Page images
PDF
EPUB

jam antea 19 H-S 1500 dissolverat. Deinde, si jam persuasum erat Cluvio, ut mentiretur; cur potius H-S ccc15, quam ccciɔɔ cocidos ccc1ɔɔɔ 20 data dixit' Fannio a2 Flavio, cum ex restipulatione pars ejus dimidia Roscii esset? Jam intelligis,' C. Piso, sibi soli, societati nihil Roscium petisse. Hoc cum sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare contra veritatem non audet: aliud fraudis et insidiarum in eodem vestigio' diverticulum reperit.

52. Petisse, inquit,+ suam partem Roscium a Flavio confiteor: vacuam et integram reliquisse Fannii concedo: sed, quod sibi exegit, id commune societatis factum esse contendo. Quo nihil captiosius neque indignius potest dici. Quæro enim, potueritne Roscius ex societate suam partem petere, necne? Si non potuit, quemadmodum abstulit? si potuit, quemadmodum non sibi exegit? Nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur. 53. An ita est? si, quod universæ societatis fuisset, petisset; quod tum redactum esset, æqualiter omnes partirentur: nunc, cum petierit, quod suæ partis esset; non, quod abstulit, soli sibi exegit? XVIII. Quid interest inter eum, qui per se litigat, et qui cognitor est datus? qui per se litem contestatur, sibi soli petit: alteri nemo potest, nisi qui cognitor est factus." Itane vero? cognitor si fur Statim.

10

tione quoque est incredibilis. Obl., Rosc. et Cluv.—18 H cur non altera.-19 x cum primum? nam antea. Dein C HSx CCCLIII. In deest.-20 C HS H-S CCCLIII. quam CCCLIII CCCLÏII CCCLIII. In'x H-S CCCLIII. quam CCCLIII. Berg. Ms. H-S CCCIɔɔɔ quam CCCcɔɔɔɔɔ cccccɔɔɔɔɔɔ ccccccɔɔɔɔɔɔ-1 H dicat.-2 Præpositionem ante Flavio omittunt CHSx. Dein x ex stipulatione.-3 x intelliges.-4 Idem Ms. Petissem, inquam.-5 Id non est in x.-6 Marg. ed. Lamb. iniquius.-7 CHSx si quid univ.-8 C petisse. CHSx, Ven. 1483. quod cum red. Schutz. e conj. Pantagathi id cum red. et ita in Bergeri Ms. Al. exactum.-9 Bergeri Ms. numquid petiit: CHS x et ed. Vict. numquid petierit. Mox numquid cum abstulit CHSx, Pal. et edd. vett.

CAP. XVIII. 10 Lamb. conj. pro se litigat, et mox pro se litem. In CHS x, Ven. 1483. Junt. et qui cognitorem dat? qui.-11 C S nisi qui cognitorem

NOTE

• Litem contestatur] Contestari li- sarii, quod ordinato judicio utraque tem dicuntur duo aut plures adver- pars dicere solet, Testes estote.'

12

isset tuus, quod vicisset judicio, ferres tuum: suo nomine petiit: quod abstulit, sibi, non tibi exegit."3 54. Quodsi quisquam petere potest alteri, qui cognitor non est factus; [p. 54.] quæro, quid ita, cum Panurgus esset interfectus, et lis contestata cum Flavio damni injuria P esset, tu in eam litem cognitor Roscii sis factus; cum præsertim ex tua oratione, quodcumque tibi peteres, huic peteres : 14 quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. Quodsi ad Roscium nihil perveniret, quod tu a Flavio abstulisses, nisi te in suam litem dedisset cognitorem ; ' ad te pervenire nihil debet, quod Roscius pro sua parte 16 exegit; quoniam tuus cognitor non est factus. 55. Quid enim huic rei respondere poteris, Fanni? cum de sua parte Roscius transegit cum Flavio, actionem tibi tuam 17 reliquit, annon? Si non reliquit, quemadmodum H-S ccciɔɔɔ 1 ab eo postea exegisti? si reliquit, quid ab hoc petis, quod per te persequi et petere debes? Simillima enim et maxime gemina societas hæreditatis est. Quemadmodum socius 19 in societate habet partem; sic hæres in hæreditate habet partem: ut hæres sibi soli, non cohæredibus 20 petit; sic socius sibi soli, non sociis petit: et quemadmodum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissolvit; ' hæres ex sua parte, qua hæreditatem adiit; socius ex ea, qua societatem coiit. 56. Quemadmodum suam partem Roscius suo nomine condonare' potuit Flavio, ut eam tu • Acciperes.

factus.-12 Lamb. Cum suo nom.-13 Lamb. e conj. Hotomanni tibi non sibi exegit. In x exigit.-14 Huic peteres in x desunt.-15 x cognitorem est.16 Idem Ms. omittit parte.-17 H tuamne.-18 CHS H-S CCCLIII. x H-S numero omisso. Tum C exigisti.—19 C socium.—20 Idem Ms. cohere

[blocks in formation]

210

PRO Q. ROSCIO COMODO, CAP. 18.

non peteres; sic, cum exegit suam partem, et tibi integram petitionem reliquit, tecum partiri non debet; nisi forte tu, perverso more, quod hujus est, ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. Perstat in sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis3 fieri. Quod si ita est; qua (malum) stultitia fuit Roscius, qui ex jurisperitorum consilio et auctoritate restipularetur a Fannio diligenter, ut, quod is exegisset a Flavio, dimidiam partem sibi dissolveret : siquidem, sine cautione et repromissione, nihilominus id Fannius societati, hoc est, Roscio debebat?

