Page images
PDF
EPUB

mero felicium reponamus eum, cui, quantulumcumque temporis contigit, bene collocatum est. Vidit enim veram lucem, non fuit unus e multis: et vixit, et viguit: aliquando sereno usus est; aliquando, ut solet, validi sideris fulgor per nubila emicuit. Quid quaeris, quamdiu vixerit? vixit. ad posteros usque transsilivit, et se in memoriam dedit. Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim; nihil tamen mihi ad beatam vitam defuisse dicam, si spatium ejus inciditur. spatium ejus inciditur. Non enim ad eum diem me aptavi, quem ultimum mihi spes avida promiserat; sed nullum non tamquam ultimum adspexi. Quid me interrogas, quando natus sim? an inter juniores adhuc censear? Habeo meum. Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus; sic et in minore temporis modo potest esse vita perfecta. Aetas inter externa est. Quamdiu sim, alienum est: quamdiu vero sum, vir bonus ut sim, meum est. Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar; ut agam vitam, non ut praetervehar. Quaeris, quod sit amplissimum vita ut praetervehar. amplissimum vitae spatium? Usque ad Sapientiam vivere. Qui ad illam pervenit, adtigit non longissimum finem, sed maximum, Ille vero glorietur audacter, et diis agat gratias; interque sibi et rerum naturae imputet, quod fuit. Merito enim imputabit: meliorem illi vitam reddidit, quam accepit, Exemplar boni viri posuit; qualis quantusque esset, ostendit; si quid adjecisset, fuisset simile praeterito. Et tamen, quousque vivimus? Omnium rerum cognitione fruiti sumus. mus, a quibus principalis natura se adtollat; quemadmodum ordinet mundum; per quas vices annum revocet; quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit, et seipsam finem sui fecerit. Scimus, sidera impetu suo vadere; praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere. Scimus, quemadmodum solem luna praetereat; quare tardior velociorem post se relinquat; quomodo lumen accipiat, aut perdat; quae causa inducat noctem, quae reducat diem. Illuc eundum est, ubi ista propius adspicias. Nec hac spe, inquit Sapiens, illo fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter judico. Merui quidem admitti, et jam inter illos fui; animumque illo meum misi, et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta, et post mortem nihil ex homine restare; aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo. Non tam multis vixit annis, quam potuit. Et paucorum versuum liber est, et quidem laudandus, atque utilis. Annales Tanusii

[ocr errors]

Sci

scis quam ponderosi sint, et quid vocentur. Hoc est vita quorumdam longa, quod Tanusii sequitur Annales. Numquid feliciorem judicas eum, qui summo die muneris, quam eum, qui medio occiditur? numquid, aliquem tum stulte cupidum esse vitae putas, ut jugulari in spoliario, quam in arena malit? Non majore spatio alter alterum praecedimus. Mors per omnes it: qui occidit, consequitur occisum. Minimum est, de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet, quamdiu vites quod evitare non possis?

[ocr errors]

EPISTOLA [XCIV.] XLVIII.

Eam partem Philosophiae, quae dat propria cuique personae praecepta, nec in universum componit hominem, sed marito suadet, quomodo se gerat adversus uxorem; patri, quomodo educet liberos: domino, quomodo servos regat; quidam solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram vagantes reliquerunt: tamquam quis possit de parte suadere, nisi qui summam prius totius vitae complexus est. Sed Ariston Stoicus contrario hanc partem levem existimat, et quae non descendat in pectus usque. Ad illam habentem praecepta plurimum ait proficere ipsa decreta philosophiae constitutionemque sumini boni; quam qui bene intellexit et didicit, quid in quaque re faciendum sit, sibi ipse praecepit. Quemadmodum, qui jaculari discit, destinatum locum captat, et manum format ad dirigenda quae mittit; quum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult, illa utitur (didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit): sic, qui se ad totam vitam instruxit, non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo cum uxore aut cum filio viveret, sed quomodo bene viveret; in hoc est et quomodo cum uxore ac liberis vivat. Cleanthes utilem quidem judicat et hanc partem, sed imbecillam, nisi ab universo fluit, nisi decreta ipsa philosophiae et capita cognovit. In duas ergo quaestiones locus iste dividitur: Utrum utilis, an inutilis sit; et an solus virum bonum possit efficere, id est, utrum supervacuus sit, an omnes faciat supervacuos. Qui hanc partem videri volunt supervacuam, hoc ajunt: "Si quid oculis oppositum moratur aciem, removendum est: illo quidem objecto operam perdidit, qui praecepit: Sic ambulabis, illo manum porriges! Eodem modo, ubi aliquares obcaecat animum, et ad officiorum dispiciendum or

