Page images
PDF
EPUB

id ne utile quidem putaverunt, totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt.

90. The African Desert.

Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor visus nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen 5 sterili et emoriente terra. Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirebant. Nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium. Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla IO erat. Ad hoc sol omnia incenderat siccaque et adusta erant ora, cum repente sive illud deorum munus sive casus fuit obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiamsi aqua deficeret, auxilium. Enimvero ut largum quoque imbrem excusserunt procellae, pro se 15 quisque excipere eum, quidam ob sitim impotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines absumptum est.

91. The First Farmer.

Primus aratra manu sollerti fecit Osiris
et teneram ferro sollicitavit humum;

2. auctore Aristide, on the advice (or word) of A.; lit. A. being their voucher, or authority.

5. emori (emorior).

6. sabulum, coarse sand. haud secus, not otherwise.

7. requirebant: sc. milites.
9. camelus, camel.

10. siccus, dry. — adustus, sunburnt.

.12. condere (condo), -didi, -ditum, to hide.

13. fatigare, to tire out. enimvero, as might be expected. 14. procella, storm.

15. sitis, -is. impotentes, having no control over themselves (sui, genit.).

16. hiare, to gape.

18. aratrum: infer meaning from arare, to plough.—Osiris : one of the greatest of Egyptian divinities.

primus inexpertae commisit semina terrae,
pomaque non notis legit ab arboribus.
Hic docuit teneram palis adiungere vitem,
hic viridem dura caedere falce comam;
illi iucundos primum matura sapores
expressa incultis uva dedit pedibus.

92. Alexander 'Unties' the Gordian Knot.

There was a tradition that connected Gordium, a town of Bithynia, with Gordius, spoken of as the father of Midas. Gordius was chosen king by the people, because an oracle of Juppiter bade them choose him who first entered the market-place in a vehicle. This vehicle was ever afterwards an object of especial veneration in the temple of Juppiter, where it was kept. A later oracle prophesied that he should conquer all Asia who should untie the peculiar nexus of the chariot's yoke.

5

Alexander urbe in dicionem suam redacta Iovis templum intrat. Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit, cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum 10 compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus Incolis deinde adfirmantibus, editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

cupido incessit animo sortis eius, explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa expectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet 5 quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset, solvere adgressus iniecerat curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis, 'Nihil,' inquit, interest, quomodo solvantur gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel 10 implevit.

93. How to whet an Appetite.

:

Etenim quis hoc non videt, desideriis omnia ista condiri? Dareus in fuga cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius. Nunquam videlicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptole15 maeus ederat, cui cum peragranti Aegytum comitibus non consecutis cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane iucundius. Socratem ferunt, cum usque ad vesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo qua re id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, opsonare 20 ambulando famem. Quid? victum Lacedaemoniorum in

[blocks in formation]
[ocr errors]

philitiis nonne videmus? Ubi cum tyrannus cenavisset Dionysius, negåvit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum. Tum is, qui illa coxerat: Minime mirum condimenta enim defuerunt.' 'Quae tandem ? ' inquit ille. 'Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, 5 sitis. His enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur.' Atque hoc non ex hominum more solum, sed etiam ex bestiis intelligi potest, quae, ut quidquid obiectum est, quod modo a natura non sit alienum, eo contentae non quaerunt amplius.

94. A Wonderful Country.

ΙΟ

Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat. Nec, cur ibi se natura verterit, patet causa. Libri 15

Terra lini ferax : inde plerisque sunt vestes. arborum teneri haud secus quam chartae litterarum notas capiunt. Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt, animalia invisitata ceteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas alit, non generat. Elephantorum maior

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

est vis, quam quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet. Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. Gemmas margaritasque mare litoribus infundit. Ingenia hominum, sicut ubique, apud 5 illos locorum quoque situs format. Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent, bracchia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. Capillum pectunt saepius, quam tondent, mentum semper Iintonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant. Ad interiora Indiae processit. Silvae erant prope in immensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae. Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua 15 se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae. Caeli temperies salubris, quippe et vim solis umbrae levant et aquae large manant e fontibus. Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat squamis fulgorem auri redden20 tibus. Virus haud ullum magis noxium est: quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est. Hinc per deserta ventum est ad flumen

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »