Page images
PDF
EPUB

ab iis, quae modo auribus perceperat, narravit. Et euinam? Aequalibus tamen, qui res illas bene tenebant memoria, et ridere poterant falsa referentem. Vix ergo credibile est tale peccatum, praesertim quum reliqua narratio accurata sit. Indicatur enim non solum, quando crudelissime inter vicinos populos pugnatum sit, sed etiam, quo loco. Cur adiecit poeta Consule Iunio? Non, ut Franckius voluit, ut fidem faceret suae narrationi, sed ut recens factum consulis nomine addito distingueret a similibus prius factis. Iam ob eam causam ipsi cavendum erat a fictis rebus. Fac tamen, illud ipsum poetam voluisse, nonne tum una gente cum altera commixta fidem sibi imminuerit rursus? Hoc ita est. At ab isto vitio vindicatur poeta optime, nec Francogallorum subtilitate opus est, si mecum interpunctionem mutes, et sic scribas:

Inter finitimos vetus atque antiqua simultas.
Immortale odium et numquam sanabile vulnus

Ardet adhuc Ombos et Tentyra: Ut vulgo haec in editionibus distincta videmus, duo accusativi Ombos et Tentyra a praepositione inter pendent et vocabulo finitimos per appositionem adduntur. Ita coniungit Salmasius: Inter finitimas urbes, Ombos et Tentyra, ardet adhuc vetus simultas et numquam sanabile odium.“ Verum ex mea sententia versu 33 singularis et a proximis secreta enunciatio, verbo auxiliari omisso, continetur, ut propterea accusativi illi ab ardet regantur, sicuti apud Virgilium Georg. lib. IV, vs. 425 sq. ex vulgari verborumi constructione: Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indos ardebat. Poeta

enim narraturus, quae vs. 27 promiserat, egreditur a re singulari et omnibus notissima, a mutua Aegyptiorum antiquitus simultate, qua auditorum animi, quo narratio pertineat, praeparentur quodammodo , eaque posita , reliqua adnectit, et facillimus inde ad rem ipsam transitus est. Affert deinde duas urbes, Ombos et Tentyra , ob cultus diversitatem notissimas, non tamen ut vicinas, sed tamquam capita et inimicitiarum sedes. Nempe urbes istae vicinis, alia numina colentibus, infestissimae erant: quam quidem causam poeta ipse addit his versibus :

summus utrimque Inde furor vulgo, quod numina vicinorum Odit uterque locus, quum solos credat habendos

Esse deos, quos ipse colit. In his numina vicinorum non ad Tentyra et Ombos referenda sunt, ut Franckius dicit l. I. pag. 112, neque ibi hae urbes sibi inimicae dicuntur, quamquam re ipsa erant, sed intelliguntur eae civitates, quae utrique populo interpositae erant, aut adiacebant. Tales fuerunt plures. Apollonopolis M. non multum ab Ombis distabat, crocodilis infesta. Strab. pag. 817. aürn TORɛuoŰba toīs u poxodel 2025, cf. Aelian. Hist. anim. lib. X, cap. 21. Eadem animalia venerabatur Crocodilopolis, neque minor erga eos Coptitarum, qui Tentyritis adiacebant, reverentia commemoratur ab Aelian. lib. X, cap. 24. Aliae alia colebant 'numina; Latopolis piscem, accipitrem Hieraconpolis. vid. Strab. p. 817. Qui numinum cultu non differebant, ii amicitia coniuncti insectabantur alias. Unde fiebat, ut perpetuae

