Page images
PDF
EPUB

Iovem reddere adfirmans. Ille se vero et accipere ait et adgnoscere, humanae sortis oblitus. Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis sibi destinaretur. Vatesque, in adulationem compositus, terrarum omnium rectorem fore 5 ostendit. Post haec institit quaerere, an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia; adiecit, invictum fore, donec excederet ad deos. Sacrificio deinde facto dona et sacerdotibus et deo 1 data sunt permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem. Nihil amplius quaesierunt quam, an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum fore Iovi vates respondent.

128. Tribute to a Great General.

See p. 52, note to line 11 (Pyrrhus).

Satis constans inter omnes auctores fama est, nullum nec 15 eius nec superioris aetatis regem comparandum Pyrrho fuisse, raroque non inter reges tantum, verum etiam inter illustres viros aut vitae sanctioris aut iustitiae probatioris visum fuisse scientiam certe rei militaris in illo viro tantam fuisse, ut cum Lysimacho, Demetrio, Antigono, tantis 20 regibus bella gesserit, invictus semper fuerit: Illyriorum quoque, Siculorum Romanorumque et Karthaginiensium bellis nunquam inferior, plerumque etiam victor exstiterit : qui patriam certe suam angustam ignobilemque fama rerum gestarum et claritate nominis sui toto orbe illustrem red25 diderit.

5. parentis: i.e., Philippus.
8. luere, to pay, suffer.

II. auctor esset sibi, (transl.)

he gave authority to them.

14. constans, -ntis, current, commonly believed.

20. invictus: in + vincere.

129. A Grecian Ghost.

5

Erat Athenis spatiosa et capax domus, sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri, et, si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur; mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et, crescente formidine, mors sequebatur. Nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat. Deserta inde et damnata 10 solitudine domus totaque illi monstro relicta; proscribebatur tamen, seu quis emere, seu quis conducere, ignarus tanti mali vellet. Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum, auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus, omnia docetur, ac nihilo minus, immo tanto 15 magis conducit. Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi prima domus parte; poscit pugillares, stilum, lumen ; suos omnes in interiora dimittit; ipse ad scribendum animum, oculos, manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret. Initio, quale ubique, 201

2. ferri: not the verb.

3. longius is balanced by e proximo (adv.; sc. loco), and primo by deinde.

4. idolon (or -um), -i [eťdwλov], apparition, ghost.

5. compes, -pedis, fetter, chain (= catena, -ae).

7. vigilare, to spend in watching, be wakeful.

11. proscribere, to advertise (for rent or sale). Note the force of the imperf.

14. titulus, placard, bill.

vilitas infer meaning from vilis, cheap.

16. sterni: notice the voice; what is the subject?

17. pugillares (or -laria), -ium, writing-tablets. [pugillus, handful.] stilus: a pointed instrument for writing on waxed tablets.

18. in interiora: sc. loca domus. scribendum : gerund.

19. audita: agrees with what? 20. Initio look out for histor. infinitives in this sentence with subj. in what c.?— quale, just as.

silentium noctis, dein concuti ferrum, vincula moveri. Ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed offirmare animum. Tum crebrescere fragor, adventare, et iam ut in limine, iam ut intra limen audiri. Respicit, videt agno5 scitque narratam sibi effigiem. Stabat innuebatque digito, similis vocanti: hic contra, ut paulum exspectaret, manu significat rursusque ceris et stilo incumbit. Illa scribentis

capiti catenis insonabat: respicit rursus idem, quod prius, innuentem, nec moratus tollit lumen et sequitur. Ibat illa Io lento gradu, quasi gravis vinculis. Postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem: desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit. Postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant. Inveniuntur ossa inserta catenis et inplicita : collecta 15 publice sepeliuntur. Domus postea rite conditis manibus caruit.

20

130. The Dandy (scurra) and the Rustic.

Facturus ludos quidam dives nobiles
proposito cunctos invitavit praemio,

quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
Venere artifices laudis ad certamina;

quos inter scurra, notus urbano sale,
habere dixit se genus spectaculi,

[blocks in formation]

quod in theatro nunquam prolatum foret.
Dispersus rumor civitatem concitat;
paulo ante vacua turbam deficiunt loca.
In scaena vero postquam solus constitit
sine apparatu, nullis adiutoribus,
silentium ipsa fecit exspectatio.
Ille in sinum repente demisit caput
et sic porcelli vocem est imitatus sua,
verum ut subesse pallio contenderent
et excuti iuberent. Quo facto simul

nihil est repertum, multis onerant laudibus
hominemque plausu prosequuntur maximo.
Hoc vidit fieri rusticus. 'Non mehercule
me vincet,' inquit: et statim professus est
idem facturum melius se postridie.

Fit turba maior. Iam favor mentes tenet,
et derisuri, non spectaturi, sedent.
Uterque prodit. Scurra degrunnit prior
movetque plausus et clamores suscitat.
Tunc simulans sese vestimentis rusticus
porcellum obtegere- quod faciebat scilicet,
sed, in priore quia nil compererant, latens —
pervellit aurem vero, quem celaverat,
et cum dolore vocem naturae exprimit.
Adclamat populus scurram multo similius
imitatum, et cogit rusticum trudi foras.

[blocks in formation]

5

ΙΟ

15

20

25

At ille profert ipsum porcellum e sinu,
turpemque aperto pignore errorem probans:
'en hic declaret, quales sitis iudices !'

131. An Oriental Host.

et

Patrio more Persarum traditum est orto sole demum 5 procedere. Die iam illustri signum e tabernaculo regis bucina dabatur. Super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat. Ordo autem agminis erat talis. Ignis, quem ipsi sacrum aeternum vocabant, argenteis altaribus praeferebatur. Magi 10 proximi patrium carmen canebant. Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes sequebantur puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero: quippe Persis quoque in totidem dies descriptus est annus. Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi; hos eximiae magnitu15 dinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur. Aureae

virgae et albae vestes regentes equos adornabant. Haud procul erant vehicula decem multo auro argentoque caelata. Sequebatur haec equitatus duodecim gentium variis armis et moribus. Proximi ibant, quos Persae Immortales vocant, 20 ad decem milia. Cultus opulentiae barbarae non alios magis honestabat illi aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant manicatasque tunicas, gemmis etiam adornatas. Exiguo intervallo, quos cognatos regis appellant, decem et quinque milia hominum. Haec vero turba,

:

2. pignus, -oris or -eris documentum.

=

6. bucina, war-trumpet. II. puniceus (adj.), red, purple.

12. quoque i.e., like the Ro

mans.

16. regentes: SC. eos (obj. verb).

20. cultus often refers to dress. 21. torquis or torques, -is, collar, necklace.

22. tunica manicata was a tunica with sleeves (manicae, -arum).

« PreviousContinue »