Page images
PDF
EPUB

itaque non unum locum insidiosa voluptate suspectum, sed omnes urbes; surdum te amantissimis tui praesta. Bono animo male precantur: et si esse vis felix, 'deos ora, ne quid tibi ex his, quae optantur, eveniat. Non sunt ista bona, quae in te isti volunt congeri. Unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem contingere non potest, nisi contemtus est labor, et in eorum numero habitus, quae neque bona sunt, neque mala. Fieri enim non potest, ut una res modo mala sit, modo bona; modo levis et perferenda, modo expavescenda. Labor bonum non est: quid ergo est bonum? Laboris contemtio. Itaque in vanum operosos culpaverim; rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint, minusque sibi vinci ac strigare permiserint, admirabor et clamabo: tanto melior surge et inspira, et clivum istum uno, si potes, spiritu exsupera-! Generosos animos labor nutrit. Non est ergo quod ex illo vetere voto parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes; et, in totum, jam per maxima acto viro turpe est etiamnunc deos fatigare. Quid votis opus est? fac te ipse felicem: facies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta virtus est; turpia, quibus malitia conjuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est; nihil atrum, nisi quod tenebras habet, aut aliquid in se traxit obscuri; quemadmodum sine adjutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aëre frigidum: ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit. Quid ergo est bonum? Rerum scientia. Quid malum est? Rerum imperitia. Ille prudens atque artifex, pro tempore, quaeque repellet aut eliget. Sed nec, quae repellit, timet; nec miratur, quae eligit; si modo magnus illi et invictus animus est. Submitti te ac deprimi veto. Laborem si non recuses, parum est: posce. Quis ergo, inquis, labor frivolus et supervacuus est? Quem humiles causae vocaverunt. Non est malus; non magis quam ille, qui pulchris rebus impenditur: quoniam animi est ipsa tolerantia, quae se ad dura et aspera hortatur, et dicit: quid cessas? non est viri, timere sudorem. Huic et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi: quod non potest esse, nisi rerum scientia contingat, et ars, per quam divina et humana noscantur. Hoc est summum bonum; quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex. Quomodo, inquis, isto pervenitur? Non per Peninum Grajumve montem, nec per deserta Candaviae; nec Syrtes tibi, nec Scylla aut Charybdis, adeunSenecae epistolae sel.

3

༣:

Ne

dae sunt; quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio. Tutum iter est, jucundum est, ad quod natura te instruxit, Dedit tibi illa, quae si non deserueris, par Deo surges. Parem autem te Deo pecunia non faciet; Deus nihil habet: praetexta non faciet; Deus nudus est: fama non faciet, nec ostentatio tui, et in populos nominis dimissa notitia; nemo novit Deum, multi de illo male existimant, et impune non turba servorum, lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium; Deûm ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia. forma quidem et vires beatum te facere possunt; nihil horum patitur vetustatem. Quaerendum est, quod non fiat in dies deterius, cui non possit obstari. Quid hoc est? Animus: sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud voces hunc, quam Deum in humano corpore hospitantem? Hic animus tam in equitem Romanum, quam in libertinum, quam in servum, potest cadere. Quid est eques Romanus, aut libertinus, aut servus? Nomina ex ambitione, aut ex injuria nata. Subsilire in coelum ex angulo licet: exsurge modo,

et te quoque dignum Finge Deo.

[ocr errors]

Finges autem non auro, non argento; non potest ex hac materia imago Deo exprimi similis. Cogita, illos, quum propitii essent, fictiles fuisse.

EPISTOL A [XXXIII.] XX.

