Page images
PDF
EPUB

iudicii ministram, serventur quae servari possunt veterum ingenii monumenta. In quibus non ultimum locum tenent Iuvenalis satirae.

Nec vero propositum mihi est impugnare h. 1. Ribbeckium, cuius rationem criticam probare dubitant ipsi assectatores: sed id videtur operae pretium esse tueri totique carminum corpori servare etiam minora illa, quae inde ab initio huius aetatis in dies magis passa sunt criticorum cultrum, membra, singulos versus dico male suspectos et inconsiderate expunctos.

Ex his quae diximus non licet colligere, facere nos cum iis, qui interpolationes esse omnino negant; sed qui additamentis vacuos esse libros manuscriptos opinantur, ei non minus nobis videntur errare, quam qui decimum quemque versum spurium esse censent. Et in Iuvenalis carminibus, quales libris manuscriptis continentur, sine dubio sunt versus ab ipso poeta abiudicandi vel inde, quod exhibentur codice uno alterove eisque minoris pretii. Exempli gratia liceat monere, in uno codice Norimb. Rupertium legisse post versum 186 sat. XIV additum hunc versiculum ipso metro claudicante originem prodentem:

frondoso pariter requiem capessere lecto.

In nonnullis codicibus legitur post versum 1 vel 2 XIV satirae hic versiculus plane obscurus:

et quod maiorum vitio sequiturque minores, quae verba solutis numeris recte scripta sunt in uno codice Havn.: et quod est maiorum sequitur vitium minores. Post versum VI satirae 614 scholiasta et nonnulli codices habent tres versus permiros, quorum de origine vide sis Heinrichium in commentario p. 285. Sunt hi:

Semper aquam portes rimosa ad dolia, semper

Istud onus subeas ipsis manantibus urnis,

Quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti. Efficitur ex his quae protulimus exemplis non liberas esse Iuvenalis satiras spuriis versibus. Sed quales sunt hi versus? Alii inveniuntur in uno codice eoque deteriore, alii non possunt intelligi, alii neque inter se nec cum eorum, qui

[ocr errors]

antecedunt et sequuntur, versuum argumento consentiunt. Patet casu quodam eos in versuum ordinem irrepsisse. Facillime spurii deprehenduntur.

Sed sunt quoque, qui cogitate et consulto inserti sunt versus. Cuius rei certissimus testis est vicesimus secundus sat. II versus, e quo in uno cod. Ulm. misso versu 15 facti sunt duo:

Clunem agitant [Venerisque novo merguntur in actu.
Vituperans] ego te ceventem, Sexte, verebor?

Qualium operum in numerum utrum referendus sit versus aliquis necne, cum perraro tam facile ut h. 1. perspiciatur, quia et in optimum quemque codicem eiusmodi additamenta irrepserunt, et in multos libros eadem transscripta sunt, et saepe meliores versus pangere interpolatores didicerant, summa opus est cautione, ne aut ipsum poetam corrigere, aut adulterinos. versus genuinos iudicare videamur. Hodie id potissimum agunt critici, ne ullum versum, qui quidem levissimam moveat suspicionem, in textum recipiant; plane negligunt cautionem illam, qua impediantur, ne privent poetam suis versibus.

Et diligenter si comparaveris inter se virorum doctorum. iudicia, facile concedes, in magno eorum, qui inde ab initio huius aetatis in suspicionem vocati sunt, versuum numero inveniri perpaucos, de quibus ne clarissimi quidem critici non dissentiant. Illatos esse, in quit Iahnius, in I. saturas versus ab ipso non scriptos omnes iam consentiunt, verum ubi ad singulos versus aestimandos ventum est, dissentiunt plerumque. Quam rem magnum puto testimonium eius, qua multi critici hodie laborant, inconstantiae et licentiae. Unde enim manasse putes dissensum istum, nisi inde quod suum quisque arbitrium secuti certas sani iudicii leges critici sequi nolunt?

Proficiscendum est etiam in hac de versibus spuriis quaestione a codicibus, scholiis, veterum testimoniis. Quorum quantulum sit hac quidem in re pondus, satis exposuit Lupus p. 25, qui quid sentiret in unum coegit his verbis: „ut codicum, ita scholiorum et grammaticorum auxilio in hac quaestione destituti sumus.“

Nihil igitur restat, nisi ut ad ipsos versus accedamus. Quibus in ponderandis ut temeritatis crimen effugiamus, paucis praemittere liceat eas quas sequi statuimus leges. Ac primum quidem decet eum, qui de interpolationibus agere sibi proposuit, ante omnia reputare semperque reminisci, certam verae loci alicuius conditionis scientiam nunquam fere criticum assequi, sed, etiamsi felicissime cesserit, tamen nihil posse profiteri nisi invenisse se verisimilia et probabilia. In omni enim arte, ut ait verissime lahnius, raro evenit, ut quid verum sit certis argumentis evincas. Neque id mirum in difficillima hac quaestione. Nam codicibus ceterisque testimoniis paene destitutus cum ex ipsorum locorum natura diiudicare cogatur criticus, suo arbitrio ductus suaque fretus doctrina quam facile a vero aberrat inductus in errorem vana specie vel secutus praeiudicatam quandam opinionem. Quae cum ita sint, cautus modicusque criticus non dubitabit, si res postulat, hac quoque in re exercere artem illam nesciendi, i. e. versum de interpolatione suspectum, quem spurium certis rationibus evincere non possit, accipere potius quam temere eiicere, ne videatur poetam suis versibus spoliare. Nam satius errare in partem verisimilium!

