Page images
PDF
EPUB

computat? Quis sit divitiarum modus, quaeris? Primus, habere quod necesse est; proximus, quod sat est.

EPISTOLA III.

[ocr errors]

Epistolas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo. Deinde admones me, ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne ipse qui dem id facere. Ita eadem epistola illum et dixisti amicum, et negasti. Itaque sic priore illo verbo quasi publico usus es, et sic illum amicum vocasti, quomodo omnes candidatos bonos viros dicimus; quomodo obvios, si nomen non succurrit, dominos salutamus. Hac abierit. Sed si aliquem amicum existimas, cui non tantumdem credis, quantum tibi, vehementer erras, et non satis nosti, vim verae amicitiae. Tu vero omnia cum amico delibera, sed de ipso prius. Post amicitiam credendum est, ante amicitiam judicandum. Isti vero praepostero officia permiscent, qui contra praecepta Theophrasti, quum amaverunt, judicant; et non amant, quum judicaverunt. Diu cogita, an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit: quum placuerit fieri, toto illum pectore admitte: tam audacter cum illo loquere, quam tecum. Tu quidem ita vive, ut nihil tibi committas, nisi quod committere etiam inimico tuo possis: sed, quia interveniunt quaedam, quae consuetudo fecit arcana, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem si putaveris, facies. Nam quidam fallere docuerunt, dum timent falli; et illi jus peccandi suspicando fecerunt. Quid? quare ergo ulla verba coram amico meo retraham? quid est, quare me coram illo non putem solum? Quidam, quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant, et in quaslibet aures, quidquid illos urit, exonerant: quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant, et, si possent, ne sibi quidem credituri, interius premunt omne secretum. Neutrum faciendum est: utrumque enim vitium est, et omnibus credere, et nulli: sed alterum honestius dixerim vitium, alterum tutius. Sic utrosque reprehendas: et eos, qui semper inquieti sunt, et eos, qui semper quiescunt. Nam illa, tumultu gaudens, non est industria, sed exagitatae mentis concursatio; et haec non est quies, quae motum omnem molestiam judicat, sed dissolutio et languor. Itaque hoc quod apud Pomponium legi, animo mandabitur: Quidam adeo in latebras refugerunt, ut putent in turbido esse, quidquid in luce est. Inter se ista miscenda

sunt; et quiescenti agendum, et agenti quiescendum est. Cum rerum natura delibera. Illa dicet tibi, et diem fecisse et noctem.

EPISTOL A [VI] IV.

Intelligo, Lucili, non emendari me tantum, sed transfigurari. Nec hoc promitto jam aut spero, nihil in me superesse, quod mutandum sit. Quidni multa habeam, quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli? Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua, quae adhuc ignorabat, videt. Quibusdam aegris gratulatio fit, quum ipsi aegros se esse senserunt. Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei: tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam babere coepissem; illius verae, quam non spes, non timor, non utilitatis, suae cura divellit: illius, cum qua homines moriuntur, pro qua moriuntur. Multos tibi dabo, non qui amico, sed amicitia caruerunt. Hoc non potest accidere, quum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas trahit. Quidni non possit? Sciunt enim ipsos omnia habere communia, et quidem magis adversa. Concipere animo non potes, quantum momenti adferre mihi singulos dies videam. Mitte, inquis, et nobis ista, quae tam efficacia expertus es. Ego vero omnia in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam: nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Si cum hae exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneara nec enuntiem, rejiciam. Nullius boni, sine socio, jucunda possessio est. Mittam itaque ipsos tibi libros: et, ne multum operae inpendas dum passim profutura sectaris, inponam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus, quam oratio, proderit. In rem praesentem venias oportet: primum, quia homines amplius oculis quam auribus credunt; deinde, quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla. Zenonem Cleanthes non expressisset, si eum tantummodo audisset. ejus interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formula sua viveret. Plato, et Aristoteles, et omnis in diversum itura sapientium turba, plus ex moribus quam ex verbis Socratis traxit. Metrodorum, et Hermarchum, et Polyaenum, magnos viros non schola Epicuri, sed contubernium, fecit. Nec in hoc te arcesso tantum, proficias; sed ut prosis: plurimum enim alter alteri

Vitae

ut

conferemus. Interim, quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud Hecatonem delectaverit dicam, Quaeris, inquit, quid profecerim? Amicus esse mihi. Multum profecit: numquam erit solus, Scito hunc amicum omnibus esse.

EPISTOLA [VII.] V.

