Q. Horatii Flacci Opera

Front Cover
Prostat in libraria Guilielmi Nauckii, 1831 - Laudatory poetry, Latin - 850 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 422 - ... fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus, externi ne quid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna, potesne ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta poscit te mulier, vexat foribusque repulsum 90 perfundit gelida, rursus vocat : eripe turpi colla iugo; "liber, liber sum
Page 549 - Ne pueros coram populo Medea trucidet, Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcunque ostendis mihi sic , incredulus odi.
Page 553 - Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis Speret idem, sudet multum frustraque laboret Ausus idem...
Page 229 - Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, vel cur his animis incolumes non redeunt genae?
Page 535 - HIIMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici...
Page 557 - O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam ! Non alius faceret meliora poemata. Verum Nil tanti est. Ergo f'ungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi ; Munus et officium nil scribens ipse docebo, Unde parentur opes, quid alat formetque poetam ; Quid deceat, quid non ; quo virtus, quo ferat error.
Page 345 - IBAM forte via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis : Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu, "Quid agis, dulcissime rerum?" " Suaviter ut nunc est," inquam, " et cupio omnia quae vis." Cum assectaretur: "Num quid vis?" occupo. At ille, "Noris nos," inquit;
Page 555 - Graeca nocturna versate manu, versate diurna. at vestri proavi Plautinos et numeros et 270 laudavere sales ; nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto, legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Page 561 - ... verum ubi plura nitent in carmine non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura.
Page 17 - Ibimus, o socii comitesque. Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro ; Certus enim promisit Apollo Ambiguam tellure nova Salamina futuram. O fortes pejoraque passi Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas ; Cras ingens iterabimus aequor.

Bibliographic information