Page images
PDF
EPUB

PROOEMIU M.

Q. B. V.

POETAE Venusini jucundissima recordatio tempus rerum edax et superat et est superatura. Imperium sine fine, genti togatae, uti Maro cecinit, auspiciis coeli consecratum, quod nec dirae ultrices, nec dî morientis Elissae, nec vastantes barbarorum impetus delere potuerunt, adhuc viget: inter artium monimenta, inter gloriam literarum sempiternam, adhuc immotum remanens dominatur atque triumphat. Vati Romano, futura saecula prospicienti, nominique suo et laudem perennem et famae immortalitatem auguranti, haec visa est certissima aeternitas, si memoriam sui invida haud obrueret oblivio, dum Romana Palatia inter populos subactos victricia starent, altumque Capitolium, tacita comitante Vestali, patriae sacerdos ascenderet. Quasi urbium regina, immunis fati nulloque aevo peritura, et metas rerum et tempora contemneret, Romanaeque lyrae fidicinis non cum vitae terminis dimetienda esset commemoratio, sed cum omni posteritate adaequanda. Fefelitne poëtam divinatio sua, an, cum animus in posterum praesentiret, futurae famae veras imagines et Musarum alumno dignissimos honores adspexit? Immo, omnia et feliciora contigere. Silet Capitolium; Romana Palatia silent; sed in carminibus Horatii patria sua vivit, regiumque ingenii principatum obtinens, adhuc orbi dominatur. Etenim haec est vera civitatis

B

amplitudo, quam parant mentis non armorum triumphi, ingeniique firma atque incruenta tropaea.

Hunc poëtam, laboribus meis, ni omnia me fallant, et aditu faciliorem, et utilioribus adjumentis satis ample instructum, patriae juventuti votis faustissimis commendo. Longam viam atque aerumnosam confeci; faxit Deus uti non frustra confecerim. Si de recta regione uspiam deflexerim; si, in errores aliquos inductus, levioribus vitiis et queis humana parum cavit natura meipsum implicarim; pro comperto habeo vere eruditos veniam libentissime daturos, et, si quid repererint communi literarum bono utilitatique inserviens, aequis illud accepturos animis et fausto omine prosecuturos. Multum temporis quidem, multum studii acerrimi, multum laboris in hoc curriculo consumptum est. Sed nec temporis anteacti, nec laborum meorum, neque tot vigiliarum unquam poenitebit, si patriae meae quae debeo officia et pio animo et fideliter persolverim; patriaeque juvenibus, optimarum literarum disciplinam, veterisque sapientiae limina ingredientibus, aliquid utilitatis attulerim. Nam si bonorum civium officiis perfungi voluerimus, quae via aut praeclarior, aut certior, aut omni modo jucundior patebit, quam ea quae patriam communem ad literarum honores, ad scientiae principatum, ad mentis longa imperia verissime perducet? E singulorum civium felicitate constat publica felicitas: singulorum felicitas in virtute excolenda praecipue versatur: ad perfectam virtutem consequendam summa literarum potestas: Nonne consequitur ergo, ut, nisi in qua literarum cultura vigeat, florere omnino civitas nulla valuerit? In beatorum insulis, ut memoriae proditum, nunquam non ridet coelum, frondent arbores, pubescunt herbae, spirant favonii mollissimi: in Musarum hortis sunt omnia similima.

His praemissis, totius operis forma atque ratio jam breviter exponendae. In Prolegomenis, de Horatii Vita; de Villa Tiburtina Agroque Sabino; de Veterum Scriptorum Testimoniis ; de Serie Temporum, quibus singula ab auctore sint edita; de Graecorum poëtarum imitatione Horatiana; de Rebus Metricis; de Codicibus, Editionibus, aliisque id genus, fuse atque ordine tractatum. Huc usque Prolegomena. Dehinc Textus, uti vocant, Notaeque Philologicae, si nomine dignae, sequuntur. Excipiunt Annotationes Exegeticae: atque agmen claudit Nominum Propriorum parvus quidem, sed, ut spero, Index utilissimus. En! operis conspectum.

Dissertatiuncula de Graecorum poëtarum imitatione multis nostratum, ni magnopere fallor, et novitatis dulcedinem et utilitatis fructum praebebit. Doleo equidem, mihi, in hanc operis partem sedula cura incumbenti, Wagneri libellum, huic argumento dicatum, bonaeque frugis plenissimum, ad manus non adesse: sed quum quod volebam non possem, feci quod potui; hoc vero quam jejunum et exiguum sit nemo me melius sentiet. Quae de Metris scripsi, continent inter alia metri dactylici cum Saturnio atque Sanscritico comparationem, breviter in notis enunciatam, et eruditorum benevolentiae atque judicio permissam. Si non sordeat munusculum, nec doctis viris ludibrium debeat, summopere gaudebo. In historia editionum concinnanda, nec instituti operis ratio, nec tempus officiis Academicis jure concessum, omnium et singularum plenum exhiberi elenchum ullo modo sinebat. Principum et antiquissimarum, nec non rariorum, et vel arte typographica vel alia pulchritudine inter ceteras eminentium notitiam breviorem paravi. Qui plura velit, is ad opera bibliographica accedat necesse est.

Sed quid dicam de Annotationibus Exegeticis?-Causam suam agant. Pro semetipsis loquantur. Huc undique gazam con

tuli in hac parte laborum meorum, flagranti studio, summoque conatu, contendi, sudavi, omnem operam atque opes collocavi: judicent doctiores si aliquid vere et digne perfecerim. Quod ad Notas Philologicas attinet, magnopere vereor ne multis longissimae, pluribus prorsus inutiles appareant. Neque mirum. Nam in hac terra ubi verae eruditionis rudimenta vix primis attigimus labris, et ubi altum silentium alta doctrina appellatur, pauci disciplinae philologicae seipsos commendant, pauciores vel levissima cura rem dignam existimant: et haud scio an pro mea fama melius atque consultius non egissem, si, philologicis rationibus omissis, ad rem exegeticam, eamque mancam atque debilem vires animumque intendissem.-Faxit autem Deus, ut ad saniora et feliciora consilia quamprimum veniamus.

E Musaeo meo, in Aedibus Academicis,

IV Kal. April. ciɔ ɔ ccc xxx.

« PreviousContinue »