Page images
PDF
EPUB

gum est dicere. Hoc dico; nisi vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causa putatote.

[ocr errors]

157. Jam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum prætor judicio ejus præfuisset, spolia domum suam referre, et manubias detrahere conatus est; 14 is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari?. LXI. Nam de subsortitione illa Juniana judicum 5 nihil dico. Quid enim? contra tabulas, quas tu protulisti, audeam 16 dicere? difficile est. Non enim me tua solum, et judicum auctoritas, sed etiam annulus aureus scribæ tui deterret. Non dicam id quod probare difficile est: hoc dicam, quod ostendam, multos ex te viros primarios audisse, cum diceres, ignosci tibi oportere, quod falsum codicem protuleris : nam, qua invidia C. Junius conflagrarat,1 ea, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisse.

158. Hoc modo iste sibi et saluti suæ prospicere didicit, referendo in tabulas et privatas et publicas, quod gestum non esset; tollendo, quod esset, et semper aliquid demendo, mutando, curando ne litura appareret,18 interpolando."

nit.-13 Huyd. referret.-14 Beck. ex Ascon. Priscian. Nang. et Manut. edidit con. sit. Dein 4 is nullam, et post deprecari punctum ponit. In Hoyd. si ullam. CAP. LXI. 15 Manut. judices.—16 ↓ et Hnyd. audes. Mox Hnyd. judicii, -17 Conflagravit Priscian. conflagrarity, Huyd. Ven. 1483. Junt. Crat. et Orell. prob. Beck. Mox et Huyd. fuisset.-18 Vulg. appareat. E Lambini conj. dederunt Ern. et Harles. appareret. Lambinus et Lipsius Var. 1. 20. verba curando ne litura appar., quod illa Nonius in voc. Interpolo' non habet, delenda censent. Schutz. ea delevit: Beck. et Orell. uncis includunt.—

NOTE

r Manubias detrahere] Veteres manubias appellarunt, teste Asconio, spolia quæsita ab hoste vivo nobili per deditionem.

• Nam de subsortitione] Junius in causa Oppianici, qui a Cluentio accusatus est, judex quæstionis fuit; et cum Verres prætor judices de more sortitus esset, facta rejectione, Junius ipse subsortitus est. Igitur Cicero indicat Verrem corrupisse ta

[ocr errors]
[blocks in formation]

Eo enim usque progreditur, ut ne defensionem* quidem maleficiorum suorum sine aliis maleficiis reperire possit.19 Ejusdem modi sortitionem 20 homo amentissimus suorum quoque judicum' fore putavit per sodalem suum, Q. Curtium, judicem quæstionis: cui nisi ego vi populi, et hominum clamore atque convicio restitissem; ex hac decuria nostra, cujus mihi copiam quam largissime factam b oportebat, erepta esset facultas eorum, quos iste annuerat,3¢ in suum consilium sine causa suæ subsortiebatur. *

a

4

Multa desunt.s

19 Edd. pr. cum Lamb. Grut. Græv. Oliv. et Lall. posset.-20 Ascon. Lamb. Schutz. et Orell. subsortitionem, prob. Garaton.-1 Huyd. judicium.-2 4 ex hac dec. vestra. Tum Ascon. cujus mihi potestatem largissimam fieri oport. Ursini Ms. cujus mihi potestatem quam largissimam factam oport.-3 Hotom. cum iis quos iste annuerat. Pro eorum multæ edd. habent bonorum; et pro annuerat edd. pr. annumerat.-4 Ab omnibus Mss. et edd. præter Grut. 1692. Ern. et Beck. abest suæ.-5 Lambinus putabat nihil desiderari.

NOTE

vam formam reponere, vetere sublata; translato a fullonibus verbo, qui poliendo diligenter vetera quoque, ipsi quasi novam speciem inducunt.

