Page images
PDF
EPUB

Cor tibi rite salit? Positum est algente catino
Durum olus, et populi cribro decussa farina;
Tentemus fauces; tenero latet ulcus in ore
Putre, quod haud deceat plebeia radere beta.
Alges cum excussit membris timor albus aristas;
Nunc face supposita fervescit sanguis, et ira
Scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse
Non sani esse hominis non sanus juret Orestes.

115

SATIRA IV.

REM populi tractas? (barbatum haec crede magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae,)
Quo fretus, dic, o magni pupille Pericli.
Scilicet ingenium et rerum prudentia velox
Ante pilos venit; dicenda tacendaque calles.
Ergo ubi commota fervet plebecula bile,
Fert animus calidae fecisse silentia turbae
Majestate manus: quid deinde loquere? 'Quirites,
Hoc puto non justum est; illud male, rectius illud.'
Scis etenim justum gemina suspendere lance
Ancipitis librae; rectum discernis ubi inter
Curva subit, vel cum fallit pede regula varo,
Et potis es nigrum vitio praefigere theta.
Quin tu igitur, summa nequicquam pelle decorus,
Ante diem blando caudam jactare popello
Desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
Quae tibi summa boni est? "Uncta vixisse patella
Semper, et assiduo curata cuticula sole."
Exspecta, haud aliud respondeat haec anus.
'Dinomaches ego sum,' suffla; 'sum candidus.'
Dum ne deterius sapiat pannucea Baucis,
Cum bene discincto cantaverit ocima vernae.
Ut nemo in sese tentat descendere, nemo,
Sed praecedentis spectatur mantica tergo!
Quaesieris, "Nostin' Vectidii praedia ?" "Cujus?"
"Dives arat Curibus quantum non milvus oberret.”
"Hunc ais, hunc Dis iratis Genioque sinistro?

I nunc,

5

10

15

Esto, 20

25

Qui quandoque jugum pertusa ad compita figit,
Seriolae veterem metuens deradere limum

35

40

Ingemit, 'Hoc bene sit!' tunicatum cum sale mordens 30
Caepe et, farratam pueris plaudentibus ollam,
Pannosam faecem morientis sorbet aceti?"
At si unctus cesses et figas in cute solem,
Est prope te ignotus cubito qui tangat, et acre
Despuat in mores, penemque arcanaque lumbi
Runcantem populo marcentes pandere vulvas:
"Tu cum maxillis balanatum gausape pectas,
Inguinibus quare detonsus gurgulio extat?
Quinque palaestritae licet haec plantaria vellant,
Elixasque nates labefactent forcipe adunca,
Non tamen ista filix ullo mansuescit aratro."
Caedimus inque vicem praebemus crura sagittis.
Vivitur hoc pacto; sic novimus. Ilia subter
Caecum vulnus habes; sed lato balteus auro
Praetegit ut mavis, da verba et decipe nervos
Si potes. Egregium cum me vicinia dicat
Non credam?" Viso si palles, improbe, nummo,
Si facis in penem quicquid tibi venit amarum,
Si Puteal multa cautus vibice flagellas,
Nequicquam populo bibulas donaveris aures.
Respue quod non es; tollat sua munera cerdo;
Tecum habita, noris quam sit tibi curta supellex.

66

45

50

SATIRA V.

VATIBUS hic mos est, centum sibi poscere voces,
Centum ora et linguas optare in carmina centum,
Fabula seu moesto ponatur hianda tragoedo,
Vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.
"Quorsum haec? aut quantas robusti carminis offas 5
Ingeris, ut par sit centeno gutture niti?

Grande locuturi nebulas Helicone legunto,

Si quibus aut Prognes aut si quibus olla Thyestae
Fervebit, saepe insulso coenanda Glyconi.

Tu neque anhelanti coquitur dum massa camino

10

Folle premis ventos nec clauso murmure raucus
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte,
Nec stloppo tumidas intendis rumpere buccas:
Verba togae sequeris junctura callidus acri,
Ore teres modico, pallentes radere mores
Doctus et ingenuo culpam defigere ludo.
Hinc trahe quae dicas, mensasque relinque Mycenis
Cum capite et pedibus, plebeiaque prandia noris."
Non equidem hoc studeo, pullatis ut mihi nugis
Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo.
Secreti loquimur, tibi nunc hortante Camena
Excutienda damus praecordia, quantaque nostrae
Pars tua sit, Cornute, animae tibi, dulcis amice,
Ostendisse juvat: pulsa, dignoscere cautus
Quid solidum crepet et pictae tectoria linguae.
His ego centenas ausim deposcere fauces,
Ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi
Voce traham pura, totumque hoc verba resignent
Quod latet arcana non enarrabile fibra.

