Page images
PDF
EPUB

Nec tamen id vitium magis intolerabile, quam quae

Vicinos humiles rapere et concidere loris

Exorata solet. Nam si latratibus alti

Rumpuntur somni: fustes huc ocius, inquit,
Afferte, atque illis dominum iubet ante feriri,
Deinde canem. Gravis occursu, teterrima vultu
Balnea nocte subit: conchas et castra moveri
Nocte iubet: magno gaudet sudare tumultu:
Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa
Callidus et cristae digitos impressit aliptes
Ac summum dominae femur exclamare coëgit,
Convivae miseri interea somnoque fameque
Urgentur: tandem illa venit rubicundula, totum
Oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
Admotum pedibus, de quo sextarius alter

Ducitur ante cibum, rabidam facturus orexim,
Dum redit et loto terram ferit intestino.

415

420

425

Marmoribus rivi properant, aurata Falernum

430

Pelvis olet: nam sic, tanquam alta in dolia longus

Deciderit serpens, bibit et vomit. Ergo maritus

Nauseat atque oculis bilem substringit opertis.

435

Illa tamen gravior, quae quum discumbere coepit, Laudat Virgilium, periturae ignoscit Elissae, Committit vates et comparat: inde Maronem Atque alia parte in trutina suspendit Homerum. Cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis Turba tacet, nec causidicus, nec praeco loquatur, Altera nec mulier: verborum tanta cadit vis, Tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas

Pulsari. Iam nemo tubas, nemo aera fatiget:

440

Una laboranti poterit succurrere lunae.
Imponit finem sapiens et rebus honestis.

Nam quae docta nimis cupit et facunda videri,
Crure tenus medio tunicas succingere debet,
Caedere Silvano porcum, quadrante lavari.

Non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,
Dicendi genus, aut curtum sermone rotato
Torqueat enthymema, nec historias sciat omnes:
Sed quaedam ex libris et non intelligat. Odi
Hanc ego, quae repetit volvitque Palaemonis artem,
Servata semper lege et ratione loquendi,
Ignotosque mihi tenet antiquaria versus,

Nec curanda viris opicae castigat amicae
Verba. Soloecismum liceat fecisse marito.

Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
Quum virides gemmas collo circumdedit et quum
Auribus extensis magnos commisit elenchos.
Intolerabilius nihil est, quam femina dives.
Interea foeda adspectu ridendaque multo
Pane tumet facies, aut pinguia Poppaeana
Spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti.
Ad moechum veniet lota cute: quando videri
Vult formosa domi? moechis foliata parantur.
His emitur, quidquid graciles huc mittitis Indi.
Tandem aperit yultum et tectoria prima reponit:
Incipit agnosci, atque illo lacte fovetur,
Propter quod secum comites educit asellas,
Exul Hyperboreum si dimittatur ad axem.

quae

Sed
Tot medicaminibus coctaeque siliginis offas

mutatis inducitur atque fovetur

445

450

455

460

465

470

Accipit et madidae, facies dicetur, an ulcus?

Est operae pretium, penitus cognoscere, toto
Quid faciant agitentque die. Si nocte maritus
Aversus iacuit, periit libraria, ponunt
Cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus

Dicitur et poenas alieni pendere somni

475

Cogitur: hic frangit ferulas, rubet ille flagellis,
Hic scutica: sunt, quae tortoribus annua praestent. 480
Verberat atque obiter faciem linit: audit amicas,

Aut latum pictae vestis considerat aurum,
Et caedit: longi relegit transversa diurni,
Et caedit, donec lassis caedentibus, exi,

Intonet horrendum, iam cognitione peracta.

485

Praefectura domus Sicula non mitior aula:

Nam si constituit solitoque decentius optat

Ornari et properat iamque exspectatur in hortis
Aut apud Isiacae potius sacraria lenae:

Disponit crinem laceratis ipsa capillis

490

Nuda humero Psecas infelix nudisque mamillis.

Altior hic quare cincinnus? Taurea punit

Continuo flexi crimen facinusque capilli.

Quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,

Si tibi displicuit nasus tuus? Altera laevum

495

Extendit pectitque comas et volvit in orbem.

Est in consilio matrona admotaque lanis
Emerita quae cessat acu: sententia prima i
Huius erit: post hanc aetate atque arte minores
Censebunt, tanquam famae discrimen agatur
Aut animae: tanta est quaerendi cura decoris.
Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum

500

Aedificat caput, Andromachen a fronte videbis,

Post minor est: credas aliam.

Cedo, si breve parvi

505

Sortita est lateris spatium breviorque videtur

Virgine Pygmaea, nullis adiuta cothurnis,
Et levis erecta consurgit ad oscula planta.

Nulla viri cura interea, nec mentio fiet
Damnorum: vivit tanquam vicina mariti.

Hoc solo proprior, quod amicos coniugis odit
Et servos, gravis est rationibus. Ecce furentis

510

Bellonae matrisque Deum chorus intrat et ingens
Semivir, obscoeno facies referenda minori,

Mollia qui rupta secuit genitalia testa

Iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt 515
Plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara:

Grande sonat metuique iubet Septembris et Austri
Adventum, nisi se centum lustraverit ovis

Et xerampelinas veteres donaverit ipsi,

Ut, quidquid subiti et magni discriminis instat,
In tunicas eat et totum semel expiet annum.
Hibernum fracta glacie descendet in amnem,
Ter matutino Tiberi mergetur et ipsis

520

Vorticibus timidum caput abluet: inde Superbi

Totum regis agrum nuda ac tremebunda cruentis

525

Erepet genibus. Si candida iusserit Io,

Ibit ad Aegypti finem calidaque petitas

A Meroe portabit aquas, ut spargat in aedem
Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.

Credit enim ipsius dominae se voce moneri.

530

En animam et mentem, cum qua di nocte loquantur.

Ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,

Qui grege linigero circumdatus et grege calvo
Plangentis populi currit derisor Anubis.
Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor
Concubitu sacris observandisque diebus,
Magnaque debetur violato poena cadurco.
Et movisse caput visa est argentea serpens:

535

[blocks in formation]

Interpres legum Solymarum et magna sacerdos
Arboris ac summi fida internuntia coeli.

545

Implet et illa manum, sed parcius: aere minuto
Qualiacunque voles Iudaei somnia vendunt.
Spondet amatorem tenerum vel divitis orbi
Testamentum ingens, calidae pulmone columbae
Tractato, Armenius vel 'Commagenus haruspex:
Pectora pullorum rimabitur, exta catelli,
Interdum et pueri: faciet, quod deferat ipse.

550

Chaldaeis sed maior erit fiducia: quidquid

Dixerit astrologus, credent a fonte relatum
Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant
Et genus humanum damnat caligo futuri.
Praecipuus tamen est horum, qui saepius exsul,
Cuius amicitia conducendaque tabella
Magnus civis obit et formidatus Othoni.

Inde fides artis, sonuit si dextera ferro

Laevaque, si longo castrorum in carcere mansit.
Nemo mathematicus genium indemnatus habebit:

556

560

« PreviousContinue »