Page images
PDF
EPUB

Si Fortuna volet, fies de rhetore consul:

Si volet haec eadem, fies de consule rhetor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud, quam

Sidus et occulti miranda potentia fati?

200

Servis regna dabunt, captivis fata triumphum.

205

Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
Poenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
Sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi
Carrinatis et hunc inopem vidistis, Athenae,
Nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
Di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui praeceptorem sancti voluere parentis

1

210

Esse loco. Metuens virgae iam grandis Achilles
Contabat patriis in montibus: et cui non tunc
Eliceret risum citharoedi cauda magistri?
Sed Rufum atque alios caedit sua quaeque iuventus,
Rufum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.

Quis gremio Enceladi doctique Palaemonis affert, 215 Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc, Quodcunque est (minus est autem, quam rhetoris aera) Discipuli custos praemordet Acoenonoëtus

Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palaemon,
Et patere inde aliquid decrescere: non aliter, quam 200
Institor hibernae tegetis niveique cadurci,

Dummodo non pereat, mediae quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,

Qui docet obliquo lanam deducere ferro:

Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas, 225

Quot stabant pueri, quum totus decolor esset

Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
Rara tamen merces, quae cognitione tribuni
Non egeat. Sed vos saevas imponite leges,
Ut praeceptori verborum regula constet,
Ut legat historias, auctores noverit omnes,
Tamquam ungues digitosque suos: ut forte rogatus,
Dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
Nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae.
Anchemoli: dicat, quot Acestes vixerit annos,
Quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas?
Exigite, ut mores teneros ceu pollice ducat,
Ut si quis cera vultum facit: exigite, ut sit
Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,

230

235

Ne faciant vicibus. Non est leve, tot puerorum 240
Observare manus oculosque in fine trementes.

Haec, inquit, cures, et, quum se verterit annus,
Accipe, victori populus quod postulat, aurum.

[ocr errors][merged small]

Stemmata quid faciunt, quid prodest, Pontice, longo Sanguine censeri pictosque ostendere vultus

Maiorum et stantes in curribus Aemilianos
Et Curios iam dimidios humerosque minorem
Corvinum et Galbam auriculis nasoque carentem? 5
Quis fructus generis tabula iactare capaci
Corvinum, posthac multa contingere virga
Fumosos equitum cum dictatore magistros,
Si coram Lepidis male vivitur? effigies quo

Tot bellatorum, si luditur alea pernox

Ante Numantinos? si dormire incipis ortu
Luciferi, quo signa duces et castra movebant?'
Cur Allobrogicis et magna gaudeat ara
Natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si
Vanus et Euganea quantumvis mollior agna:
Si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
Squalentes traducit avos emtorque veneni
Frangenda miseram funestat imagine gentem?
Tota licet veteres exornent undique cerae
Atria, Nobilitas sola est atque unica virtus.
Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto:
Hos ante effigies maiorum pone tuorum:
Praecedant ipsas illi te consule virgas.

10

15

20

Prima mihi debes animi bona. Sanctus haberi

25

Iustitiaeque tenax factis dictisque mereris,
Agnosco procerem. Salve Gaetulice, seu tu
Silanus, quocunque alio de sanguine, rarus
Civis et egregius patriae contingis, ovanti
Exelamare libet, populus quod clamat, Osiri
Invento. Quis enim generosum dixerit hunc, qui 30
Indignus genere et praeclaro nomine tantum
Insignis? Nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
Aethiopem cycnum, parvam extortamque puellam
Europen: canibus pigris scabieque vetusta
Levibus et siccae lambentibus ora lucernae
Nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est,
Quod fremat in terris violentius. Ergo cavebis
Et metues, ne tu sis Creticus aut Camerinus.

35

His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli

Blande. Tumes alto Drusorum stemmate, tamquam 40
Feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses,
Ut te conciperet, quae sanguine fulget Iuli,
Non quae ventoso conducta sub aggere texit.
Vos humiles, inquis, vulgi pars ultima nostri,
Quorum nemo queat patriam monstrare parentis: 45
Ast ego Cecropides. Vivas et originis huius
Gaudia longa feras: tamen ima plebe Quiritem
Facundum invenies: solet hic defendere causas
Nobilis indocti: veniet de plebe togata,
Qui iuris nodos et legum aenigmata solvat.
Hic petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
Custodes aquilas, armis industrius: at tu

Nil, nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae.
Nullo quippe alio vincis discrimine, quam quod
Illi marmoreum caput est, tua vivit imagó.
Dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta
Quis generosa putet, nisi fortia? nempe volucrem
Sic laudamus equum, facili cui plurima palma
Fervet et exsultat rauco Victoria Circo.

50

55

Nobilis hic, quocunque venit de gramine, cuius

60

Clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis:

Sed venale pecus Corythae posteritas et

Hirpini, si rara iugo Victoria sedit.

Nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
Umbrarum, dominos pretiis mutare iubentur

65

Exiguis, trito ducunt epiredia collo

Segnipedes dignique molam versare Nepotis.

Ergo ut miremur te, non tua, primum aliquid da,
Quod possim titulis incidere praeter honores,

Quos illis damus et dedimus, quibus omnia debes. 70

Haec satis ad iuvenem, quem nobis fama superbum Tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo.

Rarus enim ferme sensus communis in illa

Fortuna. Sed te censeri laude tuorum,

Pontice, noluerim, sic ut nihil ipse futurae
Laudis agas. Miserum est aliorum incumbere famae,
Ne collapsa ruant subductis tecta columnis.
Stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
Integer: ambiguae si quando citabere testis
Incertaeque rei, Phalaris licet imperet, ut sis
Falsus, et admoto dictet periuria tauro,
Summum crede nefas animam praeferre pudori
Et propter vitam vivendi perdere causas.
Dignus morte perit, coenet licet ostrea centum
Gaurana et Cosmi toto mergatur aëno.
Exspectata diu tandem provincia quum te
Rectorem accipiet, pone irae frena modumque,
Ponę et avaritiae: miserere inopum sociorum.
Ossa vides regum vacuis exsucta medullis.

75

80

85

90

Respice, quid moneant leges, quid curia mandet,
Praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto
Et Capito et Numitor ruerint, damnante senatu,
Piratae Cilicum. Sed quid damnatio confert,
Quum Pansa eripiat, quidquid tibi Natta reliquit? 95
Praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis,
Iamque tace. Furor est, post omnia perdere naulum
Non idem gemitus olim, neque vulnus erat par
Damnorum, sociis florentibus, et modo victis.

« PreviousContinue »