* Ut ne defensionem] Sensus est: Existimavit Verres eodem modo potnisse supponi judices, qui se corrupti absolverent; quemadmodum suppositi erant, qui Oppianicum condemnaverant.

y Per sodalem] Sodalis dicitur, qui ejnsdem imperii provincialis minister est et adjutor. Ita Hotomannus.

2 Judicem quæstionis] Judex quæstionis prætor est urbanus, qui inquirendo crimini præest.

a Ex hac decuria nostra] Decuriam nempe senatorum intelligit, qui tunc soli judicabant.

b Copiam quam largissime factam] Talis copia non fieret, si in locum illorum senatorum, qui de Verre judicabant, alii substituerentur.

ċ Quos iste annueral] Asserit quod, nisi Q. Curtius dejectus fuisset a suo munere per populum, nunquam babuisset judices, quos volebat. Verum cum dejectus ille Curtius a suo munere fuerit, sibi metuendum non esse ait, ne alii judices subsortiantur, qui, accepta a Verre pecunia, eum absolvant.

[blocks in formation]

Hæc sine dubio ad accusationem propositi criminis spectat oratio: nam in superiore anteactæ res sunt expositæ; quæ quia 'magis adjuvant accusationem, quam ipsæ sint principales, in unum librum coactæ sunt judicio Ciceronis cursim enumerantis, quæ Verres quæstor, quæ proquæstore, quæ legatus, quæ denique prætor urbanus admiserit. Ubi ventum est ad causam ipsam, et Siciliensia crimina, quatuor libros edidit: unum de jurisdictione; alterum de frumento; tertium de signis; quartum de suppliciis. In qua distributione non ordo temporis, sed facinorum genera et momenta, servata sunt. Incipit autem a laude Siciliæ, et egreditur ad crimen Dionis, deinde Sosippi et Epicratis. Sed de jure Siculorum everso frustra quidam Ciceronem reprehendunt, quod non inde cœperit: cum superiora crimina non egeant ejusmodi tractatu, qui ad sequentia pertinet; et oratoris consilio a magnis iisdemque clarioribus sumendum esset exordium. Itaque post hoc, duo criminum genera persequitur ad extremum. Primum de Heraclio; de expressis honoribus ab invitis; de Epicrate Bidino; deque rebus capitalibus, ubi de Sopatro, de Sthenio: quæ omnia sunt de jure dicundo. Alterum de senatoribus; de sacerdotibus; de censoribus pretio a Verre factis; de collatione in statuas; de publicanorum cum Verre convenientia in furtis; de tabulis Carpinatii pecunias Verris extraordinarias continentibus. Genus causæ in omnibus Verrinarum libris admirabile. Status principaliter conjectura.

1

1 Manutius Itaque post hoc de Heraclio, omissis pluribus.-2 Idem quæ omnia gewas unum criminum efficiunt: quod est de jure dicundo.

1. 1. [Ed. Ald. p. 109.] MULTA mihi necessario, judices, prætermittenda sunt, ut possim aliquo modo3 aliquando de iis rebus, quæ meæ fidei commissæ sunt, dicere. Recepi enim causam Siciliæ: ea me ad hoc negotium provincia attraxit. Ego tamen hoc onere suscepto, et recepta causa Siciliensi, amplexus animo sum aliquanto amplius. Suscepi enim causam totius ordinis; suscepi causam populi Romani: quod putabam 4 tum denique recte judicari posse, si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam diligens et firmus accusator ad judicium veniret. 2. Quo mihi maturius ad Siciliæ causam veniendum est, relictis ceteris ejus furtis ac flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere, et ad dicendum temporis satis habere possim. Atque adeo, antequam de incommodis Siciliæ dico, pauca mihi videntur esse de provinciæ dignitate, vetustate, utilitated dicenda. Nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum præcipue Siciliæ, judices, plurimis ' justissimisque de causis: primum, quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani applicuit: prima omnium (id quod ornamentum imperii est) provincia est appellata: prima docuit majores nostros, quam præcla

e

CAP. 1. 3 Verba aliquo modo non habent Hotom. Mannt. Græv. Oliv. Lall. et Schutz. Deest aliquando in edd. Vict. Crat. et Lamb.-4 Hotom. et Ern. maluerunt quam put.—5 Huyd. pluribus, et mox primum quidem omn.—

NOTE

a Totius ordinis] Senatorii ordinis judicia intelligit, quæ iniqua habebantur.

b Dignitate] Tanta Siciliæ fuit dignitas, ut, teste Strabone lib. II. maxima et pulcherrima insularum omnium habita sit.

