Page images
PDF
EPUB

T

illæ sunt æternæ: hæc delentur statim, illæ servantur sancte: hæc parvi temporis " memoriam, illæ perpetuæ existimationis fidem 12 et religionem amplectuntur:" hæc sunt dejecta, illæ in ordinem confectæ. Itaque adversaria in judicium protulit nemo: codicem protulit,14 tabulas recitavit. III. 8. Tu, C. Piso, tali fide, virtute, gravitate, auctoritate ornatus,' ex adversariis pecuniam petere non auderes. Ego, quæ clara sunt consuetudine, diutius dicere non debeo: illud vero, quod ad rem vehementer pertinet, quæro quam pridem hoc nomen, Fanni, in adversaria retulisti? Erubescit: quid respondeat, nescit: quid fingat extemplo,1 non habet. Sunt duo menses jam, dices. Tamen in codicem acceptum et expensum referri 17 debuit. Amplius sunt sex menses. Cur tamdiu jacet hoc nomen in adversariis? Quid si tandem amplius triennium est ? quomodo, cum omnes,18 qui tabulas conficiant,19 menstruas pæne rationes' in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius in adversariis jacere pateris? 9. Utrum cetera nomina in codicem 20 accepti et expensi digesta" habes, annon? Si non; quomodo tabulas conficis? si etiam;" quamobrem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc

[merged small][merged small][ocr errors]

I

• Negligitur. * Si habes.

sunt menstrue. CHS illæ sunt alternæ : et H hæ del. statim.—11 Pro sancte, quod in x deest, sanctæ habent C H S, et al. cum Junt. et Oliv. Tum hæ parvi temp. C H S x.-12 4 finem.-13 C x amplectitur. CHSx hæ sunt dejecta: Ursini Ms. hæc sunt conjecta: Hotom. Lamb. et Garaton. malunt hæc sunt conjecta. Tum CH illæ sunt in ord. conf.-14 x judicem prot.

CAP. III. 15 Gulielm. voluit ornatus deleri.-16 y exemplo.-17 Pro Tamen, CH S habent Tum, et x 4 Cum. Dein in codicem accepti et expensi ref. e conjectura Hotomanni et Turnebi ediderunt Manut. et Lamb. probb. Lall. et Garaton. in codice accepti et expensi ref. Schutz. in codicem acceplum et expensum esse ref. Ven. 1483. Junt. Referri in HSx et Pal. uno deest: pro eo in ed. veterr. esse, unde Gruter. conj. in codicem acceptum et expensum isse deb. Vulg. ut Ern. Verba acceptum et expensum spuria visa sunt Ernestio et Beckio.-18 x quomodocunque omnes.-19 Oliv. et Schutz. conficiunt.—

NOTE

▪ Fidem et religionem amplectuntur] sores urbem lustrabant, de eorum fide Ex iis tabulis uniuscujusque civis patr. familias jusjurandum interpocensus æstimabatur: quare cum cen- nere solebant.

nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas? Nolebas sciri, debere Roscium.* Cur scribebas? Rogatus eras, ne referres. Cur in adversariis scriptum habebas?

Sed hæc quanquam firma esse video, tamen ipse mihi satisfacere non possum, nisi a C. Fannio ipso3 testimonium sumo, hanc pecuniam ei non deberi. Magnum est, quod conor: difficile est, quod polliceor: nisi eundem et adversarium et testem habuerit Roscius, nolo vincat. IV. 10. Pecunia tibi debebatur certa; quæ nunc petitur per judicem: in qua legitimæ partis sponsio facta est.

[ocr errors]

Hic "

tu si amplius H-S' nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti; propterea quod aliud est judicium, aliud arbitrium. Judicium est pecuniæ certæ; arbitrium incertæ. Ad judicium hoc modo venimus, ut totam litem aut obtineamus, aut amittamus: ad arbitrium hoc animo adimus, ut neque nihil, neque tantum, quantum postulavimus,1° consequamur. 11. Ejus rei ipsa verba formulæ "

10

8

20 Schutz. in codice.-1 HS x et digesta.—2 CHS, Ven. 1483. Junt. Crat. Lamb. debere tibi Roscium.-3 Ipso non est in .

CAP. IV. 4 CHS x debeatur.-5 Pro H-S, quod in deest, S-S habent CHSx. Notam H-S Ern. spuriam judicavit; et eam Schutz. delevit.— 6 Aliud est arbitrium C H S x, qui mox certæ omittunt.-7 x veniemus.— 8 Aut ante obtineamus non est in nonnullis libris antiquis. Pro amittamus, X habet omittamus.-9 Græv. e Franc. 1. et paucis edd. recepit hoc modo adimus.-10 E Paris. Ms. et postulamus dederunt Lall. Beck. et Schutz.—

NOTE

Ne referres] Scilicet in tabulas. y Legitimæ partis sponsio] Sponsio est promissio certæ pecuniæ, quam is qui litem intendit, daturum se, ni veram causam habeat, promittit. Hæc autem sponsio non litigatorum arbitratu, sed lege constituebatur, et definiebatur summa ex prætorum edictis, quæ videtur tertia pars fuisse, ut postea patebit ex ipso Cicerone : at alia pars, quæ secundum arbitros aliquando decima, aliquando quinta fuit, ut dictum est in oratione pro Quintio.

