Page images
PDF
EPUB

5

Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse voluissent nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat. Itaque suae domi sacellum Automatias constituerat idque sanctissime colebat.

83. A Brave and Patriotic Soldier.

Chabrias was a well-known Athenian general who achieved many successes. He finally, owing to charges brought against him and the consequent unpopularity, entered the military service of the king of Egypt. He, however, fought on the side of his native city in the Social War, where he commanded the fleet. Nepos is wrong in saying that he served in a private capacity (privatus). He met his end at the siege of Chios in B.C. 357.

Chabrias autem periit bello sociali tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium. Erat in classe Chabrias privatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui praeerant aspiciebant. Quae res ei maturavit mortem. Nam dum primus Io studet portum intrare gubernatoremque iubet eo derigere navem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset, ceterae non sunt secutae. Quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere. Hinc refugere cum posset, si se in mare 15 deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae exciperet natantes, perire maluit quam, armis abiectis, navem relinquere, in qua fuerat vectus. Id ceteri facere noluerunt,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

qui nando in tutum pervenerunt. At ille, praestare honestam mortem existimans turpi vitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.

84. The Annihilation of the Teutoni.

About 100 years B.C. the subjugation of Italy by the Cimbri and Teutoni seemed imminent. Successive Roman armies had been defeated, when C. Marius, who had won military distinction in Spain and Africa, assumed command. In B.C. 102 the Teutoni were annihilated by Marius near Aquae Sextiae (a little north of Massilia) in Gaul. In the following year the same fate overtook the Cimbric host at the Raudii Campi, near Vercellae, west of Mediolanum.

Cimbri et Teutoni ab extremis Germaniae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe 5 quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam. demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes, ut populus Martius aliquid sibi terrae daret. Sed quas daret terras populus Romanus, agrariis legibus inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequi- 10 verant precibus, armis petere coeperunt. Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Manilius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt: omnes fugati, exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset. Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in 15 castris, donec invicta illa rabies et impetus, quem pro

[blocks in formation]

virtute barbari habent, consenesceret. Recessere igitur increpantes et (tanta erat capiendae urbis fiducia) consulentes, si quid Romani ad uxores suas mandarent. Nec segnius, quam minati fuerant, tripartito agmine in Alpes, id 5 est claustra Italiae, ferebantur. Marius, mira statim velocitate occupatis compendiis, praevenit hostem, prioresque Teutonos sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextias vocant, quo proelio oppressit. Vallem fluviumque medium hostes tenebant, et nostris aquarum 10 nulla erat copia. Flagitante aquam exercitu, Marius, 'Si viri estis,' inquit, en, illic habetis.' Itaque tanto ardore pugnatum est eaque caedes hostium fuit, ut victor Romanus cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum. Rex ipse Teutobodus, quaternos senosque equos 15 transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu comprehensus insigne spectaculum triumphi fuit, quippe vir proceritatis eximiae super sua tropaea eminebat.

85. A Military Genius.

Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. Si verum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes

[blocks in formation]

virtute superarit, non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. Nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior.

*

5

Hac igitur, qua diximus, aetate cum patre in Hispaniam profectus est, cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni praefuit. Hoc quoque interfecto, exercitus summam imperii ad eum detulit. Id Karthaginem delatum publice comprobatum est. Sic Hannibal, minor 10 quinque et viginti annis natus, imperator factus proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit: Saguntum vi expugnavit, tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum 15 Pyrenaeum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit; neminem nisi victum dimisit. Ad Alpes

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

posteaquam venit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo unquam cum exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur), Alpicos conantes prohibere transitu concidit, loca 5 patefecit, itinera muniit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit, in Italiamque pervenit. Per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam. Hoc itinere adeo gravi morbo adficitur oculorum, ut postea nunquam dextro 10 aeque bene usus sit. Qua valetudine cum etiamtum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumennum cum exercitu insidiis circumventum occidit, neque multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam pervenit. Ibi 15 obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. Utriusque exercitus uno proelio fugavit, Paullum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in iis Cn. Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

II. apud Trasumennum : in 217 the Romans under C. Flaminius suffered a great defeat at Lake Trasimene.

14. in Apuliam: Hannibal wintered in Apulia in 217.

15. C. Terentius Varro and L. Aemilius Paullus. The two generals commanded on alternate days, and Varro, who was hot-headed and a poor soldier compared with Paullus, was in command on the day when the battle of Cannae occurred (B.C. 216) a Roman defeat unspeakably dreadful and which won over all southern Italy to the standard of Hannibal.

« PreviousContinue »