Page images
PDF
EPUB

lendi etiam qui consilio non fecerat, tempore invenit; turpissimum autem est in homine prudenti remedium moeroris, lassitudo moerendi. Malo relinquas dolorem, quam ab illo relinquaris; et quam primum id facere desiste, quod, etiamsi voles, diu facere non poteris. Annum feminis ad lugendum constituere majores, non ut tam diu lugerent, sed ne diutius: viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis, vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint? Nulla res citius venit in odium, quam dolor: qui › recens, consolatorem invenit, et aliquos ad se adducit; inveteratus vero deridetur. Nec immerito; aut enim simulatus, aut stultus est. Haec tibi scribo, is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam immodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit. Hodie tamen factum meum damno, et intelligo maximam mihi causam sie lugendi fuisse, quod numquam cogitaveram, mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse, et multo minorem: tamquam ordinem fata servarent. Itaque adsidue cogitemus, tam de nostra, quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego dicere debui: Minor est Serenus meus: quid ad rem pertinet? post me mori debet, sed ante me potest. Quia non feci, imparatum subito fortuna percussit. Nunc cogito, omnia et mortalia esse, et incerta lege mortalia. Hodie fieri potest, quidquid umquam potest. Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse moeremus. Et fortasse (si modo sapientium vera fama est, recipitque nos locus aliquis) quem putamus perisse, praemissus est.

EPISTOLA [LXIV.] XXXV.

Fuisti heri nobiscum. Potes queri, si heri tantum; ideo adjeci, nobiscum: mecum enim semper es. Intervenerant quidam amici, propter quos major fumus fieret: non hic, qui erumpere ex lautorum culinis et terrere vigiles solet; sed hic modicus, qui hospites venisse significet. Varius nobis sermo fuit, ut in convivio, nullam rem usque ad exitum adducens, sed aliunde alio transsiliens. Lectus est deinde liber Q. Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri, et, licet neget, Stoici. Quantus in illo, dii boni, vigor est, quantum animi! Hoc non in omnibus philosophis invenies. Quorumdam

scripta clarum habent tantum nomen; cetera exsanguia sunt. Instituunt, disputant, cavillantur: non faciunt animum, quia non habent. Quum legeris Sextium, dices: Vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae. In quacumque positione mentis sim, quum hunc lego, fatebor tibi, libet omnes casus provocare, libet exclamare: Quid cessas, Fortuna? congredere! paratum vides. Illius animum induo, qui quaerit ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat,

Spumantemque dari pecora inter inertia votis

Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem,

:

Libet aliquid habere quod vincam, cujus patientia exercear. Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae vitae magnitudinem, et despera tionem ejus non faciet. Scies esse illam in excelso, sed volenti penetrabilem. Hoc idem virtus tibi ipsa praestabit, ut illam admireris, et tamen speres. Mihi certe multum auferre temporis solet contemplatio ipsa Sapientiae; non aliter illam intue or obstupefactus, quam ipsum interim mundum, quem saepe tamquam spectator novus video, Veneror itaque inventa sapientiae, inventoresque adire, tamquam multorum hereditatem, juvat. Mihi ista adquisita, mihi ista laborata sunt. Sed agamus bonum patremfamilias; facimus ampliora quae accepimus: major ista hereditas a me ad posteros transeat. Multum adhuc restat operis, multumque restabit; nec ulli nato post mille secula praecludetur occasio aliquid adhuc adjiciendi. Sed, etiamsi omnia a veteribus inventa sunt, hoc semper novum erit, usus, et inventorum ab aliis scientia et dispositio. Puta relicta nobis medicamenta, quibus sanarentur oculi: non opus est mihi alia quaerere; sed haec tamen morbis et temporibus aptanda sunt. Hoc asperitas oculorum conlevatur; hoc palpebrarum crassitudo tenuatur; hoc vis subita et humor avertitur; hoc acuetur visus. Teras ista oportet et eligas tempus; adhibeas singulis modum, Animi remedia inventa sunt ab antiquis: quomodo autem admoveantur, aut quando, nostri operis est quaerere. Multum egerunt qui ante nos fuerunt; sed non peregerunt; suspiciendi tamen sunt et ritu deorum colendi, Quidni ego magnorum virorum et imagines habeam incitamenta animi, et natales celebrem? Quidni ego illos honoris causa semper adpellem? Quam venerationem

praeceptoribus meis debeo, eamdem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt. Si consulem videro aut praetorem, omnia, quibus honor haberi honori solet, faciam? equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam? Quid ergo? Marcum Catonem utrumque, et Laelium Sapientem, et Socratem cum Platone, et Zenonem Cleanthemque, in animum meum sine dignatione summa recipiam? Ego vero illos veneror, et tantis nominibus semper adsurgo.

EPISTOLA [LXVI.] XXXVI.

