Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

1

nec me

tellectum habere, aut salutaris aut mortiferae rei, potest? Primum quaeritur, an intelligat, non quemadmodum intelligat. Esse autem illis intellectum, ex eo adparet, quod nihil amplius, si intellexerint, faciant. Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non refugiat, quum tanto minorem, et ne notum quidem sibi, accipitrem? quare pulli felem timeant, canem non timeant? Adparet, illis inesse nocituri scientiam, non experimento collectam: nam, antequam possint experiri, cavent. Deinde, ne hoc casu existimes fieri, tuunt alia quam debent, nec umquam obliviscuntur hujus tutelae et diligentiae: aequalis est illis a pernicioso fuga. Praeterea, non fiunt timidiora vivendo. Ex quo quidem adparet, non usu illa in hoc pervenire, sed naturali amore salutis suae. Et tardum est, et varium, quod usus docet; quidquid natura tradit, et aequale est omnibus, et statim." Si tamen exigis, dicam, quomodo omne animal perniciosa intelligere conetur. Sentit se carne constare; itaque quum sentit, quid sit, quo secari caro, quo uri, quo obteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum; horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista conjuncta sunt: simul enim conciliatur saluti suae quodque, et quae juvant, illa petit; laesura formidat. Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt: sine ulla cogitatione, quae hoc dictet, sine consilio fit, quidquid natura praecepit. Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia? quanta dividui laboris obeundi concordia? Non vides, quam nulli mortalium imitabilis illa aranei textura? quanti operis sit, fila disponere, alia in rectum immissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara? quam minora animalia, in quorum perniciem illa tenduntur, velut retibus implicata teneantur? Nascitur ars ista, non discitur. Itaque nullum est animal altero doctius. Videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen. Incertum est et inaequale, quidquid ars tradit; ex aequo venit, quod natura distribuit. Haec nihil magis, quam tutelam sui et ejus peritiam, tradidit; ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere; nec est mirum, cum eo nasci illa, sine quo frustra nascerentur. Primum hoc instrumentum illis natura contulit ad permanendum in conciliatione et caritate sui. Non poterant salva esse, ni vellent: nec hoc per se profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset. Sed in nullo deprehendes vilitatem sui, ne negligentiam quidem. Tacitis quoque et brutis, quamvis in

cetera torpeant, ad vivendum solertia est. Videbis, quaé aliis inutilia sunt, sibi ipsa non deesse.

EPISTOL A [CXXIII] LXI.

Itinere confectus, incommodo magis quam longo, in Albanum meum multa nocte perveni. Nihil habeo paratum, nisi me. Itaque in lectulo lassitudinem pono; hane coqui ac pistoris moram boni consulo. Mecum enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave, quod leviter excipias; quam indignandum nihil, nisi quod ipse indignando adstruas. Non habet panem meus pistor: sed habet villicus, sed habet atriensis, sed habet colonus. Malum panem, inquis. Exspecta; bonus fiet; etiam illum tenerum tibi et siligineum fames reddet. Ideo non est ante edendum, quam illa imperet. Exspectabo ergo; nec ante edam, quam aut bonum panem habere coepero, aut malum fastidire desiero. Necessarium est, parvo adsuescere. Multae difficultates locorum, multae temporum, etiam locupletibus et instructis a nobis optatum prohibentes occurrent. Quidquid vult, habere nemo potest; illud potest, nolle, quod non habet; rebus oblatis hilaris uti. Magna pars libertatis est bene moratus venter et contumeliae patiens. Aestimari non potest, quantam voluptatem capiam ex eo, quod lassitudo mea sibi ipsa adsuescit. Non unctiones, non balneum, non ullum aliud remedium, quam temporis, quaero. Nam, quod labor contraxit, quies tollit. Haec qualiscumque coena aditiali jucundior erit. Aliquod enim experimentum animi sumsi subito: hoc enim est simplicius et verius. Nam ubi se praeparavit, et indixit sibi patientiam; non aeque adparet, quantum habeat verae firmitatis: illa sunt certissima argumenta, quae ex tempore dedit; si non tantum aequus molesta, sed placidus, adspexit; si non excanduit, non litigavit; si, quod dari deberet, ipse sibi, non desiderando, supplevit, et cogitavit, aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse. Multa, quam supervacua essent, non intelleximus, nisi quum deesse coeperunt. Utebamur enim illis, non quia debebamus, sed quia habebamus. Quam multa autem paramus, quia alii para verunt, quià apud plerosque sunt! Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla; nec ratione componimur, sed consuetudine abducimur. Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, quum plures facere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequi

