. II 1 84 cum annotatione mea), siue in transmarinas prouincias ad se missa legit siue reuersus in urbem cognouit. Alios uersiculos ad lyram cantandos elicuit Caesaris reditionis expectatio (I 6, III 29), nouos (II 18) tres triumphi imperatoris regressi (a. 725 = 29), alios Maecenatis et Augusti uota, ut Horatius Romanorum animos ab ipsis emendandos moribus latisque legibus a rebus inhonestis reducendos editis carminibus praeceptisque amicis formaret (cf. Prooem. Carm. I 32, III 1), alios Augusti coepta in Galliam et Britanniam profecturi (a. 727 = 27), ut externis uictoriis ciuilium bellorum memoria aboleretur (I 35); nouos (III 14) cecinit, ubi Caesar Augustus rediit (730 24) et morbo, in quem mox inciderat, liberatus omne imperium a patribus delatum accepit (I 2 et 12). Inter hos quasi publicos labores etiam amoris sui et amicorum causa barbiton tendere non oblitus est, de quibus lusibus ad singulas eclogas diximus. Sub finem anni 733, ubi uim amoris defecisse sensit, carmina resignauit (III 26), neque proximis temporibus a consilio capto destitit aut Maecenati antiquo ludo includere uatem optanti concessit (lege Prooem. Epl. I 1), nisi quod singularis amicitiae gratia anno urbis 734 (a. Chr. 20) unum (I 7), anno 735 duo carmina (I 3, II 9) suffecit.

=

Ad Epodos Actiaci belli diebus et proximis annis quattuor noui additi sunt, quorum primum (1) belli gerendi expectatio, alterum et tertium amoris sui conditio (14 et 15), quartum (3) amici caritas prouocauit. Post annum 726 (28) Epodos nullos fecit.

Ad proprium scribendi genus Horatianum accedimus. Post sermones libri primi a. 723 absolutos continuo nouam curam exordiri Flaccus cupiebat. Sed per annum 724 (30) otium subtilibus rebus idoneum nancisci non potuit. Nam dum ex prouinciis transmarinis de rebus Caesaris in dies noua nuntiantur ad Maecenatem et Agrippam urbi et Italiae praepositos, ipse et sua curarum sollicitudine et aliorum noua sciscitantium inportuna cupidine uarie uexatus et mille negotiis fere oppressus est. Quibus molestiis ut sese subtraheret et satiris faciendis iterum se traderet, sub finem Decembris urbis strepitum fugit, in praedium Sabinum se contulit, ipsoque primo die anni 725 primam secundi libri satiram (II 6) in

choauit. Haec omnia narratione amoena nobiscum communicauit 1. c. uersibus 1-58, unde pauca subieci, ut nostris oculis aspicere possimus quam alacriter et libenter in hoc campo tamquam suo decurrerit: ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe remoui, quid prius illustrem satiris Musaque pedestri? Secuta est eodem anno ampla satira tertia (conf. Prooem. Serm. II 3 et 6); anno proximo 726 inchoauit illam, quae nunc primo loco legitur (Prooem. Serm. II 1), ubi Trebatio a satiris dehortanti respondet (u. 57-60) sese a scribendis satiris nullo timore deterreri posse, sed in omni fortuna scribere uelle. Quintam eiusdem libri satiram anno 727 (27) composuit. In ceteris (2, 4, 7, 8) quamuis desint liquidae temporum notae, tamen ex illis quae adhuc exposita sunt, colligere licet alterum sermonum uolumen anno fere 728 (26) absolutum esse. Ad nouum genus sermonum, epistulas dico, anno urbis 733 (21 a. Chr.), ut suo loco uidimus, peruenit. Per temporis spatium quod intercessit ab anno 729 usque ad 732, nouas satiras iam non fecisse, sed eo usus uidetur ut adhuc factas perpoliret, nouos sermones animo meditaretur et intra se ipse conformaret.

esse,

lam de libris sermonum et carminum in uulgus editis dispiciemus. Incipiamus a sermonibus siue satiris. In his tria tempora discernenda sunt, primum ubi singulas satiras, ut perfecerat singulas, amicis Horatius recitauit (I 4 73), alterum ubi pro singulis sermonibus totum uolumen cum familiaribus communicauit, tertium ubi duos libros omni populo tradidit. Primum satirarum uolumen addita decima non diu ante pugnam Actiacam compleuit et absoluere uoluit, id quod ipse indicauit postremo uersu: i, puer, atque meo citus haec subscribe libello. Hoc tamen non de tertio publicandi modo, sed de secundo accipiendum esse suo loco monstraui (lege Comment. ad Serm. I 10 92). Perinde temporibus anno urbis 728 (26 a. Chr.) proximis etiam alterum librum in manus amicorum cessisse credere licet, quamuis eius rei testis certus produci non possit. Toti legentium generi et tabernis Sosiorum hos libros tum demum commisit, cum ad unguem usque castigatos et omnibus partibus perpolitos exegerat. Hanc tertiam ac postremam Sermonum editionem euenisse anno 733, id ego in commentario ad Epl. I 4 commonstraui. Nimirum illo anno no

uum sermonum genus (epistulas) aggressurus ueteres ante ordinauit, ordinatos omnibus lectoribus tradidit.

Iam tempus est ut carminum ab Horatio publicatorum annus definiatur. Carmina cum certa occasione et re sic ferente excitata sint, singula cum amicis illis aut puellis amatis communicata sunt, quorum gratia stilum poeta apprehenderat. Libros qui pro se quemque editos, quique duos iunctim editos esse, mox tertium successisse credunt, falluntur. Hoc tu sic intellexeris. Narrat Suetonius ab Augusto coactum esse Horatium, ut tribus carminum libris ex longo interuallo quartum adderet. Haec uerba per se spectata sola duplicem admittunt intellectum, unum hunce, diu ante librum quartum libros tres priores, unum post alterum, editos esse, alterum hunc, eosdem libros diu ante quartum iunctim editos esse. Verum ut alteram explicationem admittamus, priorem remoueamus, luculente et aperte ostendit ipsa compositio et partium iunctura, qua libri tres priores continentur. Nam toto corpore comprehensum est quicquid per undeuiginti annos (717—735) uariis occasionibus Flaccus cecinerat. Atqui paene in principio libri primi (I 3) collocatum est carmen de itinere Attico Vergilii anno 735 scriptum, ac septimo eiusdem libri loco comparet quod exeunte anno 734 in Orientem ad Plancum filium missum est, libri secundi nonum locum occupauit quod factum est anno 735. Porro non procul ab initio (I 2 et 12) admissa sunt duo carmina post morbum Augusti feliciter curatum anno 732 edita. Quapropter liber primus et secundus non ante tertium editi esse possunt, sed omnes eodem anno in librariorum tabernas emissos esse liquet. Quae cum ita sint, simul hoc patet, illam editionem non ante annum urbis 735 (19 a. Chr.) paratam esse. At illa fortasse post annum 735 euenit. Non est ita. Nam in eo corpore nullum carmen inest, quod post annum 735 natum sit. Quo tamen cum res in quaestione posita uerisimilis potius quam certa reddatur, alterum argumentum ex libri primi epistula tertiadecima petendum omnem dubitationem praecidit. Nam in hac epistula, quae principio anni 736 ad Augustum missa est (cf. Prooem. Epl. I 13), Horatius de uoluminibus carminum (u. 2 et 17) ad Augustum delatis loquitur. Ex his patet carmina ab Horatio in tres libros collecta neque ante annum 735 neque post edita esse.

« PreviousContinue »