Page images
PDF
EPUB

modo? Docet me ejusmodi rem, et factum simul Sex. Nævii, quod, si solum proferretur, satis esse deberet.20 Quod abs te, C. Aquilli, et a vobis qui adestis in consilio,' quæso, ut diligenter attendatis. Profecto intelligetis, illinc ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam ; hinc veritatem et pudorem, quoad potuerit, restitisse. Bona postulas, ut ex edicto possidere liceat. Quo die? te ipsum, Nævi, volo audire: volo, inauditum facinus, ipsius, qui id 3 commisit, voce convinci. Dic, Nævi, diem. Ante v. Kalend. 4* intercalares. Bene agis: quam longe est hinc in saltum vestrum Gallicanum? Nævi, te rogo. DCC. millia 5 passuum. Optime. De saltu dejicitur Quintius. Quo die? possumus hoc quoque ex te audire? Quid taces? Dic, inquam, diem. Pudet dicere. Intelligo: verum et sero et nequicquam pudet. Dejicitur de saltu, C. Aquilli, pridie Kalend. intercalares: 7 biduo post, aut ut statim de jure aliquis cucurrerit, non toto triduo DCC. millia 9 suum conficiuntur. 80. O rem incredibilem ! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium volucrem! Administri et satellites Sex. Nævii Roma trans Alpes in Sebusianos 10 % bi

a Avaritiam.

Aliquis jurisconsultus cucurrerit,

pas

quædam edd. vett. Tum in ea causa C x.—20 x debet.—1 Qui estis in cons. CHS 5.-2 Illum ab initio S T 5 x, ed. 1480. Venet. 1483. Junt. Cupiditate pugn. et audacia C H S, ed. 1480. Venet. 1483. Junt. Mox, pro hinc, C HST x. ed. 1480. Venet. 1483. et Junt. habent huic.-3 H et 5 non habent id.4 Diem in T deest. Tum Ante diem V. Kal. Lamb, et Orell. e conj. Manutii, -5 DCC. millibus H S, Venet. 1483. et Junt. VII. millia T.-6 x non habet Optime.-7 C. Aq., post Kal. 5: C. Aq., Kal. C. Dein intercalaribus C H S.-8 x aut statim de aliquis.-9 DCC. millibus S: VII. millia T.-10 At mi

NOTE

* Ante V. Kalend.] Id est, ipso die quinto ante Kal. intercalares, nempe Februarii vicesimo. Fiebat enim intercalatio inter vicesimum tertium et vicesimum quartum diem Februarii. A die igitur vicesimo mensis Februarii usque ad diem intercalatum, seu usque ad Kal. intercal, priores numerantur dies quinque, quibus continetur dies ille vicesimus, et dies in

tercalatus: deinde a Kal. intercal. secundis usque ad Kal. Martias intercedunt dies totidem, in quibus non numerantur Kalendæ Martiæ : unde colligitur diem quintum Kalend. intercalares esse vicesimum diem Februarii. Ita Lambinus.

y Gallicanum] Narbonensem.

* In Sebusianos] Sebusiani, sen Segusiani, sunt Allobrogibus finitimi in

b

12

duo veniunt. [p. 15.] O hominem fortunatum, qui ejusmodi nuntios, seu potius Pegasos habeat!!! XXVI. Hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis existant, si tu, L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est. Non enim, quemadmodum putatis, omnia sunt in eloquentia: est quædam tamen ita" perspicua veritas, ut eam infirmare nulla res possit.14 81. An antequam postulasti,'s ut bona possideres, misisti, qui curarent, ut dominus de suo fundo a sua familia vi dejiceretur? Utrumlibet elige. Alterum incredibile est; alterum nefarium; et ante hoc tempus utrumque inauditum. Septingenta millia passuum 16 vis esse decursa biduo? Dic. Negas? Ante igitur misisti. Malo. Si enim illud diceres, improbe mentiri viderere: cum hoc confiteris, id te admisisse concedis, quod ne mendacio quidem tegere possis.18 Hoc consilium Aquillio, et 19 talibus viris, tam cupidum, tam audax, tam temerarium probabitur? 82. Quid hæc amentia, quid hæc festinatio,29

