Page images
PDF
EPUB

Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor, Navigio montem ascendit sortesque poposcit, Paulatimque anima caluerunt mollia saxa

Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas:

Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 85
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.

Et quando uberior vitiorum copia? quando
Maior avaritiae patuit sinus? alea quando

Hos animos? neque enim loculis comitantibus itur

Ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
Praelia quanta illic dispensatore videbis
Armigero. Simplexne furor sestertia centum
Perdere et horrenti tunicam non reddere servo?

90

95

100

Quis totidem erexit villas, quis fercula septem
Secreto coenavit avus? Nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbae rapienda togatae.
Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne
Suppositus venias ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies, iubet a praecone vocari
Ipsos Troiugenas. Nam vexant limen et ipsi
Nobiscum. Da praetori, 'da deinde tribuno."
Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum.
Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
Arguerint, licet ipse negem? Sed quinque tabernae 105
Quadringenta parant. Quid confert purpura maior
Optandum, si Laurenti custodit in agro

[ocr errors]

Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus
Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni:

Vincant divitiae, sacro nec cedat honori,

110

Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis,
Quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
Maiestas: etsi funesta Pecunia templo

Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,

Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus.
Quaeque salutato crepidat Concordia nido.

115

120

Sed quum summus honor finito computet anno,
Sportula quid referat, quantum rationibus addat:
Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est,
Et panis, fumusque domi? Densissima centum
Quadrantes lectica petit sequiturque maritum
Languida vel praegnans et circumducitur uxor,
Hic petit absenti, nota iam callidus arte,
Ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam.
Galla mea est, inquit. Citius dimitte. Moraris ?
Profer Galla caput. Noli vexare, quiescit,

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:
Sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo
Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,
Cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes
Votaque deponunt, quamquam longissima coenae
Spes homini. Caules miseris, atque ignis emendus.
Optima silvarum interea pelagique vorabit

125

130

135

Rex horum vacuisque toris tantum ipse iacebit.
Nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
Antiquis una comedunt patrimonia mensa.
Nullus iam parasitus erit. Sed quis ferat istas

Luxuriae sordes? Quanta est gula, quae sibi totos 140

[ocr errors]

Ponit apros,
animal propter convivia natum.
Poena tamen praesens, quum tu deponis amictus
Turgidus et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitae mortes atque intestata senectus.
It nova nec tristis per cunctas fabula coenas :
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.
Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas: eadem cupient facientque minores.
Omne in praecipiti vitium stetit. Utere velis,
Totos pande sinus. Dicas hic forsitan, unde
Ingenium par materiae? Unde illa priorum
Scribendi, quodcunque animo flagrante liberet,
Simplicitas, cuius non audeo dicere nomen?

Quid refert dictis ignoscat Mutius, an non?
Pone Tigellinum: taeda lucebis in illa,
Qua stantes ardent, qui fixo gutture fumant,
Et latum media sulcum diducis arena.
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
Pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?
Quum veniet contra, digito compesce labellum:
Accusator erit, qui verbum dixerit, hic est.
Securus licet Aeneam Rutulumque ferocem
Committas: nulli gravis est percussus Achilles,
Aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus.
Ense velut stricto quoties Lucilius ardens
Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
Criminibus, tacita sudant praecordia culpa.
Inde irae et lacrimae. Tecum prius ergo voluta
Haec animo ante tubas: galeatum sero duelli

145

150

155

160

165

Poenitet. Experiar, quid concedatur in illos,
Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

170

SATIRA II.

Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.
Indocti primum: quamquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est,
Si quis Aristotelem similem, vel Pittacon emit
Et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
Frontis nulla fides. Quis enim non vicus abundat
Tristibus obscoenis? Castigas turpia, quum sis
Inter Socraticos notissima fossa cinaedos.

5

10

Hispida membra quidem et durae per brachia setae

Promittunt atrocem animum: sed podice levi
Caeduntur tumidae, medico ridente, mariscae.
Rarus sermo illis et magna lubido tacendi
Atque supercilio brevior coma. Verius ergo
Et magis ingenue Peribomius, hunc ego fatis
Imputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
Horum simplicitas miserabilis, his furor ipse

15

Dat veniam: sed peiores, qui talia verbis
Herculis invadunt et de virtute loquuti

20

Clunem agitant. Ego te ceventem, Sexte, verebor?

Infamis Varillus ait: quo deterior te?

Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.

Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?

Quis coelum terris non misceat et mare coelo,

25

Si fur displiceat Verri, homicida Miloni?
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum?
In tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
Quum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
Solveret et patruo similes effunderet offas?
Nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros et castigata remordent?
Non tulit ex illis torvum Lauronia quemdam
Clamantem toties: Ubi nunc lex Iulia? dormis?
Ad quem subridens: Felicia tempora, quae te
Moribus opponunt. Habeat iam Roma pudorem,
Tertius e coelo cecidit Cato. Sed tamen unde
Haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo

Quae tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernae.
Quod si vexantur leges ac iura, citari

Ante omnes debet Scatinia. Respice primum

30

35

40

Et scrutare viros: faciunt hi plura, sed illos
Defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,

45

[blocks in formation]

Novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucae: comedunt coliphia paucae.
Vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
Vellera vos tenui praegnantem stamine fusum

55

« PreviousContinue »