Page images
PDF
EPUB

[ocr errors]

eorum esse sedem ait, et quoniam desint in libris nonnullis, praesertim optimo Argent. a. Penitus rejicienda nobis quidem visa non sunt, quippe quae egregie quadrent in hunc orationis nexum: neque semel ejusmodi invenies in Seneca ejusdem enuntiati iterationem. p. 3. et illi jus peccandi pro et aliis jus p. scripsimus, propterea quod ex Mu-' reti hauddubie ingenio natum aliis, omnibus Codd, Mss. omnibusque ante Muretum Editt. in voce illi consentientibus. p. 5. Verba intermissum est — agatur adtribuit Schweigh, barbarae spectatorum multitudini, cruenta sibi ludicra continuo exposcentium. Quam ob rem jugulantur mutavit in jugulentur. Sed si verba ista tamquam ipsissima Senecae leguntur, adaugetur, putamus, ea, quae inest huic loco, acerbitas in exprobranda Romanis inhumanitate. p. 9. jam putrida, Schw. sine nota tam. p. 13. interim ad hos te voco. Schw. int. ad hos te Stoicos voco: nos ejecimus Stoicos, praeeunte Mureto, ut manifestum glossema. — p. 17. Post sententiam, et sequor leguntur apud Schw. uncis inclusa verba [pro eo, quod probo.] Consuit ea ex duobus vestigiis, uno pro eo libentius, altero probo libentius: sed probo nihil aliud nisi vocis sequor interpretamentum sive glossema esse, minime esse dubium videtur. p. 18. hilariculo, pro hilari oculo, unice vera lectio, etiam a Schw. in Notis haud improbata.

-

p. 19. Vulgátum retinui

VII

[ocr errors]

-

mus ordinem verborum ejecit in mare pro in mare ejecit, quippe tum per se aptiorem, tum Senecae, nimirum in periodorum clausulis, usitatiorem. 23. muniendi e Gothofredi conjectura pro movendi sensu carente. p. 25. incipiam te tibi permittere ut mutaremus in inc. tibi permittere quod etc. suadenti Schw. in Notis, non potuimus morem gerere. - p. 3o. exarmavit, vox, ut videtur, technica, pro exarmatur. — p. 34. notabilia sunt: ap Schw.sunt notab. ibid. illo magis pro ille magis. p. 40. magnitudo habet non modum certum: Schw. omisit non, male; modus enim certus non est relatio, Verhaeltniss, sed mensura, Maafs. cf. ipse Noster in Ep. [LXVI.] XXXVI. P. 41. Retinuimus vulgatum Quis ergo generosus pro, Quis est gen. -- p. 45. in mica, sicuti scribitur apud Martial. II, 59., pro in micca.

quasi pro quam si.

mus pro c.

[ocr errors]

61. P.

-

[ocr errors]

P. 68

p. 70. cur non possi n. possumus. p. 87. in textum recepimus Schweighaeuseri conjecturam ferrum, ab ipso uncis inclusam. p. 108. nihil sciri pro

scire. p. 128. fatiscentis utique praeferendum to fatiscentes. —p. 130. ducebat ambitio pro ambit. duc. p. 139. Habeamus in commune, quod nati sumus retinuimus vulgatum pro Habeamus! In comm. n. s., quod incommodius. p. 142. et millies conflatum vulgatum, pro et in mila lies confl. p. 151. subvola; utique etiam ne,

cessariis, quae cohaerent, alienus pro subvola; carisque, nisi etiam necessariis [sive: carisque etiam ac necessariis] cohaere ut alienus.- p. 167.. in mimo Divite pro in m. Divites. p. 168. cultus

pro

[ocr errors]

luxus [sive cultus].-p. 179. Verba a nobis optatum prohibentes feliciter conjecit Schw. quapropter uncos, quibus incluserat ea, removimus.

p.

181.