с

nistri et satell. CHS : out ministrix. Tum Navii in C deest. Pro Roma, CSTx habent Romam. Denique in Segusianos Beck. et Orell. in Sepusianos Schutz. in Saligines C: in Sebagnanos HS: in Sebaginnos 5 et Dresd. in Sebusianos vulg. Recta scriptura est Secusiani, ut apud Strabonem, et in vetustis lapidibus. Vide Oudendorp. ad Cæs. de Bell. Gall. 1.10.' Garaton.-11 x habebat.

[ocr errors]

CAP. XXVI. 12 Lamb. velis.-13 Ista et nonnullæ edd. vett.-14 'Videntur hic verba quædam intercidisse, in hanc sententiam: Utrum igitur, Navi, nuntius tuus biduo DCC. millia passuum confecit? Certe hoc e superioribus hic intelligendum.' Schutz.-15 H postulares. Mox 5 x qui curaret; et in CHS deest præpositio ante sua familia.-16 Tx non habent passuum. -17 x cum hoc conf.—18 C x amisisse concedis; et mox x quidem agere possis. -19 Copula non est in x-20 Estimatio C: extimatio H ́S T x: existimatio

5

NOTE

ter Rhodanum et Ararim, extra provinciam Narbonensem trans Rhodanum primi: de quibus Cæs. de Bell. Gall. I. 1. Nunc vero Bressæi.

a

Pegasos] Pegasus, de quo Ovid. Fast. III. equns alatus fuit, natus ex Medusa sanguine, postquam a Perseo interfecta est. Plinius Hist. Nat. VIII. 21. scribit Ethiopiam generare pennatos equos, et cornibus armatos,

quos Pegasos vocant.

b Crassi omnes cum Antoniis] Crassus et Antonius celeberrimi oratores fuere, qui a Mario occisi sunt.

A sua familia] Familia antem, ut vult Paulus Juriscons. lib. L. Digest. pro servorum multitudine sumitur : intelligit autem servos quos commu. nes Nævius et Quintius habebant.

quid hæc immaturitas tanta significat? non vim? non' scelus? non latrocinium? non denique omnia potius, quam jus,* quam officium, quam pudorem? Mittis injussu prætoris. Quo consilio? Jussurum sciebas? Quid? cum jussisset, tum mittere nonne poteras? Postulaturus eras. Quando? post dies xxx. Nempe si te nihil impediret; si voluntas eadem maneret; si valeres; denique si viveres. Prætor jussisset. Opinor, si vellet, si valeret, si jus diceret, si nemo recusaret, quin ex ipsius decreto et satisdare, et judicium accipere vellet.6 83. Nam, per Deos immortales, si Alphenus, procurator P. Quintii, tibi tum satisdare,“ 7 et judicium accipere vellet, denique omnia, quæ postulares, facere voluisset, quid ageres? Revocares eum quem in Galliam miseras? At hic quidem jam de fundo expulsus, jam a suis Diis penatibus præceps ejectus, jam (quod indignissimum est) suorum servorum manibus, nuntio atque imperio tuo, violatus esset. Corrigeres hæc, scilicet, tu postea. De cujusquam vita dicere audes, qui hoc concedas necesse est, ita te cæcum cupiditate avaritia fuisse, ut, cum postea quid futurum " esset, igno

e Celeritas tam præceps. • Voluisset.

e 8

d Satisdedisset.

f A sua domo.

& Compensares.