Hic] Id est, in hoc judicio, ubi res secundum judicem agitur.

a H-S nummo] Id est, sestertio nummo. Sestertius autem et nummus in eadem significatione sumun

tur.

b Totam litem obtineamus] Judices stricte et severe secundum leges judicare debebant.

c Ut neque nihil, neque tantum] Arbitri non tam stricte et severe judicabant, et penes eos erat aliquid concedere.

d

testimonio sunt. Quid est in judicio? directum, asperum, simplex. Si paret H-S 1500 dari oportere.' Hic, nisi planum facit, H-S 1ɔɔɔ ad libellam sibi deberi, causam perdit.13 Quid est in arbitrio? mite, moderatum," ‹ Quantum æquius melius, id dari.' 14 Ille tamen confitetur plus se petere, quam debeatur: sed satis superque habere dicit, quod sibi ab arbitro 1s tribuatur. 12. Itaque alter causæ confidit; alter diffidit. Quæ cum ita sint; quæro abs te, quid ita de hac pecunia, de his ipsis H-S 1995,16 de tuarum tabularum fide compromissum feceris," arbitrum "7 sumseris, quantum æquius et melius sit, dari, repromittive,"

k

y Satis et ultra.

11 C famula.-12 Pro Si paret, CHS x 4, Pal. et edd. vett. habent Si peteret, unde Hotom. Si pateret; sed Lamb. restituit Si paret, quod vulgo legitur. Franc. 1. omittit dari. Tum CHS habent H-S LIII. et x ↓ LIII, Tum verbum oportere abest ab omnibus Mss. id de Hotomanni conjectura primus inseruit Lamb. quem Grut. Græv. Oliv. Lall. Beck. Schutz. et Orell. sequuntur; sed Beck. et Orell. uncis incluserunt.-13 In CHS legitur H-S LIII. et in x LIII. Dein ad libellum CHS x. Porro causam perdidit 4-14 Quanto CHS x, Pal. Franc. 1. et edd. vett. Equius et melius Franc. 1. Pal. Ven. 1483. Junt. Crat. Lamb. Pro id dari, CHS x, Franc. 1. Pal. Rom. Brix. Ven. 1483. Junt. Crat. Hervag. Cam. habent id clarius ; et Steph. de Hotomanni conjectura sit dari. Vulg. id dari. Ern. et Beck. judicabant verba id dari sparia esse: ea delevit Schutz.-15 Ab arbitrio C HS x, Ven. 1483. et Junt.-16 CHS x H-S LIII.—17 C arbitrium.—

NOTE

& Directum, asperum, simplex] Formulæ verba sunt quæ pertinent ad judicium, et quæ a prætore præscripta sunt, et secundum quæ rigorose et sancte judex judicare debet.

• H-S [33] Id est, quinqua. ginta millia sestertium; uostræ vero monetæ librarum quinque millia.

f Ad libellam] Cum veteres minimam pecuniam significare volebant, hac voce libella' utebantur: erat autem nummulus argenteus decima pars denarii Romani, qui jam octo asses Gallicos valeret.

• Causam perdit] Qui plus minusve libella quam debeatur petit, causa cadit.

h Mite, moderatum] Formulæ ver

ba, quæ ad judicia per arbitros pertinent; quæ ex fide bona dicuntur, quia arbitri tantum concedebant, quantum concedendum ex fide bona videbatur.

Ille tamen] Id est, litigatorum alter.

* Alter causæ confidit] Qui plus apud arbitrum petit, quam sibi debeatur.

Alter diffidit] Qui plus petit apud

judicem.

m Compromissum feceris] Compromissum dicitur certa pecunia, ab utroque litigatore mutuo promissa, ni arbitri judicio pareant.

