Page images
PDF
EPUB

orationem de sociis et nomine Latino, contra Gracchum reliquit; sane et bonam, et nobilem. Tum Atticus, Quid ergo? estne ista Fannii? nam 5 varia opinio pueris nobis erat. Alii a C. Persio, literato homine, scriptam esse aiebant, illo, quem significat valde doctum esse Lucilius: alii multos nobiles, quod quisque potuisset, in illam orationem contulisse. Tum ego, Audivi 6 equidem ista, inquam, de maioribus natu, sed numquam sum adductus, ut crederem; eamque suspicionem propter hanc causam credo fuisse, quod Fannius in mediocribus oratoribus habitus esset: oratio autem vel optima esset illo quidem tempore orationum omnium. Sed nec 7 eiusmodi est, ut a pluribus confusa videatur (unus enim sonus est totius orationis, et idem stylus: nec de Persio reticuisset Gracchus, cum et Fannius de Menelao Maratheno, et de ceteris obiecisset): praesertim cum Fannius numquam sit babitus elinguis. Nam et causas de. & fensitavit, et tribunatus eius, arbitrio et auctoritate P. Africani gestus, non obscurus fuit. Al. 9 ter autem C. Fannius, M. filius, C. Laelii gener, et moribus, et ipso genere dicendi durior. Is 10 soceri instituto (quem, quia cooptatus in augurum eollegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset: cui tamen Laelius se excusans, non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse), is tamen, instituto Laelii, Panaetium audiverat. Eius 11 omnis in dicendo facultas ex historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest: quae neque nimis est infans, neque perfecte diserta. Mu, 12 C

Gic. Brutus,

[ocr errors]

cius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium. Is oratorum in numero non fuit: iuris civilis intelligentiâ, atque omni prudentiae 3 genere praestitit. L. Coelius Antipater, scriptor (quemadmodum videtis) fuit, ut temporibus illis, luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam, ut L. Crassi, magister.

XXVII. Utinam in Ti. Graccho, C. que Carbone talis mens ad rempublicam bene ge-. rendam fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit! profecto nemo his viris gloriâ praestitisset. Sed eorum alter propter turbulentissimum tribunatum, ad quem ex invidiâ foederis Numantini bonis iratus accesserat, ab ipsâ republicâ est interfectus: alter propter perpetuam in populari ratione levitatem, morte volunta3riâ se a severitate iudicum vindicavit. Sed fuit uterque summus orator, atque hoc memoriâ patrum teste dicimus. Nam et Carbonis, et Gracchi habemus orationes, nondum satis splendidas verbis, sed acutas, prudentiaeque plenis5 simas. Fuit Gracchus diligentiâ Corneliae matris a puero doctus, et Graecis literis eruditus. Nam semper habuit exquisitos e Graeciâ magistros, in eis iam adolescens Diophanem Mitylenaeum, Graeciae, temporibus illis, disertissimum. Sed ei breve tempus ingenii augendi et declarandi fuit, Carbo, quod vita suppeditavit, est in multis iudiciis causisque cogni

Hunc qui audierant prudentes homines, in quibus familiaris noster L. Gellius, qui se illi gontubernalem in consulatu fuisse narrabat, ca

norum

norum oratorem, et volubilem, et satis acrem, atque eundem et vehementem, et valde dulcem, et perfacetum fuisse dicebat: addebat, industrium etiam, et diligentem, et in exercitationibus commentationibusque multum operae solitum esse ponere. Hic optimus illis tempori- 8 bus est patronus habitus, eoque forum tenente plura fieri iudicia coeperunt. Nam et quaestiones 9 perpetuae, hoc adolescente constitutae sunt, quae antea nullae fuerunt (L. enim Piso, tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis, Censorino et Manilio consulibus tulit. Ipse etiam Piso et causas egit, et multarum legum aut auctor, aut dissuasor fuit: isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annales, sane exiliter scriptos), et iudicia populi, quibus aderat Carbo, iam magis patronum desidera. bant, tabella datâ: quam legem L. Cassius, Lepido et Mancino consulibus tulit,

