Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

tus, Numquam, inquit, Octavi, collegae tuo grati-
am referes: qui nisi se suo more iactavisset, ho-
die te istic muscae comedissent. Memoriâ autem 4
ita fuit nullâ, ut aliquoties, tria cum proposuis-
set, aut quartum adderet, aut tertium quaere-
ret. Qui in iudicio privato vel maximo, cum
ego pro Titiniâ Cottae peroravissem, ille con-
tra me pro Ser. Naevio diceret, subito totam
causam oblitus est, idque veneficiis et cantioni-
bus Titiniae factum esse dicebat. Magna haec 5
immemoris ingenii signa: sed nihil turpius,
quam quod etiam in scriptis oblivisceretur,
quid paulo ante posuisset; ut in eo libro, ubi
se, exeuntem e senatu, et cum Pansâ nostro, et
cum Curione filio, colloquentem facit, cum se-
natum Caesar consul habuisset, omnisque ille
sermo ductus e percunctatione filii, quid in se-
natu esset actum. In quo multis verbis cum 6
inveberetur in Caesarem Curio, disputatioque
esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum,
cum sermo esset institutus in senatu misso [quem
senatum Caesar consul habuisset], reprehendit
eas res, quas idem Caesar anno post, et dein-
ceps reliquis annis administravisset in Gallia.

4

3

LXI. Tum Brutus admirans, Tantaine fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit, quantum flagitii commisisset? Quid autem, inquam, Brute, stultius, quam, si ea vituperare volebat, quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam tempora praeteriissent? Sed ita totus errat, ut in eodem sermone dicat, in senatum se, Caesare consule, non accedere, et id dicat ipso consule, exiens e senatu. Iam 3

qui

qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingenii partium, tam debilis esset, ut ne in scripto quidem meminisset, quid paulo ante posuisset, huic, minime mirum est, ex tempo4 re dicenti solitam effluere mentem. Itaque cum ei nec officium deesset, et Bagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae defereban5 tur. Orator autem, vivis eius aequalibus, pro ximus optimis numerabatur, propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac pro6 fuentem quodammodo celeritatem.

Itaque

eius orationes adspiciendas tamen censeo. Sunt illae quidem languidiores, verumtamen possunt augere et quasi alere id bonum, quod in illo mediocriter fuisse concedimus: quod habet tantam vim, ut solum, sine aliis, in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Sed ad instituta redeamus.

LXII. In eodem igitur numero eiusdems aetatis C. Carbo fuit, illius eloquentissimi viri filius, non satis acutus orator; sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas, et facile dicebat, et auctoritatem naturalem e quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis, nec minus verbis expeditus: fortis vero actor, et vehemens, et verbis nee inops, nec abiectus, et quem plane oratorem 3 dicere auderes. Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer, acerbus, criminosus. Multum ab iis aberat L. Fufius, tamen ex accusatione M'. Aquillii diligentiae fructum ceperat. Nam M. Drusum, tuum magnum avunculum, gravem oratorem, ita duntaxat cum de

re

[ocr errors]

republica diceret: I.. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque, et publici, et privati sane peritum : M. Lucullum, M. Octavium, Cn. F. (qui tantum auctoritate dicendoque valuit, ut legem Semproniam frumentariam, populi frequentis suffragiis abrogaverit), Cn. Octavium, M. F., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium, abducamus ex acie [id est, a iudiciis], et in praesidiis reipublicae, cui facile satisfacere possint, collocemus. Eodem Q. Caepionem referrem, nisi ni- 5 mis equestri ordini deditus, a senatu dissedisset. Cn. Carbonem, M. Marium, et ex eo. dem genere complures minime dignos elegantis conventus auribus, aptissimos cognovi turbulentis concionibus. Quo in genere (ut in iis 6 perturbem aetatum ordinem) nuper L. Quintius fuit: aptior autem etiam Palicanus auribus imperitorum. Et, quoniam huius generis facta 7 mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos, L. Apuleius Saturninus eloquentissimus visus est, magis specie tamnen, et motu, atque ipso amictu capiebat homines, quam aut dicendi copiâ, aut mediocritate prudentiae. Longe au- 8 tem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed péracutus et callidus, cumprimisque ridiculus. Is ex summis et fortunae 9 et vitae sordibus, in praeturâ consul factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset. Nam et plebem tenebat, et equestrem ordinem beneficio legis devinxerat. Is praetor, 10 eodem die, quo Saturninus tribunus plebis, Mario et Flacco consulibus, publice est interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli,

cuius improbitatem veteres Atticorum comoe. Il diae notaverunt. Quos Sex. Titius consecutus, homo loquax sane, et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu, ut saltatio quaedam nasceretur, cui saltationi Titius nomen esset. Ita cavendum est, ne quid in agendo dicendove facias, cuius imitatio rideatur.

LXIII. Sed ad paulo superiorem aetatem revecti sumus: nunc ad eam, de quâ aliquan. 2tum locuti sumus, revertamur. Coniunctus igitur Sulpicii aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos, neque contemni solum, sed irideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iulii illam consulatus petitionem extraordinariam, veram causam agens, est probatus: et eo magis, quod eandem causam cum ageret eius collega ille ipse Sulpicius, hic plura et acutiora 3 dicebat. Itaque post tribunatum primo mul tae ad eum causae, deinde omneş, maximae 4 quaecumque erant, deferebantur. Rem vide, bat acute, componebat diligenter, memoriâ va lebat: verbis non ille quidem ornatis utebatur, 5 sed tamen non abiectis. Expedita autem erat et perfacile currens oratio. Et erat eius quidem tamquam habitus non inurbanus actio paulum cum vitio vocis, tum etiam ineptiis claudicabat. 6 Hic temporibus floruit iis, quibus, inter profectionem reditumque L. Sullae, sine iure fuit 7 et sine ulla dignitate respublica. Hoc etiam autem magis probabatur, quod erat ab oratori8 bus quaedam in foro solitudo. Sulpicius occiderat, Cotta aberat, et Curio: vivebat e reli

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

quis patronis eius aetatis nemo, praeter Carbonem et Pomponium: quorum utrumque facile superabat.

LXIV. Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir, et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus reipublicae, non sine facetiis: sed neque laboris multi, nec satis verșâtus in causis; interiectusque inter duas aetates, Hortensii et Sulpicii, nec maiorem consequi poterat, et minori necesse erat cedere. Huius omnis facultas ex historia 2 ipsius perspici potest: quae cum facile omnes vincat superiores, tum indicat tamen, quantum absit a summo, quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis latinis literis illustratum. Nam Q. Hortensii admodum adolescentis ingeni. 3 um, ut Phidiae signum, simul adspectum et probatum est. Is, L. Crasso, Q. Scaevola consulibus, primum in foro dixit, et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum, qui affuerunt, tum ipsorum consulum, qui omnes intelligentia anteibant, iudicio discessit probatus. Undevi- 4 ginti annos natus erat eo tempore. Est autem L. Paulo, C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum in patronorum numero an. nos quatuor et quadraginta fuisse. Hoc de oratore paulo post plura dicemus. Hoc autem lo. 5 co voluimus aetatem eius in disparem oratorum aetatem includere: quamquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum multo maioribus natu, quam essent ipsi, et cum aliquanto mino. ribus compararentur. Ut Attius, iisdem aedili- 6

[ocr errors]

bus,

« PreviousContinue »