10 et

5.-1 H immat. tacita sign. Pro non vim? non, x habet nimium.-2 5 quam ris.-3 Quo consilium x. Interrogandi signum post sciebas deleverunt Fac ciolat. Garaton. Beck. Schutz. et Orell.-45 et Venet. 1483. non pot.-5 In Comittuntur verba denique si viveres. Tum Prætor si juss. CHS T x et Dresd.-6 Vulg. qui ex ipsius decr. Lamb. e conj. edidit quin ex ipsius decr. et eum sequuntur Ern. Beck. Schutz. et Orell. prob. Græv. Tum pro vulg. et satisdaret, e conj. Gulielmii dederunt Ern. et Schutz. et satisdare. Porro jud. acciperet, omisso vellet, Lamb. e conj.-7 Tibi dum satisduret 5: tibi cum satisdaret CHS: tum satisdaret Dresd. tibi tum satisdaret Mss. plurimi cum Venet. 1483. Junt. Crat. Cam. Græv. Oliv. Lall. et Orell. tibi tum satisdare Lamb. Grut. Beck. et Schutz.-8 Schutz. delevit verbum vellet, quod Beck. uncis incluserat.-9 5 corr. hoc-scil. tu postea de cuj. &c.-10 Idem Ms. ita te NOTE

d Quando? post dies XXX.] Scilicet, quam servus Nævii profectus est. Hyperbolice loquitur: nam triginta pro pluribus dicit: nam idem est ac cum dicimus, post tres menses, vel post quindecim aunos: quod per

irrisionem dicitur.

e Diis penatibus] Singuli suos habebant in domo penates, quos colebant: et quos Cic. de Nat. D. 1. 11. ait a penu dictos esse, aut ab eo quod penitus insident.

[ocr errors]

13

rares, accidere autem multa possent, spem maleficii præsentis in incerto reliqui temporis eventu collocares? 12 Atque hæc perinde loquor, quasi ipso illo tempore, cum te prætor jussisset ex edicto possidere, si in possessionem misisses, debueris aut potueris P. Quintium de possessione deturbare.14

f

[ocr errors]

XXVII. 84. Omnia sunt, C. Aquilli, ejusmodi, quivis ut perspicere possit, in hac causa improbitatem et gratiam. cum inopia et veritate contendere.16 Prætor te quemadmodum possidere jussit? opinor ex edicto. Sponsio quæ in verba facta est? Si ex edicto prætoris bona P. Quintii possessa non sint.' 17 Redeamus ad edictum. Id quemadmodum 18 jubet possidere? Num quid est causæ,19 C. Aquilli, quin, si longe aliter possedit, quam 20 prætor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione vicerim? Nihil opinor. Cognoscamus edictum. Qui ex edicto meo in possessionem venerint.' De te loquitur, Nævi, quemadmodum tu putas: ais enim te ex edicto venisse tibi, quid facias, definit: 4 te instituit, tibi præcepta dat. Eos ita videtur in possessione esse oportere.' [p. 16.] Quomodo? Quod ibidem recte custodire

I

hÆquitate.

[ocr errors]

2

............

tecum cup.-11 Futurum non est in x-12 In eodem Ms. deest præsentis. Tum in inc. relinqui temp. c X. Post verbum collocares, Lamb. 1566. inserit Omnia sunt... contendere.-13 Lamb. proinde loquor, quasi si ipso illo temp. omisso si ante in possessionem.-14 Post verbum deturbare defectus signa posuit Lamb.

CAP. XXVII. 15 Qui jus ut persp. 5: quamvis persp. x.-16 Ante verba Prætor te quemadm. Lamb. putat deesse verba quibus dicatur, Nævium non ex » edicto Pr. possedisse.--17 Ni ex edicto C H S T, Ms. Bergeri, Hotom. Lamb. 1566. Oliv. Lall. Beck. et Schutz. Si ex edicto vulg. Dein possessa non sunt CHSTEx et Ven. 1483. possessa non sint vulg. E Manutii conjectura Junt. Crat. et Orell. negationem omittunt.-18 CHS T Id quidem quemadm. -19 Iidem Mss. cum Venet. 1483. et Junt. Nunc quid est causæ.— 20 x qua. -1 In x deest nihil.-2 Venerit C H S et Mss. plurimi et edd. nonnullæ : venerint Tx, Pall. omnes fere, item Grut. et liber S. Vict. cum ed. Wald. Grut. Græv. Oliv. Lall. Beck. Schutz. et Orell.-3 C Ais idem te.

