Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

FRANCISCO VOLCMARO FRITZSCHIO

SACRUM

[ocr errors]

Portae

arvae illae veterum scriptorum reliquiae, quae, cum diu oblivioni datae fuissent, tandem repertae et in lucem revocatae summo gaudio ab iis, quorum in fortunatas manus venerant, accipiebantur plurimique aestimabantur et omissa omni ratione critica qualescumque erant describebantur et lectitabantur, hodie nimis magnae multis videntur et copiosae esse: sunt qui tollant quae fastidiunt aut non intelligunt, plurimas subesse interpolationes arbitrati. Quo artis criticae subsidio in expungendo posito, quod prudenter et modice adhibitum non est spernendum suumque habet in restituendis veterum scriptis pretium, inde ab initio huius saeculi ita perverse uti coeperunt critici, ut laborare eos morbo quodam saeculari recte quis dixerit. Et quantopere capti fuerint delendi furore, satis superque elucet ex unius poetae exemplo, Horatii! At multo etiam graviora quam Horatius passus est qui in satira eum sequebatur Iuvenalis. Nam inde ab Guyeto (1600) usque ad Ribbeckium (1865) non pauci acumen suum et subtilitatem in satiris eius exercendam esse et praestandam putabant delendis versibus, eiiciendis singulorum carminum partibus integris, abiudicandis totis satiris.

Peropportune igitur accidit, ut ad sanitatem nonnulli critici redire incipiant audeantque reminisci summi illius artis criticae officii, quod positum est non in destruendo, sed in conservando ac restituendo. Nam licet sperare fore, ut ab iis, qui artem criticam sequuntur rationis sanique

« PreviousContinue »