Page images
PDF
EPUB

Displicétne ergo religio?

Non ea nunc primulum innotescit: diu est, ex quo utriusque Ecclesiæ dogmata, seriò solicitèque pensiculaveris; ac notam à te probè sententiam nostram denique amplexus, solam veritati divinæ consonam orbi propinaveris, veracíque calamo palam consignaveris. Ecquod verò nunc novi luminis tibi improvisò obortum sic illustravit oculos, ut quæ solertissima viginti ferè annorum indagine frustrà perquisiveris, clarissimè demum cerneres? Res eadem est: tu, si sis alius, videris quòd te numen mutârit.

Certè qui religionem nostram odio habent plusquam Eteocleo, fatentur nos verum dicere; sed totum non dicere criminantur. Quicquid est Positivæ, quam appellant, apud nostros Theologiæ etiam adversariis perplacet. Negationum solummodo quarundam paulò atrociorum graviter accusamur. Nempe, audacem illam impiámque novæ fidei farraginem ferre nec posse nos, nec debere profitemur. Nihil quicquam addimus: nihil immutavimus. Non aut formosior est quàm fuit olim Romanæ Ecclesiæ facies formata, turpior.

; aut re

Dic mihi nunc, cur quæ intoleranda tibi primùm visa sunt religionis assumenta placere incipiant. Cur, jam serò, primigenia nostræ simplicitatis forma tibi sordescere videatur? Obsecro te, Amplissime Domine, imò adjuro per Dominum Jesum Christum, redeas ad cor tuum, velísque animæ tuæ misereri.

Senex nunc es: moneant te cani tui, flores illi cœmiteriales qui nunc caput tuum gravi quodam decore obtegunt, non longè abesse fatalem illum diem, quo tremendo Summi Judicis tribunali sisteris rationem demutatæ sententiæ redditurus. Cogita jam seriò, quid responsi daturus sis illi, illi falli nescio, vivorum mortuorúmque Arbitro. Quicquid certè fiat caca plebeculæ, cui perfidâ doctorum tyrannide cœlestis doctrinæ jubar intercludi solet, fieri non potest, quin ut tu, quem tam insigni eruditione rerúmque omnium scientiâ instruxit Deus, pœnam à veritatis agnitæ priùs abnegatáeque acerrimo Vindice reportes.

Assurgent contra te, in illo verendo die, scripta tua, egregia orthodoxias quondam tuæ monumenta æviterna; testabunturque, et quis olim fueris, et quàm solidis rationum nixus firmamentis ad nostras partes accesseris; turpémque tibi lapsum coram Deo et Angelis exprobrabunt.

Interim, verò, cœlum et terra nobis attestentur, ecquid sit, in quo nos sacris indubiísque Dei eloquiis non firmissimè adhæreamus : ecquid, in quo sanctorum Patrum Conciliorúmque authoritate destituamur: ecquid, in quo nos à Romanis discessionem fecerimus; nisi ubi illos à se, à Deo discessisse constiterit.

O pios salutarésque nostros errores! Ecquis bonus est, qui cum beatis Patribus, cum gloriosis Martyribus, cum sanctissimis Apostolis, cum Deo denique ipso, errare dubitaverit? Aliam profectò semitam qui sibi calcandam elegerit; erret, cadat, pereat, ne

cesse est.

Fige ergo, si sapis, Venerande Præsul, fige istic pedem. Mane

usque nobiscum; et fruere Deo, fruere Evangelio, fruere suavissimå bonæ conscientiæ pace.

Quòd si te ista parùm moveant, age orna hanc modò, et abripe, quandoquidem ita vis, fugam ab hoc asylo pacis simul et religionis; daque aurem noctuis illis, si quæ sint, Loyoliticis, quæ tibi istæc suaserint olim. Vivit Dominus, sera duceris facti pœnitentia; Brittaniámque nostram, aut nunquam vidisse, aut nunquam dereliquisse, frustrà exoptabis; quod ex animo deprecor.

Reverentiæ vestræ humillimè deditissimus

JOSEPHUS HALLUS,

Archipresb. Wigornien.

THE

OLD RELIGION:

A TREATISE,

WHEREIN IS LAID DOWN

THE TRUE STATE OF THE DIFFERENCE

BETWIXT THE

REFORMED AND ROMAN CHURCH,

AND THE BLAME OF THIS SCHISM IS CAST UPON THE TRUE AUTHORS.

SERVING

FOR THE VINDICATION OF OUR INNOCENCE, FOR THE SETTLING OF WAVERING MINDS, FOR A PRESERVATION AGAINST POPISH INSINUATIONS.

WITH AN

ADVERTISEMENT

POR SUCH READERS, AS FORMERLY STUMBLED AT SOME PASSAGES IN THE BOOK.

BY

JOSEPH, BISHOP OF EXETER.

« PreviousContinue »