De finibus bonorum et malorum libri V.

Front Cover
Teubner, 1873 - Ethics, Ancient - 284 pages

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 161 - Ex hoc nascitur ut etiam communis hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum quod homo sit non alienum videri.
Page 8 - Hence as his bitterest foe he rates me." 10 Sed iure Mucius. Ego autem mirari satis non1 queo, unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastiiliiiin. Non est omnino hic docendi locus, sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam.
Page 164 - Praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possent sine iniuria; 20 quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore.
Page 24 - Nemo enim ipsam voluptatem quia voluptas sit aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos qui ratione voluptatem sequi nesciunt. Neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum quia dolor sit amet, consectetur, adipisci velit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt ut labore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem.
Page 79 - Philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud quod multitudinis rumore laudetur. Ego autem hoc etiam turpe esse saepe...
Page 3 - In quibus hoc primum est, in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum iidem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant. Quis enim tarn inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se iisdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit?
Page 249 - Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu, . Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus, Post variis avido satiatus pectore Musis Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras. Nos grave certamen belli clademque tenemus, Graecia quam Trojae divino numine vexit, Omniaque e latis rerum vestigia terris.
Page 161 - Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura fieri, ut liberi a parentibus amentur; a quo initio profectam communem humani generis societatem 20 persequimur.
Page 2 - Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis responsum .est eo libro quo a nobis philosophia defensa et collaudata est cum esset accusata et vituperata ab Hortensio.
Page 87 - Ubi ut earn caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum [eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat? Quod quidem eius factum nisi esset iure laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, ñeque porro ex eo natus cum Pyrrho bellum gerens consul ceciim Nachsatze nach conditionalem Vordersatze (si vero). Wiehert lat. Still. S. 62. 61. Esto 'es sei so', 'gut!

Bibliographic information