с

c Vetustate] De vetustate sic scribit Diodorus: Sicilia optima insularum omnium, antiquitate rerum ceteras antecellit.'

d Utilitate] Tam utilis fuit, ut in

orat. pro lege Manilia' inter subsidia frumentaria reipub. Rom.' a Cicerone memoretur.

e Princeps] Messana civitas prima Siciliæ fuit, quæ seditione divisa a Romanis auxilium petiit, et Appio Claudio se dedidit.

Provincia est appellata] Teste Festo, victas regiones provinciæ nomine appellarunt Romani. Zonaras scribit 'Lutatium Cerconem consulem in Siciliam profectum omnia cum Ca

[ocr errors]

rum esset, exteris gentibus imperare: sola fuit ea fide benevolentiaque erga populum Romanum, ut civitates ejus insulæ, quæ semel in amicitiam nostram venissent," nunquam postea deficerent: pleræque autem, et maxime illus. tres in amicitia perpetuo manerent. 3. Itaque majoribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperii factus est: neque enim tam facile opes Carthaginis tantæ concidissent, nisi illud et rei frumentariæ subsidium, et receptaculum classibus nostris pateret. 11. Quare P. Africanus, Carthagine deleta, Siculorum urbes signis monumentisque pulcherrimis exornavit; ut, quos victoria populi Romani maxime lætari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriæ plurima collocaret. 4. Denique ille ipse M. Marcellus, cujus in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidemque 10 ceteri Siculi' perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Urbem pulcherrimam, Syracusas, quæ cum manu munitissima esset," tum loci natura, terra ac mari claudebatur, cum vi consilioque cepisset, non solum inco

6 Faërnus legit rediissent.-7 Huyd. Ven. 1483. Crat. Vict. et al. omittunt nostris.-8 Pro opes & habet opus, et mox concidisset.-9 Vir doctus in marg. ed. Lamb. ap. Orell. patuisset. Immutatio temporis, pateret, pro patuisset ; quæ frequentissime tum ab hoc tum ab aliis veteribus usurpatur.' Hotom. CAP. II. 10 Fidem, sine copula, y, Franc. 1. Ven. 1483. Junt. Crat.

NOTE

tulo composuisse, ac Siciliæ arma ademisse; atque ita Siciliam a Romanis, excepto Hieronis regno, servitute mulctatam.' Ab hoc tempore prætor quotannis in Siciliam cum quæstore missus est hujus administrandæ causa.

® Quæ semel in amicitiam] Capta Messana, et Hierone Syracusis pulso, M. Valerius Lævinns consul missus in Siciliam plures Syracusanorum civitates ad deditionem voluntariam compulit.

In Africam] Ejectis ex Sicilia Pœnis, pacataque provincia pop. Rom. per Attilium Regulum, in Afri

cam bellum intulit.

1 Exornavit] Retulit signa quæ victores Pœni abstulerant ex Sicilia.

M. Marcellus] Marcellus imperator cepit Syracusas, ac victis pepercit: de quo inferius sexta Verrina.

1 Ceteri Siculi] Qui fuerunt in bello socii.

m Temperavit] Id est, abstinuit a præda, et hostibus puniendis.

a Manu munitissima esset] Erant hostes illi fortissimi; ideoque superari facile non poterant: eorum enim urbs munitissima erat, &c. describitur Verr. sexta.

« PreviousContinue »