Page images
PDF
EPUB

regiarum, negaretque unquam beatiorem quemquam fuisse : 'Visne igitur,' inquit, 'o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eandem degustare et fortunam experiri meam ?' Cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in 5 aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae ; incendebantur Io odores; mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulcros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argen15 tum nec manum porrigebat in mensam ; denique exoravit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius, nihil esse ei beatum cui semper aliqui terror impendeat?

119. A Trick that did not work.

For notes on Regulus and Cannae see introductory notes to Nos. 73 and 23 respectively.

Sed ut laudandus Regulus in conservando iure iurando, 20 sic decem illi, quos post Cannensem pugnam iuratos ad

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

senatum misit Hannibal se in castra redituros ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de redimendis captivis impetravissent, si non redierunt, vituperandi. De quibus non omnes uno modo: nam Polybius, bonus auctor in primis, ex decem nobilissimis, qui tum erant missi, novem revertisse dicit, re 5 a senatu non impetrata; unum ex decem, qui paulo post quam erat egressus e castris, redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romae remansisse. Reditu enim in castra liberatum se esse iure iurando interpretabatur, non recte; fraus enim adstringit non dissolvit periurium. Fuit igitur stulta calli- 10 ditas perverse imitata prudentiam. Itaque decrevit senatus. ut ille veterator et callidus vinctus ad Hannibalem duceretur.

120. Enjoy the Passing Hour.

Dum licet, et veros etiam nunc degitis annos,
ludite. Eunt anni more fluentis aquae.
Nec, quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
nec, quae praeteriit, hora redire potest.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

(written also imprimis), especially.

5. re: i.e., the ransom of the prisoners.

8. reditu: causal.

9. interpretari, to put an interpretation upon, explain.

10. adstringere, to confirm, make binding.- calliditas: infer from callidus.

12. veterator, -oris, crafty fellow, "old fox."

14. licet: sc. vobis.

16. quae: remember the frequent precedence of the relat. clause in Latin.

15

5

Utendum est aetate. Cito pede labitur aetas,

nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. Nostra sine auxilio fugiunt bona. Carpite florem, qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.

121. Alexander apes Achilles.

Betim egregia edita pugna multisque vulneribus confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius proelium capessebat lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine.

Sed cum undique telis peteretur, ad postremum exhaustis viribus vivus in potestatem hostium pervenit. Quo adducto, inso10 lenti gaudio iuvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator, Non, ut voluisti,' inquit, 'morieris, sed quidquid in captivum inveniri potest, passurum esse te cogita.' Ille non interrito modo, sed contumaci quoque vultu intuens regem, nullam ad minas eius reddidit vocem. Tum Alexan15 der, 'Videtisne obstinatum ad tacendum?' genu posuit? num vocem supplicem misit? silentium et si nihil aliud, certe gemitu interpellabo.' Ira deinde vertit in rabiem, iam tum peregrinos ritus nova subeunte fortuna. Per talos enim spirantis lora traiecta 20 sunt religatumque ad currum traxere circa urbem equi, gloriante rege, Achillen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda.

[blocks in formation]

inquit, 'num Vincam tamen

II. mirator: suffix? part of speech? meaning?—ut (voluisti): notice the mode of verb.

15. obstinatum (sc. eum), determined, obstinate.

19. talus, ankle, foot. — spirare, to breathe, i.e., live.

122. Alexander plays the Gentleman.

Igitur cum tempestivis conviviis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat: non contentus artificum, quos e Graecia exciverat, turba; quippe captivae iubebantur suo ritu canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen. Inter quas unam rex forte 5 conspexit maestiorem quam ceteras et producentibus eam verecunde reluctantem. Excellens erat forma et formam

pudor honestabat. Deiectis in terram oculis et, quantum licebat, ore velato suspicionem praebuit regi, nobiliorem esse, quam ut inter convivales ludos deberet ostendi. Ergo 10 interrogata, quaenam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis, filio eius genitam esse respondit, uxorem Hystaspis fuisse. Propinquus hic Darei fuerat, magni et ipse exercitus praetor. Adhuc in animo regis tenues reliquiae pristini moris haerebant. Itaque fortunam regia 15 stirpe genitae et tam celebre nomen [neptim Ochi] reveritus non dimitti modo captivam, sed etiam restitui ei suas opes iussit, virum quoque requiri, ut reperto coniugem redderet.

123. Homo doctus in se semper divitias habet.

Homo doctus in se semper divitias habet.
Simonides, qui scripsit egregium melos,

1. A convivium tempestivum was a banquet beginning early, i.e., earlier than was usually considered proper.

4. inconditus, uncouth, artless (lit. not put together).

6. producentibus: after eam reluctantem.

II. quaenam esset: why sub

junc.?-neptis, -is, grand-daughOchus, -i.

ter.

14. praetor, -oris, head, leader. - reliquiae, -arum, remains. 18. coniunx, -ugis, spouse, (husband or wife).

20. Simonides was a famous lyric poet, born on Ceos (Cia or Cea), one of the Cyclades. melos, -i, song.

20

5

IO

15

20

25

quo paupertatem sustineret facilius,

circum ire coepit urbes Asiae nobiles,
mercede accepta laudem victorum canens.

Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,
redire in patriam voluit cursu pelagio ;

erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula :
ascendit navem, quam tempestas horrida
simul et vetustas medio dissolvit mari.
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
subsidium vitae. Quidam curiosior :
'Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?'

'Mecum,' inquit, 'mea sunt cuncta.' Tunc pauci enatant,
quia plures onere degravati perierant.

Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,

nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope

antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
Hic litterarum quidam studio deditus,
Simonidis qui saepe versus legerat
eratque absentis admirator maximus,
sermone ab ipso cognitum cupidissime
ad se recepit; veste, nummis, familia
hominem exornavit. Ceteri tabulam suam
portant rogantes victum. Quos casu obvios
Simonides ut vidit: 'Dixi,' inquit, 'mea
mecum esse cuncta; vos quod rapuistis, perit.'

[blocks in formation]
« PreviousContinue »