[ocr errors]

ad

Desideras his quoque epistolis, sicut prioribus, scribi aliquas voces nostrorum procerum. Non fuerunt circa flosculos occupati; totus contextus illorum virilis est: inaequalitatem scias esse, ubi, quae eminent, notabilia sunt. Non est admirationi una arbor, ubi in eamdem altitudinem tota silva surrexit. Ejusmodi vocibus referta sunt carmina, refertae historiae. Itaque nolo illas Epicuri esse existimes; publicae sunt, et maxime nostrae. Sed illo magis adnotantur, quia rarae interim interveniunt, quia inexspectatae, quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo. Ita enim plerique judicant: apud me est Epicurus et fortis, licet manuleatus sit. Fortitudo, et industria, et ad bellum promta mens, tam in Persas, quam in alte cinctos, cadit. Non est ergo quod exigas excerpta et repetita; continuum est apud nostros, quidquid apud alios excerpitur. Non habemus itaque ista oculiferia; nec emtorem decipimus, nihil inventurum, quum intraverit, praeter illa, quae in

fronte suspensa sunt. Ipsis permittimus, unde velint sumere exemplaria. Puta, nos velle singulares sententias ex turba separare; cui illas adsignabimus? Zenoni, an Cleanthi, an Chrysippo, an Panaetio, an Posidonio? Non sumus sub rege; sibi quisque se vindicat: apud istos, quidquid dicit Hermarchus, quidquid Metrodorus, unum refertur. Omnia, quae quisquam in illo contubernio locutus est, unius ductu et auspiciis dicta sunt. Non possumus, inquam, licet tentemus, educere aliquid ex tanta rerum aequalium multitudine.

Pauperis est numerare pecus.

ad

Quocumque miseris oculum, id tibi occurret quod eminere posset, nisi inter paria legeretur. Quare depone istam spem, posse te summatim degustare ingenia maximorum virorum: tota tibi inspicienda sunt, tota tractanda. Res geritur, et per lineamenta sua ingenii opus nectitur, ex quo nihil subduci sine ruina potest. Nec recuso, quo minus singula membra, dummodo in ipso homine, consideres. Non est formosa, cujus crus laudatur aut brachium; sed illa, cujus universa facies admirationem partibus singulis abstulit. Si tamen exegeris; non tam mendice tecum agam, sed plena manu fiet. Ingens eorum turba, est, passim jacentium; sumenda erunt, non colligenda. Non enim excidunt, sed fluunt: perpetua et inter se contexta sunt. Nec dubito, quin multum conferant rudibus adhuc, et extrinsecus auscultantibus. Facilius enim singula insidunt circumscripta, et carminis modo inclusa. Ideo pueris et sententias ediscendas damus, et has quas Graeci chrias vocant, quia complecti illas puerilis animus potest, qui plus adhuc non capit certi profectus. Viro captare flosculos turpe est, et fulcire se notissimis ac paucissimis vocibus, et memoria stare. Sibi jam innitatur: dicat ista, non teneat. Turpe est enim seni, aut prospicienti senectutem, ex commentario sapere. Hoc Zenon dixit: tu quid? Hoc Cleanthes: tu quid? quousque sub alio moveris? et impera, et dic, quod memoriae tradatur; aliquid et de tuo profer. Omnes itaque istos, numquam auctores, semper interpretes, sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam ausos aliquando facere, quod diu didicerant. Memoriam in alienis exercuerunt. Aliud autem est, meminisse, aliud scire. Meminisse, est rem commissam memoriae costodire; at contra scire, est et sua facere quaeque, nec ab exemplari pendere et totiens respicere ad magistrum. Hoc dixit Zeno, hoc Cleanthes. Aliquid intersit inter te, et librum. Quousque disces? jam et

praecipe. Quid est, quare audiam, quod legere possum? Multum, inquit, viva vox facit. Non quidem haec, quae alienis verbis commodatur, et actuarii vice fungitur. Adjice nunc, quod isti, qui numquam tutelae suae fiunt, primum in ea re sequuntur priores, in qua nemo non a priore descivit: deindé in ea re sequuntur, quae adhuc quaeritur; numquam autem invenietur, si contenti fuerimus inventis. Praeterea qui alium sequitur, nihil invenit, immo nec quaerit. Quid ergo? non ibo per priorum vestigia? Ego vero utar via vetere; sed, si propiorem planioremque invenero, hanc muniam. Qui ante nos ista moverunt, non domini nostri, sed duces sunt. Patet omnibus veritas, nondum est occupata: multum ex illa etiam futuris relictum est.