Claranum condiscipulum meum vidi post multos an nos; non, puto, exspectas ut adjiciam, senem; sed mehercules viridem animo ac vigentem, et cum corpusculo suo colluctantem. Inique enim se natura gessit, et talem animum male collocavit: aut fortasse voluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. Vicit tamen omnia impedimenta; et ad cetera contemnenda a contemtu sui corporis venit. Errare mihi visus est qui dtxit:

Gratior est pulchro veniens a corpore virtus. Nec enim ullo honestamento eget; ipsa magnum sui decus est, et corpus suum consecrat. Certe Claranum nostrum coepi intueri : formosus mihi videtur, et tam rectus corpore, quam est animo. Potest ex casa vir magnus exire; potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus. Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura generare, ut adprobet, virtutem omni loco nasci. Si potest per se nudos edere animos, fecisset: nunc, quod amplius est, facit; quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia. Claranus mihi videtur in exemplar editus; ut scire possemus, non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari. Quamvis autem paucissimos una fecerimus dies, tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad te permittam. Hoc primo die quaesitum est: quomodo possint paria bona esse, si triplex eorum conditio est. Quaedam, ut nostris videtur, prima bona sunt; tamquam gaudium, pax, salus patriae. Quaedam secunda, in materia infelici expressa; tamquam tormentorum patientia, et in morbo gravi temperantia. Illa bona directo optamus nobis; haec, si necesse erit. Sunt adhuc tertia; tamquam modestus incessus, et conpositus ac probus vultus, et

conveniens prudenti viro gestus. Quomodo ista inter se paria esse possunt, quum alia optanda sint, alia aversanda? Si volumus ista distinguere, ad primum bonum revertamur, et consideremus, id quale sit. Animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum; non ex opinione, sed ex natura, pretia rebus inponens, toti se inserens mundo, et in omnes ejus actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vebemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae submittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus cum decore, cum viribus sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita, nec deprimant: talis animus virtus est; haec ejus est facies, si sub unum veniat adspectum, et semel tota se ostendat. Ceterum multae ejus species sunt, quae pro vitae varietate et pro actionibus explicantur; nec minor fit aut major ipsa. Decrescere enim summum bonum non potest, nec virtuti ire retro licet; sed in alias atque alias qualitates convertitur; ad rerum, quas actura est, habitum figurata. Quidquid adtigit, in similitudinem sui adducit et tingit: actiones, amicitias, interdum domos totas, quas intravit disposuitque, condecorat: quidquid tractavit, id amabile, conspicuum, mirabile facit. Itaque vis ejus et magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non est. Nihil invenies rectius recto, non magis quam verius vero, quam temperato temperatius. Omnis in modo est virtus; modus certa mensura est. Constantia non habet quo procedat, non magis quam fiducia, aut veritas, aut fides. Quid accedere perfecto potest? Nihil; aut perfectum non erat, cui accessit; ergo ne virtuti quidem; cui, si quid adjici pot est, defuit. Honestum quoque nullam accessionem recipit; honestum est enim propter ista quae retuli. Quid porro decorum, et justum, et legitimum? non ejusdem esse formae putas, certis terminis comprehensum? Crescere posse, inperfectae rei signum est; bonum omne in easdem cadit leges; juncta est privata et publica utilitas, tam mehercules, quam inseparabile est laudandum petendumque. Ergo virtutes inter se pares sunt, opera virtutis, et omnes homines, quibus illae contigere. Satorum vero animaliumque virtutes, quum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae; exsiliunt residuntque; et ideo non eodem pretio aestimantur. Una inducitur humanis virtutibus regula; una enim est ratio

et

recta, simplexque. Nihil est divino divinius, coelesti coelestius. Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, implentur. Itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est: divinorum una natura est. Ratio autem nihil aliud est, quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa. Si ratio divina est, nullum autem bonum sine ratione est; bonum omne divinum -est: nullum porro inter divina discrimen est; ergo nec inter bona. Paria itaque sunt et gaudium, et fortis atque obstinata tormentorum perpessio: in utroque enim eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laxa, in altero pugnax et intenta. Quid? tu non putas, parem esse virtutem ejus, qui fortiter hostium moenia expugnat, et ejus, qui obsidionem patientissime sustinet? Et magnus Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit, cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti; et magnus ille obsessorum animus, qui scit non esse clu sum, cui mors aperta est, et in complexu libertatis exspirat. Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia; omnibus enim istis una virtus subest; quae animum rectum et indeclinabilem praestat. Quid ergo ? nihil interest inter gaudium, et dolorum inflexibilem patientiam? Nihil, quantum ad ipsas virtutes; plurimum inter illa, in quibus virtus utraque ostenditur: in altero enim naturalis est animi remissio ac laxitas; in altero contra naturam dolor. Itaque media sunt haec, quae plurimum intervalli recipiunt: virtus in utroque par est. Virtutem materia non mutat; nec pejorem facit dura et difficilis, nec meliorem hilaris et laeta. Necesse est ergo aequalia sint bona utraqué. Nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere, nec ille melius in illis cruciatibus: duo autem, quibus nihil fieri melius potest, paria sunt. Nam, si quae extra virtutem posita sunt, aut minuere illam, aut augere possunt, desinit unum bonum esse, quod honestum est. Si hoc concesseris, omne honestum periit. Quare? Dicam: quia nihil hone stum est, quod ab invito, quod a coacto fit. Omne honestum voluntarium est: admisce illi pigritiam, querelam, tergiversationem, metum; quod habet in se opti mum, perdidit, sibi placere. Non potest honestum esse, quod non est liberum: nam quod timet, servit. Honestum omne securum est, tranquillum est: si recusat aliquid, si complorat, si malum judicat, perturbationem recepit, et in magna discordia volutatur. Hinc enim spe

1

« PreviousContinue »