Quid tibi vitandum praecipue existimes, quaeris? Turbam, Nondum illi tuto committeris. Ego certe confitebor inbecillitatem meam. Numquam mores, quos extuli, refero; aliquid ex eo, quod composui, turbatur; aliquid ex his, quae fugavi, redit. Quod aegris evenit, quos longa inbecillitas usque eo adfecit, ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur. Inimica est multorum conversatio. Nemo non aliquod nobis vitium aut commendat, aut inprimit, aut nescientibus adlinit. Utique, quo major est populus, cui miscemur, hoc periculi plus est. Nihil vero tam damnosum bonis moribus, quam in aliquo spectaculo desidere: tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. Quid me existimas dicere? Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui. Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus exspectans, et sales, et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescant. Contra est: quidquid ante pugnatum est, misericordia fuit. Nunc, omissis nugis, mera homicidia sunt; nihil habent quo tegantur; ad ictum totis corporibus expositi, numquam frustra manum mittunt. Hoc plerique ordinariis paribus et postulatitiis praeferunt. Quidni praeferant? non galea, non scuto repellitur ferrum, Quo munimenta? quo artes? Omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridic spectatoribus suis objiciuntur. Interfectores interfecturis jubent objici; et victorem in aliam detinent. caedem. Exitus pugnantium mors est; ferro et igne res geritur. Haec fiunt, dum vacat arena. Sed latrocinium fecit aliquis. Quid ergo? meruit, ut suspendatur. Occidit hominem. Qui occidit, ille meruit ut hoc patere. tur. Tu quid meruisti miser? ut hoc spectes. ,,Occi, de, verbera, ure! Quare tam timide incurrit in ferrum? quare parum audacter occidit? quare parum libenter moritur?" Plagis agitur in vulnera, ut mutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant. Intermissum est spectaculum; interim jugulantur homines, ne nihil agatur,

Age, ne hoc quidem intelligitis, mala exempla in eos redundare qui faciunt? Agite diis inmortalibus gratias, quod eum docetis esse crudelem, qui non potest discere. Subducendus populo est tener animus, et parum tenax recti: facile transitur ad plures. Socrati et Catoni et Laelio excutere morem suum dissimilis multitudo potuisset: adeo nemo nostrum, qui cum maxime concinnamus ingenium, ferre inpetum vitiorum tam magno comitatu venientium potest. Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit: convictor delicatus paulatim enervat et mollit; vicinus dives cupiditatem irritat; malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit; quid tu accidere his moribus credis, in quos publice factus est impetus? Necesse est aut imiteris, aut oderis. Utrumque autem devitandum est; ne vel similis malis fias, quia multi sunt; neve inimicus multis, quia dissimiles sunt. Recede in te ipse, quantum potes; cum his versare, qui te meliorem facturi sunt; illos admitte, quos tu potes facere meliores. Mutuo ista fiunt; et homines, dum docent, discunt. Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis, aut disputare: quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam mercem. Nemo est, qui intelligere te possit. Aliquis fortasse unus aut alter incidet: et hic ipse formandus tibi erit, instituendusque ad intellectum tui. ,,Cui ergo ista didici?" Non est quod timeas ne operam perdideris; tibi didicisti. Sed ne mihi soli hodie didicerim, communicabo tecum quae occurrerunt mihi egregie dicta circa eumdem fere sensum tria: ex quibus unum haec epistola in debitum solvet', duo in antecessum accipe. Democritus ait: Unus mihi pro populo est, et populus pro uno. et ille, quisquis fuit (ambigitur enim de auctore), quum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, salis sunt, inquit, mihi pauci, satis est unus, salis est nullus. Egregie hoc tertium Epicurus, quum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: haec, inquit, ego non multis, sed tibi: satis enim magnum alter alteri theatrum sumus. Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium adsensione venientem. Multi te laudant. Et quid habes cur placeas tibi, si is es quem intelligant multi? introrsus bona tua spectent.

Bene

EPISTOLA [VIII.] VI.

Tu me, inquis, vitare turbam jubes, secedere, et conscientia esse contentum. Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori?" Quid? ego tibi videor interim sedere? In hoc me recondidi, et fores clausi, ut prodesse pluribus possim. Nullus mihi per otium dies exit; partem noctium studiis vindico; non vaco somno, sed succumbo, et oculos, vigilia fatigatos cadentesque, in opere detineo. Secessi non tantum ab hominibus, sed etiam a rebus, et primum a meis. Posterorum negotium ago; illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo; salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, literis mando; esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae, etiamsi persanata non sunt, serpere desierunt. Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. Clamo: Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus adtribuit! ad omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistite! Et fera, et piscis, spe aliqua oblectante decipitur. Munera 'ista fortunae putatis? insidiae sunt. Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet; in quibus hoc quoque miserrimi fallimur: habere nos putamus, haeremus. In praecipitia cursus iste deducit; hujus eminentis vitae exitus, cadere est. Deinde ne resistere quidem licet, quum coepit transversos agere felicitas. Aut saltem rectis, aut semel ruere. Non vertit fortuna, sed cernulat et adlidit. Hanc ergo sanam et salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valitudini satis est. Durius tractandum est, ne animo male pareat: cibus famem sedet, potio sitim exstinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corpori. Hanc utrum caespes erexerit, an varius lapis gentis alienae, nihil interest: scitote tam bene hominem culmo, quam auro tegi. Contemnite omnia, quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit. Cogitate, nihil praeter animum esse mirabile; cui magno nihil magnum est. Si haec mecum, si cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam quum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti annulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem? Mihi crede: qui nihil agere videntur, majora agunt; humana divinaque simul tractant. Sed jam finis faciendus est, et aliquid, ut institui, pro hac epistola dependendum. Id non de meo fiet: adhuc

« PreviousContinue »