Page images
PDF
EPUB

Excipit, et solus trepidantem protegit urbem.

250

Atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant, Qui numquam attigerant maiora cadavera, corvi, Nobilis ornatur lauro collega secunda.

Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
Nomina: pro totis legionibus hi tamen et pro

255

Omnibus auxiliis atque omni pube Latina
Sufficiunt dis infernis Terraeque parenti.

Pluris enim Decii, quam quae servantur ab illis.
Ancilla natus trabeam et diadema Quirini

Et fasces meruit regum ultimus ille bonorum.
Prodita laxabant portarum claustra tyrannis

260

Exsulibus iuvenes ipsius consulis et quos

Magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mucius, et quae

[blocks in formation]

Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,
Quam te Thersitae similem producat Achilles.
Et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo.
Maiorum primus quisquis fuit ille tuorum,
Aut pastor fuit aut illud, quod dicere nolo.

270

275

75

SATIRA IX.

Scire velim, quare toties mihi, Naevole, tristis
Occurras fronte obducta, ceu Marsya victus.
Quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
Nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
Non erat hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
Circuit et fatuos non invenit. Unde repente
Tot rugae? certe modico contentus agebas
Vernam equitem, conviva ioco mordente facetus
Et salibus vehemens intra pomoeria natis.
Omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
Silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci:
Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
Quid macies aegri veteris, quem tempore longo
Torret quarta dies olimque domestica febris?
Deprendas animi tormenta latentis in aegro
Corpore, deprendas et gaudia: sumit utrumque
Inde habitum facies: igitur flexisse videris
Propositum et vitae contrarius ire priori.

Nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymeden,
Pacis et advectae secreta palatia Matris

Et Cererem (nam quo non prostat femina templo ?)
Notior Aufidio moechus celebrare solebas,
Quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
Utile et hoc multis vitae genus: at mihi nullum
Inde operae pretium. Pingues aliquando lacernas,

5

10

15

20

25

Munimenta togae, duri crassique coloris,
Et male percussas textoris pectine Galli
Accipimus, tenue argentum venaeque secundae.
Fata regunt homines: fatum est et partibus illis,
Quas sinus abscondit. Nam si tibi sidera cessant,
Nil faciet longi mensura incognita nervi,

1

30

35

40

Quamvis te nudum spumanti Virro labello
Viderit, et blandae assidue densaeque tabellae
Sollicitent, αυτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
Quod tamen ulterius monstrum, quam mollis avarus?
Haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti.
Computat ac cevet. Ponatur calculus, adsint
Cum tabula pueri: numera sestertia quinque
Omnibus in rebus, numerentur deinde labores.
An facile et pronum est agere intra viscera penem
Legitimum atque illic hesternae occurrere coenae?
Servus erit minus ille miser, qui foderit agrum,
Quam dominum. Sed tu sane tenerum et puerum te
Et pulcrum et dignum cyatho coeloque putabas.
Vos húmili adseculae, vos indulgebitis umquam
Cultori, iam nec morbo donare parati?

45

En, cui tu viridem umbellam, cui succina mittas 50
Grandia, natalis quoties redit aut madidum ver
Incipit: et strata positus longaque cathedra
Munera femineis, tractas secreta Kalendis.
Dic passer, cui tot montes, tot praedia servas
Appula, tot milvos intra tua pascua lassos?
Te Trifolinus ager fecundis vitibus implet
Suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis.
Nam quis plura linit victuro dolia musto?

55

Quantum erat exhausti lumbos donare clientis
Iugeribus paucis? meliusne hic rusticus infans
Cum matre et casulis et conlusore catello
Cymbala pulsantis legatum fiet amici?

Improbus es, quum poscis, ait: sed pensio clamat,
Posce: sed appellat puer unicus, ut Polyphemi
Lata acies, per quam solers evasit Ulysses.
Alter emendus erit: namque hic non sufficit: ambo
Pascendi. Quid agam? bruma spirante quid, oro,
Quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
Et pedibus? durate atque exspectate cicadas ?
Verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto
Metiris pretio, quod, ni tibi deditus essem
Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
Scis certe, quibus ista modis, quam saepe rogaris
Et quae pollicitus. Fugientem saepe puellam
Amplexu rapui: tabulas quoque ruperat, et iam
Signabat: tota vix hoc ego nocte redemi,
Te plorante foris. Testis mihi lectulus et tu,
Ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
Instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
Coniugium in multis domibus servavit adulter.

60

65

70

75

80

Quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
Nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
Quod tibi filiolus, vel filia nascitur ex me?
Tollis enim et libris actorum spargere gaudes
Argumenta viri. Foribus suspende coronas,
Iam pater es: dedimus, quod famae opponere possis:
Iura parentis habes, propter me scriberis` heres,
Legatum omne capis nec non et dulce caducum.

85

1

Commoda praeterea iunguntur multa caducis,
Si numerum, si tres implevero. Iusta doloris,
Naevole, causa tui. Contra tamen ille quid affert?
Negligit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.
Haec soli commissa tibi celare memento,

Et tacitus nostras intra te fige querelas.

Nam res mortifera est inimicus pumice levis.

90

95

100

Qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
Tanquam prodiderim, quidquid scio. Sumere ferrum,
Fuste aperire caput, candelam apponere valvis
Non dubitat. Nec contemnas aut despicias, quod
His opibus numquam cara est annona veneni.
Ergo occulta teges, ut curia Martis Athenis.
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
Esse putas? Servi ut taceant, iumenta loquentur,
Et canis et postes et marmora. Claude fenestras,
Vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen
E medio, iaceant omnes, prope nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,

Proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
Finxerunt pariter librarius, archimagiri,

105

Carptores. Quod enim dubitant componere crimen 110
In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur

Baltea? nec deerit, qui te per compita quaerat
Nolentem, et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergo roges, quidquid paulo ante petebas

A nobis. Taceant illi: sed prodere malunt
Arcanum, quam subrepti potare Falerni,
Pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.

115

Vivendum recte est, cum propter plurima, tunc his

« PreviousContinue »