Page images
PDF
EPUB

lent. Similis in picturâ ratio est: in quâ Zeuxim, et Polygnotum, et Timantem, et eorum, qui non sunt usi plus quam quatuor co. { loribus, formas et lineamenta laudamus: at in Aetione, Nicomacho, Protogene, Apelle, iam perfecta sunt omnia. Et nescio, an reliquis in rebus omnibus idem eveniat: nihil est enim simul et inventum, et perfectum : nec dubitari debet, quin fuerint ante Homerum poëtae : quod ex eis carminibus intelligi potest, quae apud illum, et in Phaeacum, et in procorum epulis canuntur. Quid? nostri veteres ubi sunt?

[ocr errors][merged small]

versus

Cum neque Musarum scopulos quisquam superarat, Nec dicti studiosus erat :

Ante hunc;

6

ait ipse de se: nec mentitur in gloriando. Sic 7 enim sese res hahet. Nam et Odyssea Latina est, sic tamquam opus aliquod Daedali, et Livianae fabulae, non satis dignae, quae iterum legantur. Atque hic Livius, qui primus fabu- 8 lam, C. Claudio Coeci filio et M. Tuditano consulibus, docuit, anno ipso, antequam natus est Ennius; post Romam conditam autem quara to decimo et quingentesimo, ut hic ait, quem nos sequimur. Est enim inter scriptores de 9 numero annorum controversia. Attius autem Q. Maximo quintum consule captum Tarento scripsit Livium, annis xxx. post, quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit, et nos in

B 4

anti

[ocr errors]

antiquis commentariis invenimus: docuisse autem fabulam annis post xI. C. Cornelio, Q. Minucio consulibus, ludis Iuventatis, quos Sali10 nator Senensi proelio voverat. In quo tantus error Attii fuit, ut his consulibus XL. annos natus Ennius fuerit: cui cum aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ii, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.

XIX. Haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico assigna, qui me inflammavit studio, illustrium hominum aetates et tempora 2 persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector istâ quasi notatione temporum, et ad id, quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus, istam diligentiam esse accommo3 datam puto. Recte, inquam, Brute, intelligis: atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus, in Originibus scriptum reliquit Cato! tamen illius, quem in vatibus et Faunis enumerat Ennius, bellum Punicum, quasi My4 ronis opus, delectat. Sit Ennius sane, ut est certe, perfectior: qui si illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens, pri mum illud Punicum, acerrimum bellum reli5 quisset. Sed ipse dicit, cur id faciat,

scripsere, inquit, alii rem Versibus, et lue culente quidem scripserunt, etiamsi minus, 7 quam tu, polite. Nec vero tibi aliter videri debet; qui a Naevio vel sumsisti multa, si fatēris: vel, si negas, surripuisti.a

...

[ocr errors]

Cum

[ocr errors]

Cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius, C. Varro, Q. Maximus, Q. Metellus, P. Lentulus, P. Crassus, qui cum su- 1 periore Africano consul fuit. Ipsum Scipio- 8 nem accepimus non infantem fuisse. Filius quidem eius, is, qui hunc minorem Scipionem a Paulo adoptavit, si corpore valuisset, in primis habitus esset disertus. Indicant cum ora 9 tiunculae, tum historia quaedam Graeca, scripta dulcissime.

XX. Numeroque eodem fuit Sex. Aelius, iuris quidem civilis omnium peritissimus, sed etiam ad dicendum paratus. De minoribus au- 2 tem, C. Sulpicius Gallus, qui maxime omnium nobilium Graecis literis studuit, isque et oratorum in numero est habitus, et fuit reliquis rebus ornatus, atque elegans. Iam enim erat 3 unctior quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Nam, hoc praetore ludos Apollini faciente, cum Thyesten fabulam docuisset, Q. Marcio, Cn. Servilio consulibus, mortem obiit Ennius. Erat iisdem temporibus Ti. Grac- 4 chus, P. F., qui bis consul et censor fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios: quem civem cum gravem, tum etiam eloquentem constat fuisse. P. etiam Scipionem Nasicam, qui est 5 Corculum appellatus, qui item bis consul et cen, şor fuit, habitum eloquentem [M. alium, illius, qui sacra acceperit, filium: etiam L. Lentulum, qui cum C Figulo consul fuit: Q. Nobiliorem, M. F. iam patrio instituto deditum studio lite rarum, qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit,

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

cum triumvir co'oniam deduxisset: et T. Annium Luscum, huius Q. Fulvii collegam, non indi6 sertum dicunt fuisse. Atque etiam L. Paulus, Africani pater, personam principis civis facile dicendo tuebatur ; et vero etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser. Galbam, ad populum summâ contentione dixisset: quam etiam orationem scriptam reliquit.

XXI. Sed vivo Catone minores natu multi 2 uno tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus, is, qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et literatus et disertus fuit: et tenuit cum hoc locum quendam etiam Ser. Fulvius, et unâ Ser. Fabius Pictor, 3 et iuris, et literarum, et antiquitatis bene peritus. Q. que Fabius Labeo fuit ornatus iisdem 4 fere laudibus. Nam Q. Metellus, cuius quatuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cottâ dixit, accusante Africano, cuius et aliae sunt orationes, et contra Ti. Gracchum exposita est in C. Fannii an 5 nalibus Tum ipse L. Cotta veterator habitus, sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo. quentes: quorum exstant orationes, ex quibus 6 existimari de ingeniis eorum potest. Sed inter hos, aetate paulum his antecedens, sine controversia Ser. Galba, eloquentiâ praestitit: et nimirum is princeps ex Latinis, illa oratorum propria, et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causâ, ut deleotaret animos, ut permoveret, ut augeret

C

rem,

rem, ut miserationibus, ut communibus locis úteretur. Sed nescio quomodo huius, quem 7 constat eloquentia praestitisse, exiliores orationes sunt, et redolentes magis antiquitatem, quam aut Laelii, aut Scipionis, aut etiam ipsi-. us Catonis: itaque exaruerunt, vix iam ut ap8 pareant. De ipsius Laelii et Scipionis ingenio, quamquam ea iam est opinio, ut plurimum tribuatur ambobus; dicendi tamen laus est in Laelio illustrior. At oratio Laelii de collegiis, 9 non melior , quam de multis quam voles, Scipionis: non quo illâ Laelii quidquam sit dulcius, aut quod de religione dici possit augustius; sed multo tamen vetustior, et horridior ille, quam Scipio: et, cum sint in dicendo variae voluntates, delectari mihi magis antiquitate videtur, et lubenter verbis etiam uti paulo magis priscis Laelius. Sed est mos hominum, ut nolint eun-10 dem pluribus rebus excellere. Nam ut ex bellicâ laude adspirare ad Africanum nemo potest, in quâ ipsâ egregium Viriatico bello reperimus fuisse Laelium: sic ingenii, literarum, eloquentiae, sapientiae denique, etsi utrique primas, priores tamen libenter deferunt Laelio. Nec mihi ceterorum iudicio solum videtur,II sed etiam ipsorum inter ipsos concessu ita tributum fuisse. Erat omnino tum mos, ut in reliquis rebus melior, sic in hoc ipso humanior, ut faciles essent in suum cuique tribuendo.

XXII. Memorià teneo, Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audisse, cum diceret, adolescentulo se accidisse, ut ex Senatusconsulto P. Scipio et D. Brutus (ut opinor) consules de re

atro

« PreviousContinue »