inter Aegyptios et summae orirentur rixae. Dio Case . sius lib. XLII, cap. 34: θρησκεύουσι τε γάρ πολλά, περισσότατα ανθρώπων, και πολέμους υπέρ αυτών και προς αλλήλους, άτε μη καθ' έν, αλλά και εκ του εναντιωτάτου και εαυτοίς τιμώντες τινά, αναιpoữvtai. Hoc loco duorum populorum concursus describitur, quorum altera pars dies festos celebrabat, altera gaudiis et voluptatibus illorum invidebat. Tentyritae inter solemnes epulas perturbati sunt, et ad pugnam lacessiti: quod quidem e versu 75 apparet, ubi ü, per periphrasin nominati, instare dicuntur in fugam conversis. Ibi non recte mutavit Salmasius palmae in Pampae. Palma pro palmeto positum est. Vid. H. Valesii notam ad h, l. Quos autem poeta nomine inimicorum vs. 40 insignitos voluerit, primo adspectu non clarum est. Apertum tamen, gentem Tentyritis . vicinam esse, et Ombitis numinum cultu coniunctam. Quidni ergo Coptitas intelligendos esse censeas? Ad quam opinionem certe verba illa,' quibus poeta, quae super Copti moenia gesta erant, se relaturum esse significaverat, ducere videntur. Etenim res dira non longe ab urbe Copto patrata est, et ea quidem parto, quae ad Ombos vergit. Coptitae fugati erant, ut ex vs. 75. intelligitur, eorumque unus, in fuga super Copton captus, in frusta dissecabatur. Ombitas autem, longe a Tentyris dissitos, eorum incolas invasisse, iam idcirco credibile non est, quod multae interiacentes, ipsis inimicae, urbes aut moram iis inferre, aut omnino impetum inhibere poterant. Fac tamen, eos cymbis Nilo advectos esse, mirari debemus, quod iis repulsi ad

fugam turpem evitandam non usi fuerint. Itaque haec omnia Ombitis non conveniunt, sed potius Coptitis: quare hac nostra explicandi ratione assequuti sumus, quod alii mutando volebant, ac simul contentus esse potest Rupertus, quod, quae tautoloyixãs antea dicta putabat, nunc seiuncta videt.

Neque versus 44 – 48 pro spuriis habendos censeo, et probo ea, quae contra Franckii opinionem ad eos defendendos a censore Gottingensi fascic. 86 mens. Iun. ann. 1822, et ab Orellio in eclogis poett. latt. pag. 249 docte disputata sunt.

SATIRA XV, vs. 103 sq.

Quisnam hominum veniam dare, quisve Deorum Ventribus abnuerit dira atque immania passis, Recepi h. l. H. Valesii emendationem ventribus, quam vocem scripturae compendio utribus oppressam arbitratur. Ac profecto nulla est ea accommodatior Iuvenalis dicendi generi : viribus enim, quod plurimi habent, ut pro virilibus animis vel viris fortibus dictum sit, satiris non aptum iudico, et, quod codices Parisini quatuor dederunt, urbibus, magis quidem ferendum est, sed gravitate illi non praestat. · Attamen cum H. Valesio non dixerim, partem pro toto'i. e. viris positam esse ; propria potius vis valet, eaque commendatur verbis vs. 100. vacui ventris furor.

Corrigend a.

-

P. 16 vs. 108 leg. crepitum pro crepidum.

29 vs. 10 leg. quum pro quun.
34 vs. leg. Migale.
36 vs. 43 leg. maritali pro maritiali.
41 vs. 176 leg. Latonae pro Lantonae.
47 vs. 352 leg. pereuntem pro pareuntem.
83 vs. 93 comma pon. post cohortes.
93 vs. 20 punctum post ludi pon.
125 vs. 61 leg. rixantis pro rixandis.
134 1. 28 comma post addit pon.
139 1. 1. dividendum le- ctoribus.
144 1. 22 servum, redeunte hieme.

1. 27 leg. sulcum.
- 147 1. 21 leg iudicis.

153 1. 12 comma pon. post explicationi.

166 1. 8 comma pon. post dicens.
- 173 1. 28 leg. parvum pro pavum.

194 1. 11 leg. huiusmodi.
205 l. 3 comma pon. post amicus.
212 l. 14 coelestum pro coelestem.
213 1. 17 comma pon. post dummodo.
216 l. 28 del. in ante deinde.
218 l. 5 comma pon. post qui, et p. 224 1. 8 post quia.
244 1. 6 leg. adulter pro adultur.
261 l. 14 post sequentibus colon pon.
262 1, 2 leg. mirifice.
275 l. 28 post vs. 144 comma pon.
289 1. 8 comma pon. post notae.
292 1. 6 post l'entos comma pon.
305 l: 16 post fertilissimus comma del.
307 1. 17 quam pro quum.
309 l. 22 nimis pro ninis.
313 l. 23 mori pro more.

« PreviousContinue »