Page images
PDF
EPUB

Plena domus tunc omnis et ingens stabat acervus
Nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
Et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycleti
Multus ubique labor: rarae sine Mentore mensae.
Inde Dolabella est atque hinc Antonius, inde
Sacrilegus Verres: referebant navibus altis
Occulta spolia et plures de pace triumphos.

Nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum
Et pater armenti capto eripiatur agello:
Ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,

100

105

110

115

Si quis in aedicula Deus unicus. Haec etenim sunt
Pro summis: nam sunt haec maxima. Despicias tu
Forsitan imbelles Rhodios unctamque Corinthum:
Despicias merito. Quid resinata iuventus
Cruraque totius facient tibi levia gentis?
Horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
Illyricumque latus: parce et messoribus illis,
Qui saturant urbem, Circo scenaeque vacantem.
Quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
Cum tenues nuper Marius discinxerit Afros?

Curandum in primis, ne magna iniuria fiat

120

125.

Fortibus et miseris. Tollas licet omne, quod usquam est
Auri atque argenti: scutum gladiumque relinques
Et iacula et galeam: spoliatis arma supersunt.
Quod modo proposui, non est sententia: verum
Credite me vobis folium recitare Sibyllae.
Si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
Vendit Acersecomes, si nullum in coniuge crimen,

Nec

per conventus et cuncta per oppida curvis

Unguibus ire parat nummos raptura Celaeno:
Tunc licet a Pico numeres genus, altaque si te
Nomina delectant, omnem Titanida pugnam
Inter maiores ipsumque Promethea ponas:
De quocunque voles proavum tibi sumito libro.
Quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,
Si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
Delectant hebetes lasso lictore secures:
Incipit ipsorum contra te stare parentum
Nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
Omne animi vitium tanto conspectius in se

Crimen habet, quanto maior, qui peccat, habetur,
Quo mihi te solitum falsas signare tabellas
In templis, quae fecit avus, statuamque parentis
Ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
Tempora Santonico velas adoperta cucullo?
Praeter maiorum cineres atque ossa volucri
Carpento rapitur pinguis Lateranus et ipse,
Ipse rotam adstringit multo sufflamine consul:
Nocte quidem sed luna videt, sed sidera testes
Intendunt oculos. Finitum tempus honoris
Quum fuerit, clara Lateranus luce flagellum

[ocr errors]

Sumet et occursum numquam trepidabit amici
Iam senis, ac virga prior annuet atque maniplos
Solvet et infundet iumentis hordea lassis.

130

135

140

145

150

[blocks in formation]

Currit, Idumaeae Syrophoenix incola portae,
Hospitis affectu dominum regemque salutat,
Et cum venali Cyane succincta lagena.

160

Defensor culpae dicet mihi, fecimus et nos
Haec iuvenes. Esto: desisti nempe, nec ultra
Fovisti errorem. Breve sit, quod turpiter audes. 165
Quaedam cum prima resecentur crimina barba.

Indulge veniam pueris. Lateranus ad illos
Thermarum calices inscriptaque lintea vadit,
Maturus bello, Armeniae Syriaeque tuendis
Amnibus et Rheno atque Istro. Praestare Neronem
Securum valet haec aetas. Mitte ostia, Caesar,
Mitte: sed in magna legatum quaere popina.
Invenies aliquo cum percussore iacentem,
Permistum nautis et furibus ac fugitivis
Inter carnifices et fabros sandapilarum
Et resupinati cessantia tympana Galli:
Aequa ibi libertas, communia pocula, lectus
Non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
Quid facias talem sortitus, Pontice, servum?
Nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas.
At vos, Troiugenae, vobis ignoscitis, et, quae
Turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt.
Quid, si numquam adeo foedis adeoque pudendis
Utimur exemplis, ut non peiora supersint?
Consumtis opibus vocem, Damasippe, locasti
Sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.

170

175

180

185

Laureolum velox etiam bene Lentulus egit,

Iudice me, dignus vera cruce. Nec tamen ipsi
Ignoscas populo: populi frons durior huius,

Qui sedet et spectat triscurria patriciorum,
Planipedes audit Fabios, ridere potest qui

Mamercorum alapas. Quanti sua funera vendant,
Quid refert? vendunt nullo cogente Nerone,
Nec dubitant celsi praetoris vendere ludis.

190

Finge tamen gladios inde, atque hinc pulpita pone: 195
Quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
Zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
Res haud mira tamen, citharoedo principe, mimus
Nobilis, Haec ultra, quid erit nisi ludus? Et illud
Dedecus urbis habes; nec mirmillonis in armis,
Nec clypeo Gracchum pugnantem aut falce supina,
(Damnat enim tales, habitus et damnat et odit)
Nec galea faciem abscondit: movet ecce tridentem,
Postquam librata pendentia retia dextra

200

Nequidquam effudit, nudum ad spectacula vultum 205
Erigit et tota fugit agnoscendus arena.
Credamus tunicae, de faucibus aurea quum se
Porrigat et longo iactetur spira galero,
Ergo ignominiam graviorem pertulit omni
Vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor,

Libera si dentur populo suffragia, quis tam
Perditus, ut dubitet Senecam praeferre Neroni,
Cuius supplicio non debuit una parari

Simia nec serpens unus nec culeus unus?

210

Par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem 215
Dissimilem: quippe ille deis auctoribus ultor
Patris erat caesi media inter pocula: sed nec
Electrae iugulo se polluit aut Spartani
Sanguine conjugii: nullis aconita propinquis

1

Miscuit: in scena numquam cantavit Orestes:
Troica non scripsit. Quid enim Verginius, armis
Debuit ulcisci magis, aut cum Vindice Galba?
Quid Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
Haec opera atque hae sunt generasi principis artes,
Gaudentis foedo peregrina ad pulpita saltu
Prostitui Graiaeque apium meruisse coronae.
Maiorum effigies habeant insignia vocis,
Ante pedes Domitî longum tu pone Thyestae
Syrma vel Antigonae seu personam Menalippes,
Et de marmoreo citharam suspende colosso.
Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi

[ocr errors]

Inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
Nocturna et flammas domibus templisque parastis,
Ut Bracatorum pueri Senonumque minores,
Ausi, quod liceat tunica punire molesta.
Sed vigilat consul vexillaque vestra coërcet.
Hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
Municipalis eques galeatum ponit ubique
Praesidium attonitis et in omni gente laborat.
Tantum igitur muros intra toga contulit illi
Nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum

220

225

230

235

240

Thessaliae campis Octavius abstulit udo

Caedibus assiduis gladio. Sed Roma parentem,

Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit,

Arpinas alius Volscorum in monte solebat

245

Poscere mercedes alieno lassus aratro,
Nodosam post haec frangebat vertice vitem,

Si lentus pigra muniret castra dolabra.

Hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum

« PreviousContinue »