Page images
PDF
EPUB

330

Quo sit amore parens, quo frater amandus, et hospes,
Quod sit conscripti, quod judicis officium, quæ
Partes in bellum missi ducis, ille profecto
Reddere
personæ

scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitæ morumque jubebo
Doctum imitatorem, et vivas hinc ducere voćes.
Interdum speciosa locis, morataque recte
Fabula nullius veneris, sine pondere et arte,

320
Valdius oblectat populum, meliusque moratur,
Quam versus inopes rerum, nugæque canoræ.
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, præter laudem nullius avaris.
Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partes centum diducere. Dicat
Filius Albini, si de quincunce remota est
Uncia, quid superat.? poteras dixisse, Triens; - Eu,
Rem poteris servare tuam. - Redit uncia: quid fit?
Semis. — An, hæc animos ærugo et cura peculî
Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro, et levi servanda cupresso ?
Aut prodesse volunt, aut delectare poetæ ;
Aut simul et jucunda et idonea dicere vitæ.
Quidquid præcipies, esto brevis : ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles:
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris :
Nec quodcunque volet, poscat sibi fabula credi :
Neu pransæ Lamiæ vivum puerum extrahat alvo.
Centuriæ seniorum agitant expertia frugis :
Celsi prætereunt austera poemata Ramnes :
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterque monendo :
Hic meret æra liber Sosiis, hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat ævum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus ;
Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et mens;

340

350

360

Poscentique gravem persæpe remittit acutum :
Nec semper feriet quodcunque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit,
Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est ?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret ; et citharedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem :
Sic mihi qui multum cessat, fit Chærilus ille,
Quem bis terve bonum cum risu miror : et idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus.
Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ut pictura poesis ; erit, quæ, si propius stes,
Te capiat magis; et quædam, si longius abstes :
Hæc amat obscurum, volet hæc sub luce videri,
Judicis argutum quæ non formidat acumen ;
Hæc placuit semel, bæc decies repetita placebit.
O major juvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum, et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi. Consultus juris, et actor
Causarum mediocris abest virtute diserti
Messalæ, nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis
Non homines, non dî, non concessere columnæ.
Ut gratas inter mensas symphonia discors,
Et crassum unguentum, et Sardo cum melle papaver
Offendunt, poterat duci quia cæna sine istis :
Sic animis natum inventumque poema juvandis,
Si paulum summo discessit, vergit ad imum,
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis :
Indoctusque pilæ, discive, trochive, quiescit,
Ne spissæ risum tollant impune coronæ:
Qui nescit, versus tamen audet fingere. Quidni?
Liber et ingenuus, præsertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni !

370

380

390

400

Tu nihil invita dices faciesve Minerva :
Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim
Scripseris, in Metî descendat judicis aures,
Et patris, et nostras : nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis ; delere licebit
Quod non edideris. Nescit vox missa reverti.
Sylvestres homines sacer interpresque deorum
Cædibus et victu fædo deterruit Orpheus;
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones.
Dictus et Amphion, Thebanæ conditor arcis,
Saxa movere sono testudinis, et prece blanda
Ducere quo vellet. Fuit hæc sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Oppida moliri, leges incidere ligno.
Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtæusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit : dictæ per carmina sortes ;
Et vitæ monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis, ludusque repertus,
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyræ solers, et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen, an arte,
Quæsitum est. Ego nec studium sine divite vena,
Nec rude quid possit video ingenium ; alterius sic
Altera poscit opem res, et conjurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque, puer, sudavit et alsit,
Abstinuit Venere et vino : qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum.
Nunc satis est dixisse : Ego mira poemata pango;
Occupet extremum scabies, mihi turpe relinqui est,
Et quod non didici, sane nescire fateri.
Ut præco ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poeta
Dives agris, dives positis in fænore nummis,

410

420

Si vero est unctum qui recte ponere possit,
Et spondere levi pro paupere, et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor, si sciet inter-
Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris, seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Lætitiæ ; clamabit enim, Pulchre ! bene! recte !
Pallescet

super

his ; etiam stillabit amicis Ex oculis rorem ; saliet, tundet pede terram.

430 Ut qui conducti plorant in funere, dicunt Et faciunt prope plura dolentibus ex animo: sic Derisor vero plus laudatore movetur. Reges dicuntur multis urgere culullis, Et torquere mero, quem perspexisse laborant An sit amicitia dignus : si carmina condes, Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes. Quinctilio si quid recitares, Corrige, sodes, Hoc, aiebat, et hoc. Melius te-posse negares, Bis terque expertum frustra ; delere jubebat, 440 Et male tornatos incudi reddere versus. Si defendere delictum, quam vertere, malles, Nullum ultra verbum, aut operam insumebat inanem, Quin sine rivali teque et tua solus amares. Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes, Culpabit duros, incomtis allinet atrum Transverso calamo signum, ambitiosa recidet Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit, Fiet Aristarchus, nec dicet, Cur ego amicum Offendam in nugis ? Hæ nugæ seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre. Ut mala quem scabies aut morbus regius urget, Aut fanaticus error, et iracunda Diana ; Vesanum tetigisse timent fugiuntqe poetam, Qui sapiunt: agitant pueri, incautique sequuntur. Hic dum sublimis versus ructatur, et errat,

450 460

Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve; licet Succurrite, longum
Clamet, Io cives ! non sit qui tollere curet.
Si quis curet opem ferre, et demittere funem ;
Quî scis, an prudens huc se projecerit, atque
Servari nolit? Dicam, Siculique poetæ
Narrabo interitum. Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Ætnam
Insiluit. Sit jus, liceatque perire poetis :
Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit; nec, si retractus erit, jam
Fiet homo, et ponet famosæ mortis amorem,
Nec satis apparet, cur versus factitet; utrum
Polluerit patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus : certe furit, ac velut ursus,
Objectos caveæ valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

470

« PreviousContinue »