Page images
PDF
EPUB

O

De Adelphis Terentianis.

Scripsit

BRONISLAUS SWIBA.

JAROSLAVIAE.
MDCCCXCVII.

TYPIS H. BOHUSS JAROSLAVIAE.

St 6.572

(

Constanties funt.

SEC 39 1902

De Adelphis Terentianis.

I.

In Adelphorum fabula componenda Terentium Graecos fones ante oculos habuisse satis elucet ex ipso huius fabulae prologo:

,,Synapothnescontes Diphili comoediast;

Eam Commorientes Plautus fecit fabulam.

[ocr errors]

29

In Graeca adulescens est, qui lenoni eripit.
,,Meretricem in prima fabula; eum Plautus locum
,,Reliquit integrum; eum hic locum sumpsit sibi

In Adelphos, verbum de verbo expressum extulit.“1)

77

Quae prologi verba mirum in modum a viris doctis versata me quoque impulerunt, ut denuo rem tractarem atque sententias virorum doctorum percenserem singulas.

Ac primum de Adelphis componendis magna cum diligentia et studio disseruisse olim Grauertum2) non est mihi ignotum. Qui sententiis ceteroruin virorum de hac re disputantium reprobatis nihil aliud verbis Adelphorum prologi declarari posse statuit, nisi scaenam primam et secundam actus secundi e Diphili fabula, cui Synapothnescontes nomen est, esse petitam. Nam in illis duabus scaenis grave Aeschini iurgium cum Sannione lenone oritur et Aeschinus rapta psaltria non solum argentum

1) Adelph. Prol. v 6 sqq.

2) Analect. hist. ct phil. Monast. 1833 ed. Fontes quos inspexi, occasione data attuli.

pro ea dare recusat, verum etiam lenoni vehementem se praebet adeo, ut ille leno, pernicies communis adulescentium, periurus, pestis, Syro, Aeschini servo, praesente profiteri audeat:

„Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus."')

Atqui si prologi verba et scaenam illam primam et secundam Adelphorum respexerimus, illam tantummodo partem scaenae primae actus II. e Diphilo derivatam esse putemus necesse est, qua Aeschinus et Sannio inter se altercantur. Quam sententiam defendit Ihne1) argumentis a Grauerto minime contentus. Contendit eium vir doctus e Diphili fabula petitos esse a Terentio tantummodo actus II. sc. v. 1-42, reliquos autem versus huius actus Menandro deberi. Quae cum ita sint, lenonis iurgium cum Aeschino Terentius e Diphili fabula, de qua in prologo mentionem fecerat, sumpsisse videtur. Sequuntur autem inde a V. 12 scaenae primae Sannionis verba, quibus leno queritur:

[ocr errors]

„Pro supreme Iuppiter,

Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria.
„Domo me eripuit, verberavit: me invito abduxit meam:
„Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.“

Quae querela ad Aeschini cum Sannione iurgium non pertinet, sed monologum Sannionis efficit. In scaena autem altera exhibet Terentius Sannionis dialogum cum servo Syro, quo servus lenonem ad accipiendum pro psaltria argentum adigere studet.

Ad verba praeterea Sannionis (v. 43): „Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria" referendum esse putat Ihne 1. 1. fragmentum Menandreae fabulae quam Terentius in Adelphis componendis spectavit, : οἴμοι τὸ γὰρ ἄφνω δυστυχεῖν μανίαν ποιεῖ., alterumque fragmentum adeo corruptum, ut nullo modo in pristinam formam restitui possit.

Quamquam igitur nihil iam obstare videtur, quominus actus II. sc. I. v. 1-42 e Diphili fabula esse petitos credamus, opinio haec tamen debilibus admodum argumentis probatur. Quod Carolus Dziatzko in praefat. Adelphorum Lipsiae a. 1881 ed. suspicatus est rectissime observans Aeschinum in actu primo

1) Adelph. v. 213. (editione usus sum Fleckeiseni).
2) Quaestiones Terentian. diss. phil. Bonnae 1843.

domo abesse,1) alterius autem actus initio domi sit necesse esse cum psaltria atque servis. Secundum autem opinionem, quam Ihne 1. 1. defendere ausus erat, initio alterius actus Menandreae fabulae erat Sannionis monologus supra laudatus. Conicit igitur Dziatzko Aeschinum initio actus secundi apud Menandrum scaena a Demea et Micione relicta cum servis et psaltria rapta apparere ibique pauca enarrare, quae necessaria sint ad rem intellegendam. At cum non negaverim potuisse id fieri, ut Aeschinus cum Storace atque adversitoribus rem planius exponeret in Graeca fabula, hoc tamen pro certo affirmare non audeo.

Huc accedit, quod ex Diphili Adelphois nulla prorsus exstant vestigia, nisi forte duo fragmenta apud Athenaeum XI. 499) servata animadvertere velis. Quorum alterum utrum ad nostram fabulam pertineat an non, haud facile conici potest; alterum tam apte commodeque depingit querimoniam lenonis, ut quin ad Sannionis personam referendum sit, fere dubitari rrequeat:

Ω μακάρι”, ἀτυχεῖν δνητὸς ὢν ἐπίστασο,
ἵν ̓ αὐτὰ τ ̓ ἀναγκαῖα δυστυχῇς μόνον,

πλείω δὲ διὰ τὴν ἀμαθίαν μὴ προςλάβῃς.

In his difficultatibus non praetereunda esse mihi videtur sententia, quam olim Teuffelius) probare in animum induxit. Putat enim vir doctus non modo primam actus secundi scaenam eamque totam Sannionis monologo non excepto verum etiam insequentem e Diphili fabula profectam esse, utpote quae priorem tam commode apteque excipiat, ut ab alio poeta sumpta minime videatur. Quid enim? Nonne videmus Sannionis verba inde a v. 42 a priore Sannionis et Aeschini altercatione tota pendere et Sannionis Syrique colloquium eo spectare, ut puellae possessio Aeschino confirmetur. Quae Teuffelii opinio nescio

1) Quod evincitur v. 26 ubi sollicitus Micio rogat: „Storax, non rediit hac nocte cena Aeschinus Neque servolorum quisquam qui advorsum ierant.

Cfr. v. 35 et v. 154.

2) Fragmenta attuli ex edit. Theodori Kockii: Fragmenta Comicorum Atticorum volum. II. (novae comoediae fragmenta) p. I. Lipsiae a. 1884 cur. p. 541 sqq. Quae autem in hac edit. desunt, ea inspexi in ed. Meinekii Comicorum Graecorum fragmenta Volum. IV. p. 69. $14.

3) Studien und Charakteristiken zur griechischen nnd römischen Literaturgeschichte Leipzig 1871. p. 284.

*

« PreviousContinue »