IX ne non ubique exprompta; et qui vel suspecti tantum, vel transponendi prioribus interpretibus videbantur, in sua sede firmare studui. Verum praecipua, uti in Iuvenale debebat, cura fuit haec, ut, quae in singulis locis ad rerum verborumque obscuritatem tollendam pertinerent, animadverterem, et quae aut aliqua ex parte intellecta, aut non satis perspicue explicata essent a doctis hominibus, accuratius diligentiusque illustrarem. Sunt tamen loca adhuc bene multa, quae gravissimo interpretis auxilio indigent, a me, quia de iis iudicare nondum potui, silentio praetermissa; alia contra, quae explicata sunt, multis leviora videbuntur, sed ex mea sententia non contemnenda, dummodo, quod vehementer opto, explicatio eorum non plane perversa sit. Frequenter discedendum mihi fuit a sententiis Ruperti et Achaintrii, numquam eo consilio, ut eorum in Iuvenalem merita imminuerem. Quae censor quum doctissimus, tum elegantissimus Donneri germanicae versionis, et Orellii Eclogarum in Ephem. litt. Ienensibus passim adnotavit, mihi plerumque satisfecerunt: idem in nonnullis locis, ubi propria positurus eram, inventionis laudem praeripuit. Aliquoties occurrunt Heindorfii et Reinesii notae: quarum has mihi in margine editionis Cizensis bibliothecae conscriptas Cl. Kiesselingius per Weberum, in his litteris doctissimum, benevole suppeditavit, illas autem accepi a Iacobo, Portensi, mihi amicissimo, Bipontinae editioni nitida prioris possessoris manu inter legendum, quod puro, additas. Pleniores utriusque in futurum usum reposui. Praeterea in observationibus interdum Caroli Reisigii auctoritas laudatur, quem saepe intra privatos parietes consului, si quid esset, cuius veram rationem cognoscere vellem, quique mihi et aliis in praeclara societate sua philologa, quam Ienae magno cum fervore et admirabili mentis alacrate moderabatur, X multum utilitatis attulit. Semper ego hunc virum amavi, et amabo; scio, quanto sit animi candore, quanta humanitate, quanta comitate: novi et alii, norunt miram eius vim, qua animos ad se trahit, commovet et inflammat : qui si forte quosdam laedere videatur, non tam ipsi, quam temporibus nostris tribuendum censeo. Quod si vero Froelichii eum vellicant, imperitos in se bacchari sinet, quibus hilaritatem, vel potius petulantiam, restinguere posset facillime. Haec fere sunt, quae monenda habui; praeterea nihil addo, nisi ut TE orem, ut hoc munusculum cum sincera animi grati testatione traditum ea, quam in TE cernere consuevi, lenitate et humanitate accipias. Quod si operam omnem me non plane perdidisse cognovero, si TU, et alii viri docti hunc poetam mea manu non oneratum, interdum etiam ornatum fuisse iudicaveritis, magnopere, equidem gaudebo. Si quid forte a me alicubi peccatum fuerit, ignoscatis, quaeso, et spectetis potius de hoc poeta bene merendi voluntatem, Cui enim contingat tam felici esse, ut rectum perpetuo teneat cursum? Hoc tamen TIBI, VIR MAGNIFICE, persuasum habere potes, me nemini, qui TE colat vel diligentissime, umquam cessurum esse, semperque daturum operam, ut eo me esse in TE obsequio intelligas, quam et TUAE virtutes et amplitudo muneris postulant. Deus omnibus TUIS institutis et coeptis prosperos successus largiatur, TEque bonarum litterarum tutorem quam diutissime conser et incolumem, ut in TUO favore et studio Gymnasium nostrum posthac acquiescere possit. Vale, nosque omnes, quos mutui amoris vinculo coniunctos voluisti, amare perge, Scribebam Wimariae mense Martió a. MDCCCXXV. Ern. Guil, Weber. D. IUNII IUVENALIS SATIRAE. SATIRA I. Semper ego auditor tantum? nunquamne reponam, Vexatus toties rauci Theseide Codri? Impune ergo mihi recitaverit ille togatas, Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum 5 10 Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos 15 Consilium dedimus Sullae, privatus ut altum Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique Vatibus occurras, periturae parcere chartae. Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, 20 Si vacat et placidi rationem admittitis, edam. 25 30 40 Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat 35 45 Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator Iudicio (quid enim salvis infamia nummis?) Iratis: at tu victrix provincia ploras? 50 Haec ego non credam Venusina digna lucerna? Et mare percussum puero fabrumque volantem? 55 60 Signator falso, qui se lautum atque beatum Occurrit matrona potens, quae molle Calenum Porrectura viro miscet sitiente rubetam 70 Instituitque rudes melior Locusta propinquas Per famam et populum nigros efferre maritos. 75 80 |