Page images
PDF
EPUB

170

Poenitet. Experiar, quid concedatur in illos,
Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

[merged small][ocr errors]

5

[ocr errors]

10

Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.
Indocti primum: quamquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est,
Si quis Aristotelem similem , vel Pittacon emit
Et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
Frontis nulla fides. Quis enim non vicus abundat
Tristibus obscoenis ? Castigas turpia, quum sis
Inter Socraticos notissima fossa cinaedos.
Hispida membra quidem et durae per brachia setae
Promittunt atrocem animum: sed podice levi
Caeduntur tumidae, medico ridente, mariscae,
Rarus sermo illis et magna lubido tacendi
Atque supercilio brevior coma. Verius ergo
Et magis ingenue Peribomius, hunc ego fatis
Imputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
Horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
Dat veniam: sed peiores, qui talia verbis
Herculis invadunt et de virtute loquuti
Clunem agitant. Ego te ceventem, Sexte, verebor?
Infamis Varillus ait: quo deterior te?
Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
Quis coelum terris non misceat et mare coelo,

0

15

5

20

25

[ocr errors]

Si fur displiceat Verri, homicida Miloni?
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum?
In tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras 30
Omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
Quum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
Solveret et patruo similes effunderet offas?
Nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros et castigata remordent? 35
Non tulit ex illis torvum Lauronia quemdam
Clamantem toties: Ubi nunc lex Iulia? dormis?
Ad
quem

subridens: Felicia tempora , quae te
Moribus opponunt. Habeat iam Roma pudorem,
Tertịus e coelo cecidit Cato. Sed tamen unde 40
Haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
Quae tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernae.
Quod si vexantur leges ac iura, citari
Ante omnes debet Scatinia. Respice primum
Et scrutare viros: faciunt hi plura, sed illos

45
Defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,
Magna inter molles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Taedia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam:
Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.

50
Numquid nos agimus causas, civilia iura
Novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucae: comedunt coliphia paucae.
Vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
Vellerą: ros tenui praegnantem stamine fusum 55

[ocr errors]

60

[ocr errors]

65

[ocr errors]

70

Penelope melius, levius torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto, dederit vivus cur multa puellae.
Dives erit, magno quae dormit tertia lecto.
Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post haec tristis sententia fertur:
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.

Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoicidae. Quid enim falsi Lauronia ? Sed quid
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas et Pollitas? Est moecha Labulla:
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. Sed Iulius ardet,
Aestuo. Nudus agas: minus est infamia turpis.
En habitum, quo te leges ac iura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.
Quid non proclames, in corpore iudicis ista
Si videas? Quaero, an deceant multicia testem?
Acer et indomitus liberatisque magister,
Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem
Et dabit in plures: sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu.
Nemo repente venit turpissimus. Accipient te
Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt
Frontibus et toto posuere monilia collo

[ocr errors]

75

0

80

[ocr errors]

85

Atque Bonam tenerae placant abdomine porcae
Et magno cratere Deam: sed more sinistro
Exagitata procul non intrat femina limen.
Solis ara Deae maribus patet. Ite profanae,
Clamatur: nullo gemit hic tibicina cornu.

90
Talia secreta coluerunt Orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto.
Ille supercilium madida fuligine tactum
Obliqua producit acu pingitque trementes
Adtollens oculos: vitreo bibit ille Priapo

95 Reticulumque.comis auratum ingentibus implet , Caerulea indutus, scutulata, aut galbana rasa Et per

Iunonem domini iurante ministro. Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat 100 Armatum, quum iam tolli vexilla iuberet. Res memoranda novis annalibus atque recenti Historia speculum civilis sarcina belli. Nimirum summi ducis est, occidere Galbam Et curare cutem: summi constantia civis,

105 Bebriaci campo spolium affectare Palati Et pressum in facie digitis extendere panem: Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe, Moesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina. Hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae.

110 Hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi Libertas et crine senex phanaticus albo Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni Gutturis exemplum conducendusque magister. Quid tamen exspectant, Phrygio quis tempus erat iam 115

More supervacuam cultris abrumpere carnem?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat aere.
Signatae tabulae: dictum, Feliciter: ingens
Coena sedet: gremio iacuit nova nupta mariti. 120
O proceres, censore opus est, an haruspice nobis ?
Scilicet horreres maioraque monstra putares ,
Si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
Segmenta et longos habitus et flamea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro

125
Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir:
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas, 130
Nec quereris patri? Vade ergo et cede severi
Iugeribus campi, quem negligis. Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.
Quae causa officii? Quid quaeris? Nubit amicus,
Nec multos adhibet. Liceat modo vivere: fient, 135
Fient ista palam, cupient et in acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus haeret,
Quod nequeunt parere et partu retinere maritos.
Sed melius , quod nil animis in corpora iuris
Natura indulget. Steriles moriuntur et illis 140
Turgida non prodest condita pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas praebere Luperco.

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam
Et Capitolinis generosior et Marcellis

145

« PreviousContinue »