15

20

25

35

Cum primum pavido custos mihi purpura cessit, 30 Bullaque succinctis Laribus donata pependit; Cum blandi comites totaque impune Suburra Permisit sparsisse oculos jam candidus umbo; Cumque iter ambiguum est, et vitae nescius error Diducit trepidas ramosa in compita mentes, Me tibi supposui: teneros tu suscipis annos Socratico, Cornute, sinu; tunc fallere sollers Apposita intortos extendit regula mores, Et premitur ratione animus vincique laborat, Artificemque tuo ducit sub pollice vultum. Tecum etenim longos memini consumere soles, Et tecum primas epulis decerpere noctes. Unum opus et requiem pariter disponimus ambo, Atque verecunda laxamus seria mensa.

40

Non equidem hoc dubites, amborum foedere certo
Consentire dies et ab uno sidere duci:

45

Nostra vel aequali suspendit tempora Libra
Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora

Dividit in Geminos concordia fata duorum,

Saturnumque gravem nostro Jove frangimus una:

50

Nescio quod certe est quod me tibi temperat astrum.
Mille hominum species et rerum discolor usus;
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.
Mercibus hic Italis mutat sub sole recenti
Rugosum piper et pallentis grana cumini;
Hic satur irriguo mavult turgescere somno;
Hic Campo indulget; hunc alea decoquit; ille
In Venerem est putris: sed cum lapidosa cheragra
Fregerit articulos veteris ramalia fagi,

55

60

65

Tunc crassos transisse dies lucemque palustrem,
Et sibi jam seri vitam ingemuere relictam.
At te nocturnis juvat impallescere chartis,
Cultor enim juvenum purgatas inseris aures
Fruge Cleanthea. Petite hinc, juvenesque senesque,
Finem animo certum miserisque viatica canis.
"Cras hoc fiet." Idem cras fiet. "Quid, quasi magnum
Nempe diem donas?" Sed cum lux altera venit,
Jam cras hesternum consumsimus: ecce aliud cras
Egerit hos annos, et semper paulum erit ultra.
Nam quamvis prope te, quamvis temone sub uno 70
Vertentem sese, frustra sectabere canthum,
Cum rota posterior curras et in axe secundo.
Libertate opus est, non hac qua quisque Velina
Publius emeruit scabiosum tesserula far

Possidet. Heu steriles veri, quibus una Quiritem
Vertigo facit! hic Dama est, non tressis agaso,
Vappa et lippus et in tenui farragine mendax.
Verterit hunc dominus, momento turbinis exit
Marcus Dama. Papae! Marco spondente recusas
Credere tu nummos? Marco sub judice palles?
Marcus dixit, ita est: assigna, Marce, tabellas.
Haec mera libertas! hoc nobis pilea donant!
"An quisquam est alius liber, nisi ducere vitam
Cui licet ut voluit? licet ut volo vivere: non sum
Liberior Bruto?" Mendose colligis, inquit
Stoicus hic aurem mordaci lotus aceto;
Hoc, (reliqua accipio,) ‘licet ut volo vivere' tolle.
"Vindicta postquam meus a Praetore recessi,
Cur mihi non liceat jussit quodcunque voluntas,
Excepto si quid Masuri rubrica vetavit?"

75

80

85

90

Disce; sed ira cadat naso rugosaque sanna,
Dum veteres avias tibi de pulmone revello.
Non Praetoris erat stultis dare tenuia rerum
Officia, atque usum rapidae permittere vitae.
Sambucam citius caloni aptaveris alto:

95

100

105

110

Stat contra ratio, et secretam gannit in aurem
Ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo.
Publica lex hominum naturaque continet hoc fas,
Ut teneat vetitos inscitia debilis actus.
Diluis helleborum certo compescere puncto
Nescius examen, vetat hoc natura medendi;
Navem si poscat sibi peronatus arator
Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse
Frontem de rebus. Tibi recto vivere talo
Ars dedit? et veri speciem dignoscere calles,
Ne qua subaerato mendosum tinniat auro?
Quaeque sequenda forent quaeque evitanda vicissim,
Illa prius creta mox haec carbone notasti?
Es modicus voti, presso Lare, dulcis amicis?
Jam nunc astringas, jam nunc granaria laxes?
Inque luto fixum possis transcendere nummum,
Nec gluto sorbere salivam Mercurialem ?
"Haec mea sunt, teneo," cum vere dixeris, esto
Liberque ac sapiens Praetoribus et Jove dextro.
Sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae,
Pelliculam veterem retines, et fronte politus
Astutam vapido servas sub pectore vulpem,
Quae dederam supra repeto, funemque reduco;
Nil tibi concessit ratio; digitum exsere, peccas:
Et quid tam parvum? Sed nullo ture litabis,
Haereat in stultis brevis ut semuncia recti.
Haec miscere nefas; nec, cum sis cetera fossor,
Tres tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
Liber ego! Unde datum hoc sumis, tot subdite rebus?
An dominum ignoras, nisi quem vindicta relaxat? 125
'I, puer, et strigiles Crispini ad balnea defer;
(Si increpuit,) cessas nugator?' servitium acre
Te nihil impellit, nec quicquam extrinsecus intrat,
Quod nervos agitet: sed si intus et in jecore aegro
Vascuntur domini, qui tu impunitior exis

115

120

130

« PreviousContinue »