Page images
PDF
EPUB

armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio, nisi ab rege passus sit. Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectis undique in Alexandrum telis, 5 vulneribus in cervice atque in latere equus perfossus est: moribundus tamen ac prope iam exsanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu rettulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, animam exspiravit. Tum rex Alexander, parta eius belli 10 victoria, oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores Bucephalon' appellavit.

[ocr errors]

32 The End of Hannibal.

Hannibal had, before this time, fled to Prusias, king of Bithynia, a country bordering on the Pontus Euxinus.

Hannibal enim uno loco se tenebat in castello, quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedifici exitus haberet, scilicet verens ne usu 15 veniret, quod accidit. Huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. Qui imperavit ei, ut omnes fores

[blocks in formation]

aedifici circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. Puer cum celeriter, quid esset, renuntiasset omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam 5 esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.

33. An Effeminate Monarch.

Postremus apud eos regnavit Sardanapalus, vir muliere corruptior. Ad hunc videndum (quod nemini ante eum 10 permissum fuerat) praefectus ipsius Medis praepositus, nomine Arbactus, cum admitti aegre obtinuisset, invenit eum inter mulierum greges purpuras colo nentem et muliebri habitu pensa inter virgines partientem. Quibus visis indignatus tali feminae tot viros tractantes ferrum et arma 15 habentes parere, progressus ad socios quid viderit refert ; negat se ei parere posse, qui se feminam malit esse quam virum. Fit igitur coniuratio: bellum Sardanapalo infertur. Quo ille audito, non ut vir regnum defensurus, sed, ut metu mortis mulieres solent, primo latebras circumspicit, mox.

[blocks in formation]

deinde cum paucis et incompositis in bellum progreditur. Victus in regiam se recepit, ubi exstructa incensaque pyra et se et divitias suas in incendium mittit, hoc solo imitatus virum. Post hunc rex constituitur interfector eius Arbactus, qui praefectus Medorum fuerat. Is imperium ab Assyriis 5 ad Medos transfert.

34 A Lesson in Good Manners.

Memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus: cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco 10 consederant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse. Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex iis quemdam, Athenienses scire, quae recta essent, sed facere nolle.

1. Sc. militibus with paucis et incompositis (undisciplined).

2. regia, palace (of the rex); capital. — pyra, funeral-pyre.

7. memoriae prodere (or tradere), to hand down to posterity. Notice that it = a verb of saying: accordingly transl. it is said or told (that). cum is temporal. Athenis is locative. - ludis: sc. Panathenaicis. The Panathenaic festival was celebrated at Athens in honor of Athene.

8. grandis natu = consessus, assembly.

senex.

9. datum: sc. esse. In translating the main clause of oratio

obliqua what English particle should introduce it? - Lacedaemonii, Spartans, Lacedaemonians.

10. qui refers to whom?— cum: the subordinate connective need not be the first word of its clause.

11. consurgere : observe the force of the preposition : en masse, or, to a man.

12. sessum recepisse, to have invited the old man to be seated, lit. to have received the old man seated (among them).—plausus multiplex = plausus maximus.

13. dixisse depends on proditum est understood.

14. quae: nom. pl. neut.

[ocr errors]

35 Necessity the Mother of Invention' illustrated.

Hinc tamen multis suis amissis se expedivit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit. In quo cum circumsederetur et vereretur, ne uno loco manens equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi, calli5 dum fuit eius inventum, quemadmodum stans iumentum concalefieri exercerique posset, quo libentius et cibo uteretur et a corporis motu non removeretur. Substringebat caput loro altius, quam ut prioribus pedibus plane terram posset attingere, deinde post verberibus cogebat exsultare et calces 10 remittere qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret. Quo factum est, quod omnibus mirabile est visum, ut aeque iumenta nitida ex castello educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestribus ea locis habuisset.

15

36. Alexander enters Babylon.

Alexander entered Babylon in the spring of B.C. 324..

Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis liberis supplex

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

occurrit, urbem seque dedens. Gratus adventus eius fuit regi: quippe magni operis obsidio futura erat tam munitae urbis. Ad hoc vir illustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio celebris et ceteros ad deditionem sui incitaturus exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne 5 cum liberis excipit: ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris, avida cognoscendi novum regem; plures obviam egressi sunt. Inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a 10 Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat, argenteis altaribus utroque latere dispositis, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat. Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque; leones quoque et pardales caveis praeferebantur. Magi deinde 15 suo more carmen canentes, post hos Chaldaei Babyloniorumque non vates modo, sed etiam artifices ibant: laudes hi regum canere soliti, Chaldaei siderum motus ostendere. Equites deinde Babylonii ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites 20 ire iussit; ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »