Page images
PDF
EPUB

in magnos oratores inciderat eius aetas: multam tamen operam amicis, et utilem praebuit; atque ita diu vixit, ut multarum aetatum oratoribus implicaretur, multum etiam in causis 6 versaretur. Iisdem fere temporibus D. Brutus, is, qui consul cum Mamerco fuit, homo et 7 Graecis doctus literis et Latinis. Dicebat etiam L. Scipio non imperite, Cn. que Pompeius, Sex, F. aliquem numerum obtinebat. Nam Sex. frater eius praestantissimum ingenium contulerat ad summam iuris civilis, et ad perfectam geo8 metriae et rerum Stoicarum scientiam.

Item

in iure, et ante hos M. Brutus, et paulo post cum C. Bilienus, homo per se magnus prope simili ratione [summus] evaserat; qui consul factus esset, nisi in Marianos consulatus, et in 9 eas petitionis angustias incidisset. Cn. autem Octavii eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in consulatu multis concionibus est 10 vehementer probata. Sed ab eis, qui tantum in dicentium numero, non in oratorum fuerunt, 11 iam ad oratores revertamur. Censeo, inquit Atticus. Eloquentes enim videbare, non sedulos velle conquirere.

XLVIII, Festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius, L. F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit, oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate 2 conditior. Sunt eius aliquot orationes,

ex

quibus, sicut ex eiusdem tragoediis, lenitas 3 eius sine nervis perspici potest. Eius aequalis P. Cethegus, cui de republicâ satis suppeditabat oratio. Totam enim tenebat eam, penitus

que

que cognorat. Itaque in senatu consularium auctoritatem assequebatur: sed in causis publi. cis nihil, in privatis satis veterator videbatur. Erat in privatis causis Q. Lucretius Vespillo, 4 et acutus, et iurisperitus. Nam Aphilia, aptior concionibus, quam iudiciis. Prudens etiam T. 5 Annius Velina, et in eius generis causis orator sane tolerabilis. In eodem genere causarum multum T. Iuventius, nimis ille quidem lentus in dicendo, et paene frigidus: sed et callidus, et in capiendo adversario versutus, et praeterea nec indoctus, et magnâ cum iuris civilis intelligentia. Cuius auditor P. Orbius, meus fere 7 aequalis, in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior, quam magister fuit. Nam T. Aufidius, qui vixit ad summam & senectutem, volebat esse similis horum, erat. que et bonus vir, et innocens, sed dicebat parum. Nec sane plus frater eius M. Virgilius, 9 qui tribunus plebis L. Sullae imperatori diem dixit. Eius collega P. Magius, in dicendo pau- 10 lo tamen copiosior. Sed omnium oratorum, 11 sive rabularum, qui et plane indocti, aut inurbani, aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum iudico, nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gorgonium. Fuit etiam facilis, et12 expeditus ad dicendum, et vitae splendore multo, et ingenio sane probabili, T. Iunius, L. F., tribunitius, quo accusante P. Sextius, praetor designatus, damnatus est ambitus. Is pro cessisset honoribus longius, nisi semper infirma atque etiam aegra valetudine fuisset,

XLIX. Atque ego praeclare intelligo, me in eorum commemoratione versari, qui nec habiti sint oratores; neque fuerint, praeteririque a me aliquot ex veteribus, commemoratio2 ne aut laude dignos: sed hoc quidem ignoratione. Quid enim est superioris aetatis, quod scribi possit de iis, de quibus nulla monumenta 3 loquuntur, nec aliorum, nec ipsorum? De iis autem, quos ipsi vidimus, neminem fere prae. termittimus eorum, quos aliquando dicentes 4 vidimus. Volo enim scìri, in tantâ et tam vetere republicâ maximis praemiis eloquentiae propositis, omnes cupisse dicere, non plurimos 5 ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de unoquoque dicam, ut intelligi possit, quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse.

6 lisdem fere temporibus, aetate inferiores paulo, quam Iulius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta, P. Sulpicius, Q. Varius, Cn. Pomponius, C. Curio, L. Fufius, M. Drusus, P. Antistius, nec ullâ aetate uberior oratorum foe7 tus fuit. Ex his Cotta et Sulpicius cum meo iudicio, tum omnium, facile primas tulerunt. 8 Hic Atticus, Quomodo istuc dicis, inquit, cùm tuo iudicio, tum omnium? semperne in oratore probando, aut improbando, vulgi iudicium cum 9 intelligentium iudicio congruit? An alii probantur a multitudine, alii autem ab iis, qui intelligunt? Recte requiris, inquam, Attice: sed audies ex me fortasse, quod non omnes pro10 bent. An tu, inquit, id laboras, si huic modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut

[ocr errors]

improbando, multo malim tibi et Bruto placere: eloquentiam meam populo probari velim. Et-11 enim necesse est, qui ita dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari. Nam, quid in dicendo rectum sit, aut pravum, ego judicabo, si modo is sum, qui id possim aut sciam iudicare: qualis verò sit orator, ex eo, quod is dicendo efficiet, poterit intelligi. Tria 12 sunt enim (ut quidem ego sentio) quae sint efficienda dicendo: ut doceatur is, apud quem dice tur, ut delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur, aut quibus vitiis orator aut non assequatur haec, aut etiam in his labatur et cadat, artifex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab orą. 13 tore, necne, ut ii, qui audiant, ita afficiantur, ut orator velit, vulgi assensu et populari approbatione iudicari solet. Itaque numquam 14 de bono oratore, aut non bono, doctis hominibus cum populo dissensio fuit.

L. An censes, dum illi viguerunt, quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum fuisse? De populo si quem 2 ita rogavisses: quis est in hac civitate eloquentissimus? in Antonio et Crasso aut dubitaret, aut hunc alius, illum alius diceret. Nemone 3 Philippum, tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum, his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliquâ volumus expendere, proximum illis fuisse diximus? Nemo profecto. Id enim ipsum est summi oratoris, summum 4 oratorem populo videri. Quare tibicen Anti- 5 genidas dixerit discipulo sane frigenti ad po

pulum,

[ocr errors]

4

pulum, Mihi cane et Musis: ego huic Bruto di centi, ut solet, apud multitudinem, Mihi canė et populo, mi Brute, dixerim: ut, qui audiant, quid efficiatur; ego, etiam cur id efficia. 6 tur, intelligam. Credit iis, quae dicuntur, qui audit oratorem; vera putat, assentitur, probat fidem facit oratio. Tu artifex, quid quaeris amplius? delectatur audiens multitudo, et du citur oratione, et quasi voluptate quâdam per8 funditur. Quid habes, quod disputes? gaudet, dolet, ridet, plorat, favet, odit contemnit, invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum, irascitur, miratur, sperat, timet: haec perinde accidunt, ut eorum, qui adsunt, mentes verbis, et sententiis, et actione 9 tractantur. Quid est, quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitudo, hoc idem doctis probandum est. Denique hoc specimen est popularis iudicii, in quo numquam fuit populo cum doctis intelligentibusque 10 dissensio. Cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio, qui non idem a do11 ctis probaretur? Quando autem dubium fuisset apud patres nostros, eligendi cui patroni daretur optio, quin aut Antonium optaret, aut 12 Crassum ? Aderant multi alii: tamen, utrum de his potius, dubitasset aliquis, quin alterum, 13 nemo. Quid adolescentibus nobis, cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?

LI. Tum Brutus, Quid tu, inquit, quaeris alios? de te ipso nonne, quid optarent rei,

« PreviousContinue »