Page images
PDF
EPUB

Poplitibus sedeat, quam denso fascia libro,
Et ride, scaphium positis quum sumitur armis.
Dicite vos neptes Lepidi caecive Metelli,
Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumserit unquam
Hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?

265

275

Semper habet lites, alternaque iurgia lectus,`
In quo nupta iacet: minimum dormitur in illo.
Tunc gravis illa viro, tunc orba tigride peior, 270
Quum simulat gemitus occulti conscia facti,
Aut odit pueros, aut ficta pellice plorat,
Uberibus semper lacrimis semperque paratis
In statione sua atque exspectantibus illam,..
Quo iubeat manare modo: tu credis amorem,
Tu tibi tunc curruca places fletumque labellis
Exsorbes: quae scripta, et quot lecture tabellas,
Si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae..
Sed iacet in servi complexibus aut equitis: dic,
Dic aliquem, sodes, dic, Quintiliane, colorem:
Haeremus: dic ipsa: olim convenerat, inquit,
Ut faceres tu, quod velles: nec non ego possem
Indulgere mihi: clames, licet et mare coelo
Confundas, homo sum. Nihil est audacius illis
Deprensis: iram atque animos a crimine sumunt. 285
Unde haec monstra tamen vel quo de fonte requiris?
Fraestabat castas humilis fortuna Latinas

Quondam, nec vitiis contingi parva ́sinebant:
Tecta labor somnique breves et vellere Tusco
Vexatae duraeque manus ac próximus urbi
Hannibal et stantes Collina turre mariti..

Nunc patimur longae pacis mala: saevior armis

14

280

་་

290

Luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem.
Nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
Paupertas Romana perit: hinc fluxit ad istos

Et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos

295

Atque coronatum et petulans madidumque Tarentum.
Prima peregrinos obscoena pecunia mores

Intulit et turpi fregerunt saecula luxu

Divitiae molles. Quid enim Venus ebria curat? 800
Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit;
Grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,
Quum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
Quum bibitur concha, quum iam vertigine tectum
Ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.

I nunc et dubita, qua sorbeat aëra sanna
Tullia, quid dicat notae collactea Maurae,
Maura Pudicitiae veterem quum praeterit aram.
Noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic
Effigiemque Deae longis siphonibus implent,
Inque vices equitant ac luna teste moventur.
Inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
Coniugis urinam magnos visurus amicos.
Nota Bonae secreta Deae, quum tibia lumbos
Incitat et cornu pariter vinoque feruntur
Attonitae crinemque rotant ululantque Priapi

Maenades. O quantus tunc illis mentibus ardor
Concubitus. Quae vox saltante libidine. Quantus
Ille meri veteris per crura madentia torrens.
Lenonum ancillas posita Saufeia corona
Provocat et tollit pendentis praemia coxae:
Ipsa Medullinae fluctum crissantis adorat;

305

310

315

$20

325

Palmam inter dominas virtus natalibus aequat.
Nil ibi per ludum simulabitur: omnia fient
Ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
Laomedontiades et Nestoris hernia possit.
Tunc prurigo morae impatiens, tunc femina simplex,
Et toto pariter repetitus clamor ab antro:
Iam fas est, admitte viros. Dormitat adulter,
Illa iubet sumto iuvenem properare cucullo.
Si nihil est, servis incurritur: abstuleris spem
Servorum, veniet conductus aquarius: hic si
Quaeritur et desunt homines: mora nulla per ipsam,
Quo minus imposito clunem submittat asello.

Atque utinam ritus veteres et publica saltem
His intacta malis agerentur sacra: sed omnes
Noverunt Mauri atque Indi, quae psaltria penem
Maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,
Illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
Intulerit, ubi velari pictura iubetur,

Et quis tunc hominum contemtor numinis? aut quis

330

335

340

Quaecunque alterius sexus imitata figuram est.

Simpuvium ridere Numae nigrumque catinum

Et Vaticano fragiles de monte patellas

Ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras?
Audio, quid veteres olim moneatis amici:

345

Pone seram, cohibe: sed quis custodiet ipsos
Custodes? cauta est et ab illis incipit uxor.
Iamque eadem summis pariter minimisque libido,
Nec melior, silicem pedibus quae conterit atrum,
Quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.

850

Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,

Conducit comites, sellam, cervical, amicas,
Nutricem et flavam, cui det mandata, puellam.
Haec tamen argenti superest quodcunque paterni
Levibus athletis ac vasa novissima donat.

355

Multis res angusta domi: sed nulla pudorem

Paupertatis habet, nec se metitur ad illum,

Quem dedit haec posuitque modum. Tamen utile quid sit Prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque

360

Formica tandem quidam expavere magistra.
Prodiga non sentit pareuntem femina censum
At, velut, exhausta recidivus pullulet arca
Nummus et e pleno tollatur semper acervo,
Non unquam reputat, quanti sibi gaudia constent.

365

Sunt, quas eunuchi imbelles ac mollia semper

Oscula delectent et desperatio barbae,

Et quod abortivo non est opus. Illa voluptas
Summa tamen, quod iam calida matura iuventa,
Inguina traduntur medicis, iam pectine nigro.
Ergo spectatos ac iussos crescere primum
Testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
Conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
Balnea, nec dubie custodem vitis et horti

370

375

Provocat, a domina factus spado: dormiat ille

Cum domina: sed tu iam durum, Posthume, iamque
Tondendum eunucho Bromium committere noli.

Si gaudet cantu, nullius fibula durat

Vocem vendentis praetoribus: organa semper
In manibus: densi radiant testudine tota

380

Sardonyches: crispo numerantur pectine chordae,

Quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se
Solatur gratoque indulget basia plectro.

Quaedam de número Lamiarum ac nominis alti,
Cum farre et vino Ianum Vestamque rogabat,
An Capitolinam deberet Pollio quercum
Sperare et fidibus promittere. Quid faceret plus
Aegrotante viro? medicis quid tristibus erga
Filiolum? Stetit ante aram, nec turpe putavit
Pro cithara velare caput, dictataque verba
Pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
Dic mihi nunc, quaeso, dic, antiquissime divum,
Respondes his, Iane pater? Magna otia coeli:

Non est, ut video, non est,

quod agatur apud vos.

Haec de comoedis te consulit: illa tragoedum
Commendare volet: varicosus fiet haruspex.

385

390

395

Sed cantet potius, quam totam pervolet urbem
Audax, et coetus possit quam ferre virorum
Cumque paludatis ducibus, praesente marito,
Ipsa loqui recta facie strictisque mamillis.

400

Haec eadem novit, quid toto fiat in orbe:

Quid Seres, quid Thraces agant: secreta novercae
Et pueri: quis amet, quis decipiatur adulter.
Dicet, quis viduam praegnantem fecerit, et quo

405

Mense: quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.

Instantem regi Armenio Parthoque cometen

Prima videt: famam, rumoresque illa recentes

Excipit ad portas: quosdam facit. Isse Niphatem
In populos magnoque illic cuncta arva teneri
Diluvio, nutare urbes, subsidere terras,

Quocunque in trivio, cuicunque est obvia, narrat.

410

« PreviousContinue »