Page images
PDF
EPUB

Quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
Nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
Ducimus et littus sterili versamus aratro.

Nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
Consuetudo mali: tenet insanabile multos

Scribendi cacoëthes et aegro in corde senescit,
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
Communi feriat carmen triviale moneta,

Hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
Anxietate carens animus facit, omnis acerbi
Impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
Fontibus Aonidum: neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumve potest contingere sana
Paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
Corpus eget: satur est, quum dicit Horatius, Euoe.
Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
Pectora nostra, duas non admittentia curas?
Magnae mentis opus nec de lodice paranda
Attonitae, currus et equos faciesque deorum

50

55

60

65

Adspicere, et qualis Rutulum confundat Erinnys.
Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset

Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri:

70

Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus, ut sit

Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus,

Non habet infelix Numitor, quod mittat amico:
Quintillae quod donet, habet, nec defuit illi,
Unde emeret multa pascendum carne leonem

75

[ocr errors]

lam domitum: constat leviori belua sumtu

Nimirum, et capiunt plus intestina poetae.
Contentus fama iaceat Lucanus in hortis

Marmoreis: at Serrano tenuique Saleio

Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?

Curritur ad vocem iucundam et carmen amicae

Thebaidos, laetam quum fecit Statius urbem
Promisitque diem : tanta dulcedine captos
Afficit ille animos, tantaque libidine vulgi

Auditur: sed quum fregit subsellia versu,
Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.
Ille et militiae multis largitur honorem,
Semestri vatum digitos circumligat auro.

80

85

Quod non dant proceres, dabit histrio. Tu Camerinos 90
Et Bareas, tu nobilium magna atria curas:
Praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.

Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt.
Quis tibi Maecenas? quis nunc erit aut Proculeius,
Aut Fabius? quis Cotta iterum? quis Lentulus alter? 95
Tunc par ingenio pretium: tunc utile multis

Pallere et vinum toto nescire Decembri.

Vester porro labor fecundior historiarum

Scriptores: petit hic plus temporis atque olei plus:
Namque oblita modi millesima pagina surgit
Omnibus et crescit multa damnosa papyro.

100

Sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
Quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?
Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra. 105
Dic igitur, quid causidicis civilia praestant

Officia et magno comites in fasce libelli?

Ipsi magna sonant, sed tunc, quum creditor audit,
Praecipue, vel si tetigit latus acrior illo,

Qui venit ad dubium grandi cum codice nomen. . 110
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles,
Conspuiturque sinus. Veram deprendere messem
Si libet: hinc centum patrimonia causidicorum,
Parte alia solum russati pone Lacernae.
Consedere duces: surgis tu pallidus Aiax
Dicturus dubia pro libertate bubulco

Iudice: rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
Figantur virides, scalarum gloria, palmae.

115

Quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
Pelamydum, aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi, 120
Aut vinum Tiberi devectum, quinque lagenae.
Si quater egisti, si`contigit aureus unus,
Inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
Aemilio dabitur, quantum licet, et melius nos
Egimus: hujus enim stat currus aëneus, alti
Quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
Bellatore sedens curvatum hastile minatur
Eminus et statua meditatur proelia lusca.

Sic Pedo conturbat, Matho deficit: exitus hic est
Tongilli, magno cum rhinocerote lavari

Qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
Perque forum iuvenes longo premit assere Medos
Emturus pueros, argentum, murrhina, villas.
Spondet enim Tyrio stlataria purpura filo.
Et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
Causidicum, vendunt amethystina: convenit illis

125

130

135

Et strepitu, et facie maioris vivere census.

Sed finem impensae non servat prodiga Roma.
Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos

Nunc dederit nummos, nisi fulserit annulus ingens. 140
Respicit haec primum, qui litigat, an tibi servi
Octo, decem comites, an post te sella, togati
Ante pedes. Ideo conducta Paulus agebat
Sardonyche atque ideo pluris, quam Cossus agebat,
Quam Basilus. Rara in tenui facundia panno.
Quando licet Basilo flentem producere matrem?
Quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
Gallia, vel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.

Declamare doces? O ferrea pectora Vectî,

145

150

Quum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
Nam quaecunque sedens modo legerat, haec eadem stans.
Proferet atque eadem cantabit versibus isdem.

Occidit miseros crambe repetita magistros.

Quis color et quod sit causae genus atque ubi summa 155
Quaestio, quae veniant diversa parte sagittae,
Nosse velint omnes, mercedem solvere nemo.
Mercedem appellas? quid enim scio? Culpa docentis
Scilicet arguitur, quod laeva in parte mamillae
Nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet:
Quidquid id est, de quo deliberat, an petat urbem
A Cannis, an post nimbos et fulmina cautus

Circumagat madidas a tempestate cohortes.

160

Quantum vis stipulare, et protinus accipe, quod do, 165 Ut toties illum pater audiat. Ast alii sex

Vel plures uno conclamant ore sophistae,

Et veras agitant lites, raptore relicto:

170

Fusa venena silent, malus ingratusque maritus,
Et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
Consilia, et vitae diversum iter ingredietur,
Ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
Summula ne pereat, qua vilis tessera venit
Frumenti: quippe haec merces lautissima. Tenta, 175
Chrysogonus quanti doceat, vel Pollio quanti
Lautorum pueros, artem scindens Theodori.
Balnea sexcentis et pluris porticus, in qua
Gestetur dominus, quoties pluit: anne serenum
Exspectet spargatque luto iumenta recenti?

180

Hic potius: namque hic mundae nitet ungula mulae.
Parte alia longis Numidarum fulta columnis
Surgat et algentem rapiat coenatio solem.
Quanticunque domus, veniet, qui fercula docte
Componat, veniet, qui pulmentaria condit.
Hos inter sumtus sestertia Quintiliano,

185

[ocr errors]

Ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
Constabit patri, quam filius. Unde igitur tot
Quintilianus habet saltus? Exempla novorum
Fatorum transi: felix, et pulcer et acer:
Felix, et sapiens et nobilis et generosus
Appositam nigrae lunam subtexit alutae:
Felix, orator quoque maximus et iaculator,

190

Et, si perfrixit, cantat bene: distat enim, quae

Sidera te excipiant modo primos incipientem

195

Edere vagitus et adhuc a matre rubentem.

M.. 186: der Name des berücher kendshetres gilt hier bloß specbolisch, wie Beer & hardy grinds div. Dar

n

626. Anm. $69

......

« PreviousContinue »