Page images
PDF
EPUB

Accepta rude coepisset Veiento videri.

Quid privata domus, quid fecerit Hippia, curas?
Respice rivales divorum: Claudius audi

Quae tulerit. Dormire virum quum senserat uxor
Ausa Palatino tegetem praeferre cubili,
Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos,
Linquebat, comite ancilla non amplius una,
Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero,
Intravit calidum veteri centone lupanar

Et cellam vacuam atque suam: tunc nuda papillis
Constitit auratis, titulum mentita Lyciscae,
Ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem.
Excepit blanda intrantes atque aera poposcit,
Et resupina iacens multorum absorbuit ictus.
Mox, lenone suas iam dimittente puellas,
Tristis abit et, quod potuit, tamen ultima cellam
Clausit, adhuc ardens rigidae tentigine vulvae,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

130

Et lassata viris necdum satiata recessit,
Obscurisque genis turpis fumoque lucernae
Foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
Privignoque datum? Faciunt graviora coactae
Imperio sexus minimumque libidine peccant.
Optima sed quare Cesennia teste marito?
Bis quingenta dedit, tanti vocat ille pudicam,
Nec Veneris pharetris macer est aut lampade fervet:
Inde faces ardent, veniunt a dote sagittae.

Libertas emitur: coram licet innuat atque

135

*1 :)

Rescribat, vidua est, locuples quae nupsit avaro.
Cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?

140

L

Si verum excutias, facies, non uxor amatur.
Tres rugae subeant et se cutis arida laxet,
Fiant obscuri dentes oculique minores:
Collige sarcinulas, dicet libertus, et exi,
Iam gravis es nobis et saepe emungeris, exi:
Ocius et propera: sicco venit altera naso.
Interea calet et regnat poscitque maritum
Pastores et ovem Canusinam ulmosque Falernas.
Quantulum in hoc? pueros omnes, ergastula tota
Quodque domi non est et habet vicinus, ematur.
Mense quidem brumae, quo iam mercator Iason
Clausus et armatis obstat casa candida nautis,
Grandia tolluntur crystallina, maxima rursus
Murrhina, deinde adamas notissimus et Beronices
In digito factus pretiosior: hunc dedit olim
Barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori,
Observant ubi festa mero pede sabbata reges
Et vetus indulget senibus clementia porcis.

145

150

155

160

165

Nullane de tantis gregibus tibi digna videtur? Sit formosa, decens, dives, fecunda, vetustos Porticibius disponat avos, intactior omni Crinibus effusis bellum dirimente Sabina: Rara avis in terris, nigroque simillima cycno. ̧* Quis feret uxorem, cui constant omnia? Malo, Malo Venusinam, quam te, Cornelia mater Gracchorum; si cum magnis virtutibus affers Grande supercilium et numeras in dote triumphos. Tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem 170 In castris, et cum tota Carthagine migra,

Parce, precor, Paean, et tu, Dea, pone sagittas,

Nil pueri faciunt, ipsam configite matrem:

Amphion clamat: sed Paean contrahit arcum.

Extulit ergo greges natorum ipsumque parentem, 175 Dum sibi nobilior Lantonae gente videtur

Atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.

Quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
Imputet? Huius enim rari summique voluptas
Nulla boni, quoties animo corrupta superbo

180

Plus aloes, quam mellis habet. Quis deditus autem Usque adeo est, ut non illam, quam laudibus effert, Horreat inque dies septenis oderit horis?

Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis. Nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla 185 Formosam, nisi quae de Tusca Graecula facta est? De Sulmonensi mera Cecropis? Omnia Graece, Quum sit turpe magis nostris nescire Latine. Hoc sermone pavent, hoc iram, gaudia, curas, Hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra? 190 Concumbunt Graece. Dones tamen ista puellis: Tune etiam, quam sextus et octogesimus annus Pulsat, adhuc Graece? Non est hic sermo pudicus In vetula, quoties lascivum intervenit illud Ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis

195

Uteris in turba. Quod enim non excitat inguen
Vox blanda et nequam? digitos habet. Ut tamen omnes
Subsidant pennae, dicas haec mollius Aemo

Quanquam et Carpophoro, facies tua computat annos.

Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis Non es amaturus, ducendi nulla videtur

Causa:

: nec est, quare coenam et mustacea perdas,

200

Labente officio, crudis donanda: nec illud,

Quod prima pro nocte datur, quum lance beata
Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
Si tibi simplicitas uxoria, deditus uni

Est animus: submitte caput cervice parata

205

Ferre iugum nullam invenies, quae parcat amanti.
Ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
Et spoliis. Igitur longe minus utilis illi

210

Uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus,
Nil unquam invita donabis coniuge: vendes

Hac obstante nihil: nihil, haec si nolet, emetur.

215

Haec dabit affectus: ille excludetur amicus
Iam senior, cuius barbam tua ianua vidit,

Testandi cum sit lenonibus atque lanistis
Libertas et iuris idem contingat arenae:
Non unus tibi rivalis dictabitur heres.

Pone crucem servo: meruit quo crimine servus
Supplicium? quis testis adest? quis detulit? Audi, 220
Nulla unquam de morte hominis cunctatio longa est.

O demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto:

Hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas.

Imperat ergo viro: sed mox haec regna relinquit Permutatque domos et flamea conterit: inde

Advolat et spreti repetit vestigia lecti.
Ornatas paulo ante fores, pendentia linquit
Vela domus et adhuc virides in limine ramos.

Sic crescit numerus: sic fiunt octo mariti

225

Quinque per auctumnos: titulo res digna sepulcri, 230 Desperanda tibi salva concordia socru:

Illa docet spoliis nudi gaudere mariti:

!

[ocr errors]

Illa docet, missis a corruptore tabellis,
Nil rude nec simplex rescribere: decipit illa
Custodes aut aere domat: tunc corpore sano
Advocat Archigenen onerosaque pallia iactat.
Abditus interea latet et secretus adulter,
Impatiensque morae silet et praeputia ducit.
Scilicet exspectas, ut tradat mater honestos

235

Atque alios mores, quam quos habet? utile porro 240 Filiolam turpi vetulae producere turpem.

Nulla fere caussa est, in qua non femina litem Moverit. Accusat Manilia, si rea non est. Componunt ipsae per se formantque libellos, Principium atque locos Celso dictare paratae.

[ocr errors]

Endromidas Tyrias et femineum ceroma
Quis nescit? vel quis non vidit vulnera pali?
Quem cavat assiduis sudibus scutoque lacessit,
Atque omnes implet numeros, dignissima prorsus
Florali matrona tuba: nisi si quid in illo

245

250

Pectore plus agitet veraeque paratur arenae.

Quem prestare potest mulier galeata pudorem,

Quae fugit a sexu, vires amat? Haec tamen ipsa
Vir nollet fieri: nam quantula nostra voluptas?

Quale decus rerum, si coniugis auctio fiat,

255

Balteus et manicae et cristae crurisque sinistri

Dimidium tegmen: vel si diversa movebit

Praelia, tu felix, ocreas vendente puella

Haec sunt, quae tenui sudant in cyclade, quarum
Delicias et panniculus bombycinus urit.

260

Adspice, quo fremitu monstratos perferat ictus,
Et quanto galeae curvetur pondere, quanta›

« PreviousContinue »