Cuius moderationis omnium maxime obliti sunt ii, qui summam diiudicandi legem fecerunt pulchri sensum, quo nihil excogitari potest mutabilius! Quam sint diversa hominum palata, non est quod exponam: constat ne eiusdem quidem aetatis homines quod attinet ad poeticam venustatem et elegantiam iisdem rebus et similiter delectari. Sequitur non bene egisse in hac quaestione qui exercent artem criticam eam, quae dicitur allgemein-aesthetische. Nam non ex ipsius scriptoris qualis est indole et ingenio opera eius aestimant, sed singulari quadam summae perfectionis imagine animo et cogitatione concepta quid dignum sit scriptore, quid non diiudicant. Rectissime Teuffelius disseruit in libro qui inscribitur „die horazische Lyrik und deren Kritik," unde non pauca aptissime transferuntur ad Iuvenalem: In aller Literatur vollzieht sich die Würdigung eines Schriftstellers (z. B. eines

Dichters) so, dass man von den Werken zurückschliesst auf den literarischen (z. B. poetischen) Wert des Verfassers, aus jenen sich ein Bild schafft von diesem . . . Selbst von den unbestrittenen Dichterheroen befindet sich kein einziger jederzeit auf der Höhe seiner Kraft, jeder hat auch seine schwachen Stunden, und seine Gedichte bieten daher neben den Eingebungen des Genius auch minder Gelungenes, auch Beweise menschlichen Irrens und menschlicher Unvollkommenheit . . . Die Vollkommenheit müsste ja erst erwiesen werden durch das Nichtvorhandensein von Unvollkommenheiten. Es ist sichtlich verkehrt, zuerst sich ein Idealbild des Dichters willkürlich selbst zu schaffen und dann an diesem die überlieferten Gedichte zu messen. Vielmehr muss eine historische und zugleich logische Verfahrungsweise den umgekehrten Weg einschlagen, von den Gedichten zum Dichter. Nec minus conducit referre ad Iuvenalem quae dicit Lucianus Müllerus, ubi de interpolationibus Horatt. disputat: Die Zahl der unächten Verse und Strophen bin ich geneigt keineswegs hoch anzuschlagen. Alle die darüber hinausgegangen sind, haben vielmehr den Horaz als seine Abschreiber zu bessern unternommen, an Stelle einer auch in ihren Mängeln bedeutenden und interessanten Individualität ihre eigene ohne Zweifel weit gewichtigere zu setzen beliebt und ihr häufig sehr krauses Schönheitsgefühl dem Dichter einer Zeit aufzudrängen gesucht, die, wie in allen übrigen Anschauungen, auch in der aesthetischen von der unsrigen himmelweit verschieden war. Die Anforderung, aus sich selbst und seiner Eigenheit zu treten, gilt, wenn je in der Wissenschaft, für die Behandlung der römischen Dichter.

Caveas igitur, ne cogitatione eius cui operam das scriptoris imaginem fingas a vera eius indole alienam neve ad ultimam sui generis formam speciemque eum redigas, ita ut ex hac falsa imagine iudicans liberandum eum esse putes qualibet sententia vel enuntiato non omnibus numeris absoluto et perfecto. Id quod in Iuvenale summi est momenti: nam si vel apud summos omnium temporum poetas reperimus vitia quaedam et errores, certe apud Iuvenalem, posterioris

aetatis poetam, qui consiliis suis utilissimum cognoverat id genus poeseos, quod oratorum similius est quam poetarum, satiram; et ad mediam fere aetatem declamavit i. e. studuit arti rhetoricae, ita ut non iniuria quis satiras eius ad unam omnes dixerit declamationes; et ipse confitetur poetam se non esse, sed ad versus pangendos impelli indignatione (I, 79 s).

Praeterea in factitanda superiore quae vocatur arte critica non minus quam in inferiore una cum grammaticis metricisque legibus observandus est eius qui in manibus versatur scriptoris sermo, respicienda est oratio magis minusve expedita et subtilis, examinandus est stilus, utrum sit angustus, an fusus et uber, perspicienda disponendi ratio. Quibus de rebus quod attinet ad Iuvenalem egit 1) Ribbeckius priore parte eius libri, qui inscribitur der echte u. der unechte Iuv., ubi satt. I-IX et XI Iuvenalis esse statuit, satt. X et XII-XVI declamatori cuidam deberi coniecit. Sed Ribbeckius ea in re non servavit aequitatem: poetae sui virtutes quam potuit maxime illustravit, declamatoris auxit peccata et vitia. Qua de re cfr. si placet Weilium, N. Jahrb. f. Philol. u. Paedag. 1870 p. 222 ss. Constat iam prioribus satiris insita esse eorum, quae in posterioribus vituperavit R., vitiorum semina. Confer Meinertzii Vindicias Iuvenalianas. Nec potest negari suas habere virtutes etiam posteriores satiras, id quod e. gr. de metaphoris demonstravit Genther, über den Gebrauch der Metapher bei J., Wittenberg 1878. Rectissime de aestimando Iuvenale poeta iudicavit Iahnius (1868 praef. p. 9.): „Poeta, qui certum ordinem et accuratam disponendi rationem contemnit et ea, quae propria romanae satirae est, libertate sermonem familiarem grata neglegentia fundendi vel ingrata neglegentia abutitur; tum ex rhetorica disciplina loquax, ubi opportunum locum nactus esse sibi videtur, finem accumulandi non invenit; denique qui sententias captat."

Restat ut moneamus, minime abs re esse in describenda poetae imagine, cognoscere etiam, quatenus imbutus sit literis, quas sequatur leges ad mores et rerum naturam spectantes,

1) Confer Kiaeri librum de sermone D. Iunii Iuvenalis, Hauniae 1875.

« PreviousContinue »