XXVIII. Vester étiam D. Brutus, M. filjus, ut ex familiari eius L. Attio poëtâ sum audire solitus, et dicere non inculte solebat, et erat cum literis Latinis, tum etiam Graecis, ut temporibus illis, eruditus. Quae tribuebat idem 2 Attius etiam Q. Maximo, L. Pauli nepoti: et vero ante Maximum, illum Scipionem, quo duce privato Ti. Gracchus occisus esset, cum omnibus in rebus vehementem, tum acrem aiebat in dicendo fuisse. Tum etiam P. Lentulus 3 ille princeps, ad rempublicam duntaxat quod opus esset, satis habuisse eloquentiae dicitur. Iisdemque temporibus L. Furius Philus perbene 4 latine loqui putabatur, literatiusque, quam

C 2

ceteri,

5 ceteri. P. Scaevola valde prudenter et acute, paulo etiam copiosius: nec multo minus pruden6 ter M'. Manilius. Appii Claudii volubilis, sed paulo fervidior erat oratio. In aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus, et C. Cato Africani sororis filius, mediocres oratores; etsi Flacci 8 scripta sunt, sed ut studiosi literarum. Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans ille quidem, sed ut vitâ, sic oratione etiam turbu 9 lentus. M. Drusus, C. F., qui in tribunatu C. Gracchum, collegam, iterum tribunum, fregit, vir et oratione gravis, et auctoritate; eique pro1oxime adiunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam gentilis, Brute, M. Pennus facile agitavit in tribunatu C. Gracchum, paulum aetate an 11 tecedens. Fuit enim M. Lepido et L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius M. filius, qui cum Q. Aelio consul fuit: sed omnia is summa sperans, aedilicius est mor12 tuus. Nam de T. Flaminino, quem ipse vidi, nihil accepi, nisi latine diligenter locutum.

2

XXIX. lis adiuncti sunt C. Curio, M. Scau rus, P. Rutilius, C. Gracchus. De Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quorum neuter summi oratoris habuit laudem at uterque in multis causis versatus erat. In quibus sane laudandis viris, etiamsi maximi ingenii non essent, probabilis tamen industria: quamquam iis quidem non omnino ingenium, sed oratorium in3 genium defuit. Neque enim refert videre, quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere. Ne id quidem satis est, nisi id, quod dicitur, sit voce, vultu motuque conditius.

2

Quid dicam, opus esse doctrinâ? sine quâ et 4 iamsi quid bene dicitur, adiuvante naturâ, tamen id, quia fortuito fit, semper paratum esse non potest. In Scauri oratione sapientis homi- 5 nis et recti, gravitas summa, et naturalis quaedam inerat auctoritas non ut causam, sed ut testimonium dicere putares [cum pro reo diceret]. Hoc dicendi genus ad patrocinia medio- 6 criter aptum videbatur: ad senatoriam vero sententiam, euius erat ille princeps, vel maxime. Significabat enim non prudentiam solum, sed, quod maxime rem continebat, fidem. Habebat hoc a naturâ ipsâ, quod a doctrinâ non facile posset quamquam huius quoque ipsius rei, quemadmodum scis, praecepta sunt. Huius et orationes sunt, et tres ad L. Fufidium 7 libri, scripti de vitâ ipsius actâ, sane utiles, quos nemo legit; at Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque tam rebus nostris aptam, nec tamen Scauri laudibus anteponendam. Ipse etiam Fufidius 'in aliquo patronorum numero fuit.

[ocr errors]

XXX. Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi versatus est, et uterque naturâ vehemens, et acer. Itaque cum 2 unâ consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus, Rutilium in iudicium vocavit: multâque operâ, multâque industriâ Rutilius fuit; quae erat pro. pterea gratior, quod idem magnum munus de jure respondendi sustinebat. Sunt eius oratio- 3 mes ieiunae; multa praeclara de iure: doctus vir,

« PreviousContinue »