Repromitti] Repromittere autem est ei, qui nobis stipulantibus antea

[ocr errors]

si pareret? 18 Quis in hanc rem fuit arbiter? Utinam is quidem Romæ esset! Romæ est. Utinam adesset 19 in judicio! Adest. Utinam sederet in consilio C. Pisonis! Ipse C. Piso est. Eundemne tu arbitrum et judicem sumebas? eidem 20 et infinitam largitionem remittebas,' et eundem in angustissimam P formulam sponsionis concludebas? Quis unquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit? nemo: quantum enim æquius esset sibi dari, petiit. De quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad judicem + venisti. 13. [p. 47.] Ceteri cum ad judicem causam labefactari animadvertunt, ad arbitrum confugiunt: hic ab arbitro ad judicem venire est ausus. Qui cum de hac pecunia, de tabularum fide' arbitrum sumsit, judicavit,7 sibi pecuniam non deberi. Jam duæ partes causæ sunt

* Apud.

18 CHSx, Ven. 1483. Junt. quanto. Post æquius, Græv. et Beck. deleverunt copulam, quam Orell. uncis includit. Tum C diri: et C S repromittique ve: Hx repromittique. Denique pro pareret, C H S x Franc. 1. et ed. vet. habent pejeres: & et Vict. peteres. Pantagathus conj. dari repromittive tibi petieris. In Bergeri Ms. sic legitur, æquius et melius: hic dari H-S illa, tamen repromittive tibi petieris.-19 Jam utinam adesset et edd. vett. cum Oliv. Nam utinam adesset C H S x, Pal. Pariss. et Ven. 1483. Alii habent nec Jam nec Nam.-20 C HS idem.-1 Grævius suspic. infin. potestatem permittebas. 2 formam-3 Pro dari, H S habent peti, et x pari. Pro petiit, Schutz. conj. accepit legend.—4 H ad judicium.—5 CH S ad arbitrium, et paulo post ab arbitrio.—6 Præpositionem ante tabularum omittunt C HS

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

8

confectæ annumerasse sese negat: expensum tulisse 9 non dicit,' cum tabulas non recitat. Reliquum est, ut stipulatum se esse dicat: 10 præterea enim, quemadmodum certam pecuniam petere possit, non reperio. v. Stipulatus es? ubi? quo die? quo tempore? quo præsente? quis spopondisse" me dicit? nemo. 14. Hic ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiæ meæ, satis causæ et controversiæ, satis formulæ et sponsioni, satis etiam judici fecisse videar," cur secundum Roscium judicari debeat. Pecunia petita est certa: cum tertia parte sponsio facta est.* Hæc pecunia necesse est, aut data, aut expensa lata," aut stipulata sit. Datam non esse Fannius confitetur : expensam latam non esse, codices Fannii confirmant: stipulatam non esse taciturnitas testium concedit. 15. Quid ergo est? quod et reus is est, cui et pecunia 12 levissima et existimatio sanctissima fuit semper: et13 judex est is, quem nos non minus bene de nobis existimare, quam secundum nos judicare velimus: advocatio 14 ea est," quam propter

• Pro Roscio.

[ocr errors]

x, Pal. et edd. vett.-7 Franc. 1. edd. vett. et Schutz. indicavit.-8 Adulterasse C H S x 4, Pal. Rom. Brix. Ven. 1483. Med. Ascens. Junt. Crat. Hervag. adnotasse conj. Ant. Augustin. et adversaria scripsisse Pantagath.9 Pro expensum tulisse, C habet expublico ex publico tulisse cum asterisco et inductionis nota: H S ex publico tulisse: x ex p. (sic) tulisse.—10 x esse dicit.

CAP. V. 11 x videat.-12 Et res ejus est x, Pal. et edd. ante Manut, et rei ejus est CHS: et reus is est vulg. Dein cui res et pecunia C HS: cujus et pec. x et edd. vett.-13 x sanct. fuit. Semper et.-14 Ante advocatio copu

NOTE

• Jam duæ partes confecta] Tripartita fuit hæc Oratio, ut annuere hic Cicero videtur: vel quia si Fannio Roscius debet pecuniam, vel Fannius eam mutuo dedit; et hæc prima pars: vel societatis nomine Fannins expendit; secunda pars: vel Roscins promisit; tertia pars. Falsa duo priora Cicero ostendit; mox tertium falsum quoque comprobaturus est: ergo nihil Fannio Roscius debet.

* Non dicit] Non dicit videlicet, quod in tabulas nihil plane relatum est.

"Spopondisse] Id est, stipulanti et interroganti promisisse.

x Cum tertia parte sponsio facta est] Antea legitimam partem appellavit. Apud arbitros igitur non fiebant sponsiones dissidentium in petitione certæ pecuniæ, sed legibus erant definitæ.

Aut expensa lata] Id est, aut in codicem relata fuit, quasi data. 2 Codices Fannii confirmant] la Fannii codicibus nunquam scripta fuit. a Advocatio ea est] Per advocatio

« PreviousContinue »