Page images
PDF
EPUB

Jucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
Sed tua nunc Micale pariat licet et pueros tres
In gremium patris fundat simul: ipse loquaci
Gaudebit nido, viridem thoraca iubebit
Afferri minimasque nuces assemque rogatum,
Ad mensam quoties parasitus venerit infans.
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus domino, sed quales Claudius edit

Ante illum uxoris, post quem nil amplius edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
Poma dari, quorum solo poscaris odore,

Qualia perpetuus Phaeacum auctumnus habebat,
Credere quae possis surrepta sororibus Afris.
Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit,
Qui tegitur parma et galea metuensque flagelli
Discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
Forsitan impensae Virronem parcere, credas.
Hoc agit, ut doleas: nam quae comoedia, mimus
Quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
Si nescis, ut per lacrumas effundere bilem
Cogaris pressoque diu stridere molari.

140

145

150

155

160

165

Tu tibi liber homo et regis conviva videris:
Captum te nidore suae putat ille culinae,
Nec male coniectat. Quis enim tam nudus, ut illum
Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum,
Vel nodus tantum et signum de paupere loro?
Spes bene coenandi vos decipit. Ecce dabit iam
Semesum leporem atque aliquid de clunibus apri.
Ad nos iam veniet minor altilis: inde parato
Intactoque omnes et stricto pane tacetis.

Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre
Si potes, et debes: pulsandum vertice raso
Praebebis quandoque caput nec dura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

170

SATIRA VI.

Credo pudicitiam Saturno rege moratam In terris visamque diu, quum frigida parvas Praeberet spelunca domos ignemque laremque Et pecus et dominos communi clauderet umbra: Silvestrem montana torum quum sterneret uxor 5 Frondibus et culmo vicinarumque ferarum Pellibus, haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cujus Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos,

Sed potanda ferens infantibus ubera magnis

Et

saepe horridior glandem ructante marito.

Quippe aliter tunc orbe novo coeloque recenti
Vivebant homines, qui rupto robore nati
Compositique luto nullos habuere parentes.
Multa pudicitiae veteris vestigia forsan

10

Aut aliqua exstiterint et sub love, sed Iove nondum 15
Barbato, nondum Graecis iurare paratis

Per caput alterius, quum furem nemo timeret
Caulibus aut pomis et aperto viveret horto.
Paulatim deinde ad superos Astraea recessit
Hac comite atque duae pariter fugere sorores.
Antiquum et vetus est alienum, Posthume, lectum
Concutere atque sacri genium contemnere fulcri.

20

Omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:
Viderunt primos argentea saecula moechos.
Conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
Tempestate. paras, iamque a tonsore magistro
Pecteris et digito pignus fortasse dedisti.
Certe sanus eras. Uxorem, Posthume, ducis?
Dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris?
Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
Quum pateant altae caligantesque fenestrae;
Quum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
Aut si de multis nullus placet exitus, illud
Nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
Pusio, qui noctu non litigat, exigit a te
Nulla iacens illic manuscula, nec queritur, quod
Et lateri parcas nec, quantum iussit, anheles.
Sed placet Ursidio lex Iulia: tollere dulcem
Cogitat heredem cariturus turture magno
Mullorumque iubis et captatore macello.
Quid fieri non posse putes, si iungitur ulla
Ursidio? si moechórum notissimus olim
Stulta marițiali iam porrigit ora capistro,
Quem toties texit perituri cista Latini?

25

30

85

40

Quid, quod et antiquis uxor de moribus illi

45

Quaeritur? O medici, mediam pertundite venam,

Delicias hominis. Tarpeium limen adora
Pronus et auratam Iunoni caede iuvencam,

Si tibi contigerit capitis matrona pudici.
Paucae adeo Cereris vittas contingere dignae,
Quarum non timeat pater oscula. Necte coronam
Postibus et densos per limina tende corymbos.

50

Unus Iberinae vir sufficit? ocius illud

Extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
Magna tamen fama est cuiusdam rure paterno
Viventis: vivat Gabiis, ut vixit in agro,

Vivat Fidenis, et agello cedo paterno.

Quis tamen affirmat, nil actum in montibus aut in Speluncis? Adeo senuerunt Iuppiter et Mars?

Porticibusne tibi monstratur femina voto

Digna tuo?

Cuneis an habent spectacula totis, Quod securus ames quodque inde excerpere possis? Chironomon Ledam molli saltante Bathyllo,

Tuccia vesicae non imperat: Appula gannit,

55

60

10

Sicut in amplexu: subitum et miserabile, longum · 65
Attendit Thymele, Thymele tunc rustica discit.
Ast aliae, quoties aulaea recondita cessant
Et vacuo clausoque sonant fora sola theatro
Atque a plebeiis longe Megalesia, tristes
Personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
Urbicus exodio risum movet Atellanae
Gestibus Autonoes: hunc diligit Aelia pauper.
Solvitur his magno comoedi fibula. Sunt, quae
Chrysogonum cantare vetent. Hispulla tragoedo
Gaudet. An exspectas, ut Quintilianus ametur?
Accipis uxorem, de qua citharoedus Echion

Aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
Longa per angustos figamus pulpita vicos;

75

Ornentur postes et grandi ianua lauro,
Ut testudineo tibi, Lentule, conopeo

80

Nobilis Euryalum mirmillonem exprimat infans.c
Nupta senatori comitata est Hippia ludium

[ocr errors]

Ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
Prodigia et mores urbis damnante Canopo.
Immemor illa domus et coniugis atque sororis '
Nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
Utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit.
Sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
Et segmentatis dormisset parvula cunis,
Contemsit pelagus: famam contemserat olim,
Cuius apud molles minima est iactura cathedras.
Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
Pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
Mutandum toties esset mare. Iusta pericli

85

90

Si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur 95
Pectore, nec tremulis possunt insistere plantis:
Fortem animum praestant rebus, quas turpiter audent.
Si iubeat coniux, durum est conscendere navim,
Tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.
Quae moechum sequitur, stomacho valet. Illa maritum 100
Convomit haec inter nautas et prandet, et errat
Per puppem et duros gaudet tractare rudentes.
Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa est
Hippia? quid vidit, propter ludia dici

Sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
Coeperat et secto requiem sperare lacerto.
Praeterea multa in facie deformia, sicut
Adtritus galea mediisque in naribus ingens
Gibbus et acre malum saepe stillantis ocelli.
Sed gladiator erat: facit hoc illos Hyacinthos:
Hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori

105

110

Atque viro: ferrum est, quod amant. Hic Sergius idem

« PreviousContinue »