mur; et recti apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est. Omnes jam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum antecedat: turpe est, nullos esse, qui occurrentes via dejiciant, ut qui, honestum hominem venire, magno pulvere ostendant. Omnes jam mulos habent, qui crystallina et murrhina, et caelata magnorum artificum manu, portent: turpe est, videri eas te habere sarcinas totas, quae tuto concuti possint. Omnium paedagogia oblita facie vehuntur, ne sol, ne frigus teneram cutem laedat; turpe est, neminem esse in comitatu puerorum, cujus sana facies medicamentum desideret. Horum omnium sermo vitan, dus est: hi sunt, qui vitia tradunt, et alio aliunde transfe runt. Pessimum genus horum hominum videbatur, qui verba gestarent: sunt quidam, qui vitia gestant. Horum sermo multum nocet: nam, etiam si non statim officit, semina in animo relinquit; sequiturque nos, etiam quum ab illis discessimus, resurrecturùm postea malum. Quemadmodum, qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit, nec ad seria patitur intendi: sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret, quam auditur; nec facile est, animo dulcem sonum excutere: prosequitur, et durat, et ex intervallo recurrit. Ideo cludendae sunt aures malis vocibus, et quidem primis: nam, quum initium fecerunt admissaeque sunt, plus audent. Inde ad haec pervenitur verba:,,Virtus, et philosophia, et justitia, verborum inanium crepitus est: una felicitas est, bene vitae facere, esse, bibere, frui patrimonio: hoc est vivere, hoc est, se mortalem esse meminisse. Fluunt dies, et irreparabilis vita decurrit: dubitamus? Quid juvat sapere; et aetati, non semper voluptates recepturae, interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem? ultro mortem praecurrere, et, quidquid illa ablatura est, jam sibi interdicere? Non amicam habes, non puerum, qui amicae moveat invidiam; quotidie sobrius prodis; sic coenas, tamquam ephemeridem patri adprobaturus. Non est istud vivere, sed alienae vitae interesse. Quanta dementia est, heredis sui res procurare, et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas? plus enim gaudebit tua morte, quo plus acceperit. Istos tristes es superci liosos, alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos, assis ne feceris: nec dubitaveris, bonam vitam, quam opinionem bonam, malle." Hae voces non aliter

fugiendae sunt, quam illae, quas Ulysses, nisi adligatus, praetervehi noluit. Idem possunt: abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus, et in turpem vitam miseros turpius illidunt. Quanto satius est, rectum sequi limitem, et eo se perducere, ut ea demum sint tibi jucunda, quae honesta? quod adsequi poterimus, si scierimus duo esse genera rerum, quae nos aut invitent, aut fugent. Invitant divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia: fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior. Debemus itaque exerceri, ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus, et ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur! Non vides, quam diversus sit descendentium habitus et adscendentium? qui per pronum eunt, resupinant corpora; qui in arduum, incumbunt. Nam, si descendas, pondus suum in priorem partem dare; si adscendas, retro abducere; cum vitio, Lucili, consentire est. In voluptates descenditur, in aspera et dura subeundum est: hic impellamus corpora, illic refrenemus. Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris, qui voluptatem laudant, qui dolores, metus, per se formidabiles res, incutiunt? Illos quoque nocere nobis existimo, qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad vitia. Hoc enim jactant: Solum sapientem et doctum esse amatorem. Solus aptus ad hanc artem, aeque atque combibendi et convivandi. Sapiens est peritissimus. Quaeramus, ad quam usque aetatem juvenes amandi sint. Haec Graecae consuetudini data sint; nos ad illa potius aures dirigamus: Nemo est casu bonus; discenda virtus est. Voluptas humilis res et pusilla est, et in nullo habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et contemtissima advolant. Gloria vanum et volubile quiddam est, auraque mobilius. Paupertas nulli malum est, nisi repugnanti. Mors malum non est. Quid sit, quaeris? sola jus aequum generis humani. Superstitio error infantis est: amandos timet; quos colit, violat. Quid enim interest, utrum deos neges, an infames? Haec discenda, immo ediscenda sunt: non debet excusationes vitio philosophia suggerere. Nullum habet spem salutis aeger, quem ad intemperantiam medicus hortatur.

Ecce Philosophi nostri summa (Ep. CXXIV. fin.):

Vis tu.. ad Bonum reverti tuum? Quod est hoc? animus scilicet emendatus ac purus, aemulator Dei, super humana se extollens, nihil extra se sui ponens. Rationale animal es! Quod ergo in te bonum est? perfecta ratio. Hanc tu ad suum finem evoca, in quantum potest plurimum crescere. Tunc beatum esse te judica, quum tibi ex te gaudium omne nascetur, quum in his, quae homines eripiunt, optant, custodiunt, nihil inveneris, non dico quod malis, sed quod velis. Brevem tibi formulam dabo, qua te metiaris, qua perfectum esse jam sentias: Bonum tunc habebis tuum, quum intelliges, infelicissimos esse felices.

FINIS.

« PreviousContinue »