Verba a Schw. inserta [sive, qui doloris metum, per se formidabilis rei] ejecimus. — p. p. 182. Vulgatam retinuimus Bonum tunc habebis t. pro Tunc hab. t. Denique in rebus quibusdam minutioribus discedere a Schweighaeuseri ratione scribendi nobis sumsimus, veluti scripsimus irrogare, collegere, suggerere, pro inrog. conleg. subger. similia: exclamandi signa, nimis frequenter a Schw. usurpata, rarius, et ubi opus tantum, posuimus: reticentiae, quae vocant, signa sive lineolas prorsus abesse jussimus: postremo Epistolarum cuique cuique a Schw. praemissa verba Seneca Lucilio suo salutem, itidem voculam Vale in calce, delevimus, quippe additamenta a plurimis Codd. Mss. ignorata.

Biberaci Suevorum d. XXVII. Nov. MDCCCXXIV.

A. P.

L. ANNA EI SENECA E

AD LUCILIUM

EPISTOLA E

SELECTA E

EPISTOLA I

Ita fac, mi Lucili. Vindica te tibi; et tempus, quod adhuc aut auferebatur, aut subripiebatur, aut excidebat, collige et serva. Persuade tibi hoc, sic esse, ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est jactura, quae per negligentiam fit: et, si volueris adtendere, maxima pars vitae élabitur male agentibus, magna nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. Quem mihi dabis, qui aliquod pretium tempori ponat ? qui diem aestimet? qui intelligat se quotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars ejus jam praeteriit; quidquid aetatis retro est, mors tenet. Facergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas complectere: sie fiet, ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum injeceris. Dum differtur vita, transcurrit. Omnia, ni Lucili, aliena sunt; tempus tantum nostrum est. hujus rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult: et tanta stulitia mortalium est, ut, quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi, quum impetravere, patiantur; nemo se judicet quidquam debere, qui tempus accepit; quum interim hoc unum est, quod ne gratus quidem potest reddere. Interrogabis fortasse, quid ego faciam, qui tibi ista praecipio? Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum, sed diligentem, evenit, ratio mihi constat inpensae. Non possum dicere, nihil perdere: sed quid perdam, et quare, et quemadmodum, dicam: causas paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi, quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, neSenecae epistolae sel.

In

ves tua:

mo succurrit. Quid ergo est? Non puto pauperem, cui, quantulumcumque superest, sat est. Tu tamen malo seret bono tempore incipies. Nam, ut visum est majoribus nostris, sera parsimonia in fundo est. Non enim tantum minimum in imo, sed pessimum remanet.

EPISTOLA II.

Ex his quae mihi scribis, et ex his quae audio, bonam spem de te concipio; non discurris, nec locorum mutationibus inquietaris. Aegri animi ista jactatio est. Primum argumentum compositae mentis existimo, posse consistere, et secum morari. Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum, et omnis generis voluminum, habeat aliquid vagum et instabile. Certis ingeniis immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est, qui ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias. Idem accidat necesse est his, qui nullius se ingenio familiariter adplicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt. Non prodest cibus, nec corpori accedit, qui statim sumtus emittitur. Nihil aeque sanitatem inpedit, quam remediorum crebra matatio. Non venit vulnus ad cicatricem, in quo medicamenta tentantur: non convalescit planta, quae. saepe transfertur: nihil tam utile est, ut in transitu prosit. Distringit librorum multitudo. Itaque, quum legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas. Sed modo, inquis, hunc librum evolvere volo, modo illum. Fastidientis stomachi est, multa degustare: quae ubi varia sunt et diversa, inquinant, non alunt. Probatos itaque semper lege: et, si quando ad alios diverti libuerit, ad priores redi. Aliquid quotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus ceteras pestes: et quum multa percurreris, unum excerpe, quod illo die concoquas. Hoc ipse quoque facio: ex pluribus, quae legi, aliquid apprehendo. Hodiernum hoc est, quod apud Epicurum nactus sum; soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator: Honesta, inquit, res est, laeta_paupertas. Illa vero non est paupertas, si laeta est. [Cui enim cum paupertate bene convenit, dives est.] Non, qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert, quantum illi in arca, quantum in horreis jaceat, quantum pascat, aut feneret; si alieno imminet, si non adquisita, sed adquirenda

« PreviousContinue »