[ocr errors]

Desiderantur non pauca.6

dili.-1 condemnare.-2 Schutz. conj. si tuum ab alio ext.--3 C societati.— 4 Quæ, malum, stult. fuit Roscius C H S x: quæ, malum, stult. fuit? Roscius multi alii, teste Grævio; et sic Venet. 1483. Junt. Crat. Cam. quæ, malum, fuit stult. Roscii Lamb. Tum quin ex jurisp. Bergeri Ms. Pro jurisperitorum C habet juris petiturum.-5 C H quod ejus exeg. x quod ejus egisset. Mox C HSx dissolvere.—6 Cf. Fragmm.

[blocks in formation]

Cn. Pompeio primum et M. Crasso coss. C. Verres, perfunctus quæstura, legatione, et prætura urbana, vivo patre C. Verre, et prætextato filio, ac filia nupta, uxorem habens, cum successisset in Sicilia C. Sacerdoti prætori, eamque, non sibi succedente Arrio, per triennium tenuisset, atque in ea fuisset libidinose, avare, crudeliterque versatus, succedente tandem in eadem provincia L. Metello, repetundarum reus ab Siculis postulatus est; 2 qui omnes, præter Syracusanos et Mamertinos, M. Tullium, illo tempore florentem defensionibus amicorum, ad accusandum descendere compulerunt, jam pridem illis necessitudine copulatum, quod quæstor in Sicilia fuisset prætore Sex. Peducæo, et quod, cum decederet, in illa oratione, quam Lilybæi habuit, multa iis benigne promisisset., Accessit his, non ignobilis futura de Verre victoria, quia a Metellis, Scipionibus, et multis aliis nobilibus viris, et præcipue ab Hortensio ipso defenderetur, facile et principe in senatu propter nobilitatem, et in foro ob eloquentiam rege causarum, et eodem consule designato cum Q. Metello fratre Metellorum, alterius prætoris Siculi, alterius prætoris urbani. His ita constitutis, extitit Q. Cæcilius Niger, domo Siculus,3 et quæstor Verris, et ejusdem, ut

ARG.-1 In hæc Oratio sic inscribitur, In Caium Verrem Oratio prima: Ald. et Ven. 1565. Divinatio in C. Verrem, sive de constituendo accusatore.— 2 In Manutianis et aliis vulgatis, teste Fabricio, appellatus est.-3 Hotomann.

4

et ipse dicebat, inimicus, qui se potius accusatorem contenderet constitui oportere, has afferens causas: unam, quod ab eo læsus, et ob hoc jure illi sit inimicus, quare prævaricator esse non possit : alteram, quod, cum quæstor ei tum fuerit, etiam ipse in quæstione (F. etiam sine inquisitione) crimina noverit Verris: tertiam, quod Siculus pro Siculis agat. Hujuscemodi propositionibus Cicero designatus ædilis his sex capitibus respondet: accusatorem eum esse oportere, qui invitus cogitur religione officii, rogatus ab omnibus Siculis ; qui pro republica agat; quem volunt, qui accusant; quem metuit, qui accusatur; qui idoneus est facundia et innocentia; qui hoc facit imitatione majorum. Divisio principalis una de se ipso, altera de contentione sui et Cæcilii. Divinatio dicitur hæc oratio, quia non de facto quæritur et conjectura, sed de futuro, quæ est divinatio, (F. non de facto quæritur, sed de futuro, quæ est divinatio et conjectura;) uter debeat accusare. Alii ideo putant divinationem dici, quod injurati judices in hac causa sedeant, ut, quod velint, præsentire de utroque possint; alii, quod res agatur sine testibus, et sine tabulis, et his remotis, argumenta sola sequantur judices, et quasi divinent. Agitur autemcausa, senatoriis judiciis in invidia apud populum constitutis corruptione multorum; vexatis provinciis omnibus, ac sociis populi Romani fessis toto orbe terrarum, libidine et iniquitate Romanorum magistratuum;7 accusatoribus prævaricatione infamibus; flagitante plebe judicia equestris ordinis, quæ ferme ante annos x. victor Sylla sustulerat; cognoscente de pecuniis repetundis M. Glabrione prætore, et amplissimis quibusque senatorii ordinis judicantibus, summa expectatione cunctorum. Genus causæ, honestum. Status, qualitas negotialis comparativa de constituendo accusatore, qui potissimum de duobus, aut qui solus accuset: dicit enim Cæcilius, aut a se accusandum esse Verrem, aut a se quoque.

[Ed. Ald. p. 55.] 1. 1. Si quis vestrum, judices, aut eorum qui adsunt, forte miratur,' me, qui tot annos in causis judiciisque publicis ita sim versatus, ut defenderim mul

et Harles. homo Siculus.-4 Hotom. Græv. et Harles. quæstura.-5 Sex addidit Hotom. abest ed. Manut.-6 Ad oram exempli Harles. a docta manu ascripta est suspicio quær. hac conj.-7 Verba libidine et iniq. Rom. mag. exulant ab ed. Manut. supplevit vero Hotom, ex orat. v. in Verr. et vir doctus ascripsit ad oram mei exemplaris.' Hurles.-S ‘Repetundis M' Glabrione bene correxit vir doctus in meo exemplo.' Harles.

CAP. 1. 9 Mirantur Pompeius in libro De Posituris Ms. ap. Heusinger.

NOTE

a Eorum qui adsunt] Aderant aut assessores, aut auditores ex senatorio ordine sine potestate; quia ad ma

gistratus non pertinebat judicare, sed tantum judices constituere.

b In causis judiciisque publicis] Can

« PreviousContinue »