M

ad

dinem impedit, nihil agit, qui praecepit: Sic vives cum patre, sic cum uxore. Nihil enim proficient praecepta, quamdiu menti error obfusus est; si ille discutitur, parebit quid cuique debeatur officio. Alioquin doces illum, quid sano faciendum sit, non efficis sanum. Pauperi, ut agat divitem, monstras; hoc quomodo manente paupertate fieri potest? Ostendis esurienti, quid tamquam satur faciat; fixam potius medullis famem detrahe. Idem tibi de omnibus vitiis dico: ipsa removenda sunt; non praecipiendum, quod fieri illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris; nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet; nec timidus, quomodo periculosa contemnat. Efficias oportet, ut sciat, pecuniam nec bonum, nec malum esse; ostendas illi miserrimos divites: efficias, ut, quidquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum, quam fama circumfert, nec dolere quoque, nec mori. Saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solatium, quod ad neminem redit; in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit quidquid contumaciter passus est. Optimam doloris esse naturam, quod non potest, nec, qui extenditur, magnus esse; nec, qui est magnus extendi. Omnia fortiter excipienda, quae nobis mundi necessitas imperat. His decretis quum illum in conspectum suae conditionis adduxeris, et cognoverit beatam esse vitam, non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam; quum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit; reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem, vires, imperia, scierit esse mediam partem, nec bonis adnumerandam, nec malis: monitorem non desiderabit ad singula, qui dicat, Sic incede: sic coena: hoc viro, hoc feminae, hoc marito, hoc caelibi convenit. Ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt. Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit; et, irascendum non esse, magister iracundissimus disputat. Si ludum literarium intraveris, scies, ista, quae ingenti supercilio philosophi jactant, in puerili esse praescripto. Utrum deinde manifesta, an dubia praecipies? Non desiderant manifesta monitorem; praecipienti dubia non creditur: supervacuum est ergo praecipere. Id adeo sic disce. Si id mones, quod obscurum est et ambi guum, probationibus adjuvandum erit; si probaturus es, illa, per quae probas, plus valent, satisque per se sunt. Sic amico utere, sic cive, sic socio! Quare? Quia ju

'si

stum est. Omnia ista mihi de justitia locus tradit. Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi, nec mercede conduci; non esse justum, cui quidquam in hac virtute placet, praéter ipsam. Haec quum persuasi mihi et perbibi, quid ista praecepta pro ficiunt, quae eruditum docent? Praecepta dare scienti, supervacuum est; nescienti, parum. Audire enim debet, non tantum quid sibi praecipiatur, sed etiam quare. Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria, an non habenti? qui non habet, nihil a te adjuvabitur; aures ejus contraria monitionibus tuis fama possedit: qui habet exactum judicium de fugiendis petendisque, iscit quid sibi faciendum sit, etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae submoveri potest. Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest anino pravis opinionibus malitia contracta; aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est, et cito, specie quo non oportet trahente, corrumpitur. Itaque debemus aut percurare mentem aegram et vitiis liberare; aut vacantem quidem, sed ad pejora pronam, praeoccupare. Utrumque decreta philosophiae faciunt: ergo tale praecipiendi genus nihil agit. Praeterea, praecepta singulis damus, incomprehensibile opus est. Alia enim dare debemus feneranti, alia colenti agrum, alia negotiantic alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo. In matrimonio praecipies, quomodo vivat cum uxore aliquis, quam virginem duxit; quomodo cum ea, quae alicujus ante matrimonium experta est; quemadmodum cum locuplete; quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter provectiorem et puellam, inter matrem et novercam? Omnes species.complecti non possumus: atqui singulae propria exigunt. Leges autem philosophiae breves sunt, et omnia adligant. Adjice nunc, quod sapientiae praecepta finita esse debent, et certa: si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos novit. Ergo ista praeceptiva pars submovenda est: quia, quod paucis promittit, praestare omnibus non potest: sapientia autem omnes tenet. Inter insaniam publicam, et hanc, quae medicis traditur, nihil interest; nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis. Altera causas furoris traxit ex valitudine, altera animi mala valitudo est. Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato; erit ipso, quem monebit, insanior: scilicet bilis nigra curanda

1

est, et ipsa furoris causa removenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum est: ipse discuti debet; alioquin abibunt in vanum monentium verba. Haec ab Aristone dicuntur. Cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud, quod ait, si quid obstat oculo, et impedit visum, debere removeri. Fateor, huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio quo purgetur acies, et officientem sibi moram effugiat. Natura enim videmus; cui usum sui reddit, qui removit obstantia. Quid autem cuique debeatur officio, natura non docet. Deinde cujus curata suffusio est, is non protinus, quum visum recepit, aliis quoque potest reddere; malitia liberatus et liberat. Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intelligat; a nigro album, etiam nallo monente, distinguet: multis contra praeceptis eget, animus, ut videat, quid agendum sit in vita. Quamquam oculis quoque aegros medicus non tantum curat, sed etiam monet. Non est, inquit, quod protinus imbecillam aciem committas improbo lumini; a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude, et paulatim claram lucem pati assuesce: non est quod post cibum studeas; non est quod plenis oculis ac tumentibus imperes; adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita: Alia ejusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt, adjicit remediis medicina consilia. Error, inquit, est causa peccandi; hunc nobis praecepta non detrahunt, non expugnant opiniones de bonis ac malis falsas. Concedo, per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem; sed non ideo, ne aliis quidem adjecta, proficiunt? Primum memoriam renovant; deinde, quae in universo confusius videbantur, in partes divisa diligentius considerantur. Aut tu isto modo licet et consolationes dicas supervacuas, et exhortationes: atqui non sunt supervacuae; ergo ne monitiones quidem. Stultum est, inquit, praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat; quum restituenda sanitas sit, sine qua irrita sunt praecepta. Quid, quod habent aegri quaedam sanique communia, de quibus admonendi sunt? temquam, ne avide cibos adpetant, ut lassitudi nem vitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et dives. Sana, inquit, avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem, aut divitem, si cupiditas utriusque considet. Quid quod aliud est, non concupis cere pecuniam; aliud, uti pecunia scire? cujus avari modum ignorant, etiam non avari usum. Tolle, inquit, errores; supervacua praecepta sunt. Falsum est: puta enim

f

« PreviousContinue »