Page images
PDF
EPUB

Penelope melius, levius torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto, dederit vivus cur multa puellae.
Dives erit, magno quae dormit tertia lecto.
Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post haec tristis sententia fertur:
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.

Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem

Stoicidae. Quid enim falsi Lauronia? Sed quid
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas et Pollitas? Est moecha Labulla:
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. Sed Iulius ardet,
Aestuo. Nudus agas: minus est infamia turpis.
En habitum, quo te leges ac iura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.

60

65

70

Quid non proclames, in corpore iudicis ista

75

Si videas? Quaero, an deceant multicia testem?

Acer et indomitus liberatisque magister,

Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem

Et dabit in plures: sicut grex totus in agris

Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspecta livorem ducit ab uva.

80

Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu,

Nemo repente venit turpissimus. Accipient te

Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt

Frontibus et toto posuere monilia collo

85

Atque Bonam tenerae placant abdomine porcae
Et magno cratere Deam: sed more sinistro
Exagitata procul non intrat femina limen.
Solis ara Deae maribus patet. Ite profanae,
Clamatur: nullo gemit hic tibicina cornu.
Talia secreta coluerunt Orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto.
Ille supercilium madida fuligine tactum
Obliqua producit acu pingitque trementes
Adtollens oculos: vitreo bibit ille Priapo
Reticulumque comis auratum ingentibus implet,
Caerulea indutus, scutulata, aut galbana rasa
Et per Iunonem domini iurante ministro.

Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
Armatum, quum iam tolli vexilla iuberet.
Res memoranda novis annalibus atque recenti
Historia speculum civilis sarcina belli.

90

95

100

Nimirum summi ducis est, occidere Galbam

Et curare cutem: summi constantia civis,
Bebriaci campo spolium affectare Palati

105

Et pressum in facie digitis extendere panem:
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Moesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.

Hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae.

110

Hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi
Libertas et crine senex phanaticus albo

Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum conducendusque magister.

Quid tamen exspectant, Phrygio quis tempus erat iam 115

More supervacuam cultris abrumpere carnem?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat aere.
Signatae tabulae: dictum, Feliciter: ingens
Coena sedet: gremio iacuit nova nupta mariti.
O proceres, censore opus est, an haruspice nobis ?
Scilicet horreres maioraque monstra putares,
Si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
Segmenta et longos habitus et flamea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir:
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri? Vade ergo et cede severi
Iugeribus campi, quem negligis. Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.
Quae causa officii? Quid quaeris? Nubit amicus,
Nec multos adhibet. Liceat modo vivere: fient,
Fient ista palam, cupient et in acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus haeret,
Quod nequeunt parere et partu retinere maritos.
Sed melius, quod nil animis in corpora iuris
Natura indulget. Steriles moriuntur et illis
Turgida non prodest condita pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas praebere Luperco.

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam

120

*125

130

135

140

Et Capitolinis generosior et Marcellis

145

[ocr errors]

Et Catulis Paullique minoribus et Fabiis et

Omnibus podium spectantibus. His licet ipsum
Admoveas, cuius tunc munere retia misit.

Esse aliquos manes et subterranea regna

Et contum et Stygio ranas in gurgite nigras

Atque una transire vadum tot millia cymba,
Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur,
Sed tu vera puta. Curius quid sentit et ambo
Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,

150

Quid Cremerae legio et Cannis consumta iuventus, 155
Tot bellorum animae, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur
Sulphura cum taedis et si foret humida laurus.
Illuc, heu, miseri traducimur. Arma quidem ultra
Litora Iuvernae promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos:
Sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus. Et tamen unus
Armenius Zalates cunctis narratur ephebis
Mollior ardenti sese indulsisse tribuno,

[ocr errors]

Adspice, quid faciant commercia: venerat obses.
Hic fiunt homines. Nam si mora longior urbem
Indulsit pueris, non unquam deerit amator:
Mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum.
Sic praetextatos referunt Artaxata mores.

160

165

170

13

SATIRA

III.

Quamvis digressu veteris confusus amici,

Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet atque unum civem donare Sibyllae.

10

Ianua Baiarum est et gratum litus amoeni Secessus. Ego vel Prochytam praepono Suburae. Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non Deterius credas horrere incendia, lapsus Tectorum assiduos ac mille pericula saevae Urbis et Augusto recitantes mense poëtas? Sed dum tota domus rheda componitur una, Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex, (Omnis enim populo mercedem pendere iussa est Arbor et eiectis mendicat silva Camenis) In vallem Egeriae descendimus et speluncas Dissimiles veris. Quanto praestantius/ esset Numen aquae, viridi si margine clauderet undas Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum? 20 Hic tunc Umbricius: Quando artibus, inquit, honestis //Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras Deteret exiguis aliquid: proponimus illuc

Ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas.

[ocr errors]

15

25

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,

Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo,

« PreviousContinue »