Page images
PDF
EPUB

HUNC LIBRUM

GRATISSIMI ANIMI TESTEM ET DOCUMENTUM

ESSE VOLUIT

AUCTO R.

VIR MAGNIFICE,

SUMME REVERENDE GYMNASII

EPHORE.

Non existimo futuros esse, qui audaciae me et inverecundiae accusent, quod hancce Iuvenalis satirographi editionem nominis TUI praescriptione exornaverim, quum secum reputarint, eum talem esse, qui ar gumenta gravissima ex ethica disciplina deprompta, saluberrimisque sententiis distincta pertractaverit, ut sibi inde celebrem inter philosophos locum pararet, et a mul tis scriptoribus, veluti a Petro Blaesensi, Io. Sarisbe riensi, Vincentio Bellov. aliisque Ethicus nominaretur. Ut unam saltem ex egregiis eius satiris commemorem, ex qua appareat, quam dignum se praestiterit hoc nomine, consideranda est decima, quae argumentum continet de precibus ac votis, praestantissimum sane, et aeque bene a Iuvenale atque a Platone aliisque philosophis pertractatum, ubi quin docuerit, homines parum intelligere, quae vera, quaeque opinata sint bona, ad extremum addit, orandum esse quam maxime, Ut mens sit sana in corpore sano: quod quidem dictum quam utile multis nostri aevi hominibus futurum esset, si ab ipsis animo infigeretur et diligenter observaretur, quantaque inde quum rei litterariae, tum civitatibus promanaret utilitas, non est quod TIBI, VIR MAGNIFICE, dicam, cuius sapientiam et consilium in deliberando,

VI

prudentiam in agendo, constantiam in exsequendo omnes intuemur et suspicimus.

Etsi igitur hac ex parte nemo mihi vitio vertet, quod hunc scriptorem nomini TUO inscripserim magnifico, erunt tamen fortasse, qui ea, quae ipse de-, di, non satis digna dicent TUO splendore et fastigio, in quo TU collocatus es. Atque ipse me non ignorare fateor, quam exiguum sit hocce munus, sed insignis TUA humanitas et indulgentia fecit, ut non diutius sustinerem, ne, quod in promtu habebam, offerrem, et hac occasione gratum animi mei sensum ex tacita conscientia ad publicam notitiam promerem.

Suscepta enim a TE, VIR MAGNIFICE, huius Gymnasii cura, rebus eius tam benigne et sapienter prospexisti, ut nos omnes, qui TE studiorum nostrorum patronum et tutorem nacti sumus, ex animo vehementer gaudeamus. Recens adhuc est, diuque 'recentem gratiam conservabit, beneficium, quod praeceptorum conditionem auctoritate TUA gravissima adiuvisti, eosque uberioris beneficentiae fructibus auctos esse voluisti. Sed quoniam probe intelligebas, non satis esse, si muneris eiusdem socii externis bonis sibi quodammodo pares sint, nisi eadem auctoritatis aequalitas accedat, idcirco effecisti, ut inveteratum illud et nostris temporibus minus accommodatum praeceptorum classicorum, quos Germani dicunt, institutum non nomine tantum, sed vi etiam et potestate eatenus tolleretur, quatenus etiam reliqui praeceptores pro suo iure, quod cuique cum munere ipso traditum est, agere pos sent, neque se in officiis colendis impeditos et animo perturbatos nonnumquam sentirent eo, quod alius vim iusto maiorem, ipsi sane laetiorem, sed disciplinae non minus ac litteris perniciosiorem anticiparet. Id iam satis auctoritatis afferat necesse est, quod ii, quibus custodia unius discipulorum ordinis demandata est, om

VIF

nes in eum vires, omnem operam ac studium conferunt: quae felicitas si praeterea certis quibusdam iuribus concessis adaugetur, sociorum docendi labor manifesto non semper prosperrimum eventum habet. Omnium autem disciplinarum est quaedam inter se coniunctio, et altera alterius nititur fundamento, omnibus suus est honos, suum pretium: quare, ut eae inter se, tamquam sorores, copulatae sunt, ita TU, VIR MAGNIFICE, quo studia nostra in dies laetius efflorescerent, praeceptores, aequalitate, quae iusta aptaque sit, adducta, fraterno quodam coniungi amoris vinculo exoptavisti. Ac nemo erit, quin hoc institutum utilissimum putet, ut non ab aequitate praeceptum, sed ab ipsa utilitate repertum videatur.

Eodem loco tertium denique habendum est beneficium, quod TU ipsum nobis attulisti, quum ad res huius Gymnasii in commune consultandas conventum praeceptorum instituisti, quo longe maius praeceptoribus decus ampliorque Gymnasio dignitas accederet, beneficium, inquam, quod suis se commodis satis commendat, magisque in dies se commendabit, simulac recens istud institutum certiorem quandam formam acceperit: qua de re equidem non dubitandum censeo, quum Cl. Gernhardum habeamus moderatorem eius optimum, humanissimum, et omnium utilium rerum et intelligentissimum et amantissimum.

His tantis, quibus res nostras levare studuisti, et commodis permotus et opportunitatibus, TIBI aliquo saltem modo publice gratificari volui, quamquam TIBI factis magis, quam verbis satisfieri posse optime sentio. Sed, antequam finio, patere, VIR MAGNIFICE, ut, quid in hac editione praestiterim, aut praestare voluerim, breviter exponam.

Quinquennium fere est, quum Animadversiones in Iuvenalis satiras ederem: ex quo tempore non inter

VIII

missa quidem cura eius est, et investigatio rerum novarum, aut lectio eorum scriptorum, qui aliquem ei fructum promittere videbantur, sed nec satis otii superfuit ad perfectam parandam editionem, et simul tot difficultates accesserunt novae, ut iterum non continuas, sed singulas, neque eadem forma, qua prius, per capita, sed suo ad quamque satiram loco, excepta tamen ultima, dispertitas proponere mallem. Nam praeter eas difficultates, quae interpreti ex accurate comparanda poetae temporum cognitione, et ex renovando ipsius vitae examine oriuntur, maxima est et taedii plenissima, quod postulari ab unoquoque editore par est, praesertim si textum emendare quam optime velit, ut rursus inspiciantur et examinentur curiosius quum codices, tum veteres, libri, qui a Ruperto iam collati et adducti sunt. Hac sola ratione tandem discerni potest, qui libri et praestantia sua et consensu vim habeant inprimis in textu recensendo, quique peioris sint notae et prorsus spernendi, aut saltem caute adhibendi. Neque vero hoc respectu inutilis erit comparatio eorum scriptorum, quos Iuvenalis passim imitatus est, et qui dictionem ipsius satiricam in scripta sua sedulo transtulerunt. Quorum in numero nemo aspernabitur van Eybii margaritam, cui integros saepe Iuvenalis versus, interdum scripturae varietate insignes, intextos cognovi. Quae quum praeter alia praestare debeat ex mea sententia novus poetae satirici editor, equidem id hac editione non potui, textum tamen exhibui ad fidem iam collatorum librorum et ad Ruperti exemplum, mutatis subinde quibusdam, quae vel sine idonea causa inducta, vel ex poetae dicendi consuetudine rectius constituenda arbitrabar. Coniecturas vel meas vel aliorum raro introduxi, saepius autem dedi novam interpunctionem, quae lucem locis obscurioribus afferret; asteriscos versibus additos, qui spurii dicebantur, expunxi, ratio

« PreviousContinue »