-

NOTE

f Misisses] Nuntium antequam præ. tor jussisset.

Tx non

8 Opinor ex edicto] Secundum edic tum, sicuti se jussurum edixerat.

poterunt, id ibidem custodiant: quod non poterunt, id auferre et abducere licebit.' Quid tum? Dominum,' inquit, invitum' detrudere non placet.' Eum ipsum, qui fraudandi causa latitet; eum ipsum, quem judicio nemo defendat; eum ipsum, qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de prædio detrudi vetat. 85. Proficiscenti tibi in possessionem prætor ipse, Sex. Nævi, palam dicit: ita possideto, ut tecum simul possideat Quintius ita possideto, ut Quintio vis ne afferatur. Quid? tu id quemadmodum observas? mitto illud dicere, eum, qui non latitarit, cui Romæ domus, uxor, liberi, procurator esset; eum qui tibi vadimonium non deseruisset; hæc omnia mitto: 10 illud dico, dominum expulsum esse de prædio; domino a familia sua manus allatas 12 esse ante suos Lares familiares. Hoc dico.

k

8

h

XXVIII. * * Nævium ne appellasse quidem Quintium," cum simul esset, experiri posset quotidie : 14 deinde quod omnia judicia difficillima,' cum summa sua invi

habent pronomen.-4 5 defuit.-5 Pro recte, T x habent ratione.—6 5 potuerunt.-75 caret invitum.-8 In x desunt verba ita possideto, ut tecum simul poss. Quint. et quæ Schutz. omisit errore typographico, ut ait Orell. Dein ut Quintii jus ne auferatur C H et al. cum edd. vett. ut Quintii jus non auferatur T et quædam edd. vett. ut Quintio vis ne afferatur vulg.-9 HS 5 x omittunt negationem.-10 Verba eum... deseruisset in desunt. Tam idem Ms. hæc omnia omitto.-11 Lambiniani Mss. domi.-12 HS illatas.

CAP. XXVIII. 13 Lacuna in nonnullis libris nulla est; in aliis parva: in Ms. quodam, auctore Hotomanno ascriptum, 'Hic in vetusto exemplari duo folia erant abscissa.' In Pal. 1. Hoc dico Nævium ne appellasse quidem Quint. ceteri, Hoc edicti unum ne appellasset quidem Quint. (et sic, Dresd.) vel Hoc edicti numne appellasset quidem Quint. Franc. 1. et ed. Wald. cum hoc edicti nomine ne appellasset quidem Quint. sic et Franc. 2. et ed. pr. nisi quod non in his legatur cum. In C Hoc edicti * * * appellasset quidem Quint. H Hoc edicto nonne appellasset, cum simul, &c. sed in marg. dico Nævium: S Hoc edicti numne appellasset quidem, cum spatio: T Hoc editi unum ne appellasse, cum simul, &c. Vid. Nott, Varr.-14 Post quotidie quoque lacunam esse suspica

NOTE

↳ Vadimonium non deseruisset] Nam si vadimonium Quintius non promisit, non deseruit.

Illud dico] Desideratur hic id omne, quod ad tertium partitionis membrum pertinebat, et principium Epilogi. Tamen Cælius Secundus

nihil aut parum deesse putat: nam nihil Nævium petivisse, statim post partitionem confirmavit.

Ne appellasse] Toto biennio, Judicia difficillima] Difficillima judicia sunt, in quibus agitur de capite civis Rom, nam prima actione absolvi

« PreviousContinue »