EPISTOLA [XXXVIII.] XXI.

Merito exigis, ut hoc inter nos epistolarum commercium frequentemus. Plurimum proficit sermo, qui minutatim irrepit animo: disputationes praeparatae et effusae, audiente populo, plus habent strepitus, minus familiaritatis. Philosophia bonum consilium est; consilium nemo clare dat. Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, concionibus, ubi, qui dubitat, impellendus est; ubi vero non. hoc agendum est, ut velit discere, sed ut discat, ad haec submissiora verba veniendum est. Facilius intrant et haerent: nec enim multis opus est, sed efficacibus. Seminis modo spargenda sunt; quod, quamvis sit exiguum, quum occupavit idoneum locum, vires suas explicat, et ex minimo in maximos auctus diffunditur. Idem facit ratio: non late patet, si adspicias; in opere crescit. Páuca sunt quae dicuntur; sed si illa animus bene exceperit, convalescunt et exsurgunt. Eadem est, inquam, praeceptorum conditio, quae seminum: multum efficiunt, etsi angusta sunt; tantum, ut dixi, idonea mens rapiat illa, et in se trahat. Multa invicem et ipsa generabit, et plus reddet, quam acceperit.

EPISTOLA [XL.] XXII.

Si

Quod frequenter mihi scribis, gratias ago; nam, quo uno modo potes, te mihi ostendis. Numquam epistolam tuam accipio, ut non protinus una simus. imagines nobis amicorum absentium jucundae sunt, quae memoriam renovant, et desiderium absentiae falso at

que inani solatio levant; quanto jucundiores sunt literae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas adferunt? Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistolae impressa praestat: agnoscere. Audisse te, scribis, Serapionem philosophum, quum istuc adplicuisset; solere magno cursu verba convolvere, quae non effundit, immo premit et urget; plura enim veniunt, quam quibus una vox sufficiat. Hoc non probo in philosopho; cujus pronuntiatio quoque, sicut vita, debet esse composita: nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat. Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione, in morem nivis, superveniens, oratori data est; lenis et melle dulcior seni profluit. Sic itaque habe, istam vim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti, quam agenti rem magnam ac seriam, docentique. Aeque stillare illam nolo, quam currere: nec extendat aures, nec obruat. Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet, taedio interruptae tarditatis: facilius tamen insidit quod exspectatur, quam quod praetervolat. Denique tradere homines discipulis praecepta dicuntur; non traditur, quod fugit. Adjice nunc, quod, quae veritati operam dat oratio, incomposita debet esse et simメ plex: haec popularis nihil habet veri; movere vult turbam, et inconsultas aures impetu rapere; tractandam se non praebet; aufertur. Quomodo autem regere potest, quae regi non potest? Quid, quod haec oratio, quae sanandis mentibus adhibetur, descendere in nos debet: remedia non prosunt, nisi immorentur. Multum praeterea habet inanitatis et vani; plus sonat, quam valet. Lenienda sunt quae me exterrent, compescenda quae irritant, discutienda quae fallunt; inhibenda luxuria, corripienda avaritia. Quid horum raptim potest fieri? quis medicus in transitu curat aegros? Quid, quod ne voluptatem quidem ullam habet talis verborum sine delectu ruentium strepitus. Sed ut pleraque, quae fieri posse non crederes, cognovisse satis est: ita istos, qui verba exercuerunt, abunde est semel audisse. Quid enim quis discere, quid imitari velit? quid de eorum animo judicet, quorum oratio perturbata et immissa est, nec potest reprimi? Quemadmodum per proclive currentium, non ubi visum est, gradus sistitur, sed incitato corporis pondere se rapit, ac longius, quam voluit, effertur: sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est, nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non pro

« PreviousContinue »