Page images
PDF
EPUB

IX

ne non ubique exprompta; et qui vel suspecti tantum, vel transponendi prioribus interpretibus videbantur, in sua sede firmare studui.

Verum praecipua, uti in Iuvenale debebat, cura fuit haec, ut, quae in singulis locis ad rerum verborumque obscuritatem tollendam pertinerent, animadverterem, et quae aut aliqua ex parte intellecta, aut non satis perspicue explicata essent a doctis hominibus, accuratius diligentiusque illustrarem. Sunt tamen loca adhuc bene multa, quae gravissimo interpretis auxilio indigent, a me, quia de iis iudicare nondum potui, silentio praetermissa; alia contra, quae explicata sunt, multis leviora videbuntur, sed ex mea sententia non contemnenda, dummodo, quod vehementer opto, explicatio eorum non plane perversa sit. Frequenter discedendum mihi fuit a sententiis Ruperti et Achaintrii, numquam eo consilio, ut eorum in Iuvenalem merita imminuerem. Quae censor quum doctissimus, tum elegantissimus Donneri germanicae versionis, et Orellii Eclogarum in Ephem. litt. Ienensibus passim adnotavit, mihi plerumque satisfecerunt: idem in nonnullis locis, ubi propria positurus eram, inventionis laudem praeripuit. Aliquoties occurrunt Heindorfii et Reinesii notae: quarum has mihi in margine editionis Cizensis bibliothecae conscriptas Cl. Kiesselingius per Weberum, in his litteris doctissimum, benevole suppeditavit, illas autem accepi a Iacobo, Portensi, mihi amicissimo, Bipontinae editioni nitida prioris possessoris manu inter legendum, quod puro, additas. Pleniores utriusque in futurum usum reposui. Praeterea in observationibus interdum Caroli Reisigii auctoritas laudatur, quem saepe intra privatos parietes consului, si quid esset, cuius veram rationem cognoscere vellem, quique mihi et aliis in praeclara societate sua philologa, quam Ienae magno cum fervore et admirabili mentis alacrate moderabatur,

X

multum utilitatis attulit. Semper ego hunc virum amavi, et amabo; scio, quanto sit animi candore, quanta humanitate, quanta comitate: novi et alii, norunt miram eius vim, qua animos ad se trahit, commovet et inflammat : qui si forte quosdam laedere videatur, non tam ipsi, quam temporibus nostris tribuendum censeo. Quod si vero Froelichii eum vellicant, imperitos in se bacchari sinet, quibus hilaritatem, vel potius petulantiam, restinguere posset facillime.

Haec fere sunt, quae monenda habui; praeterea nihil addo, nisi ut TE orem, ut hoc munusculum cum sincera animi grati testatione traditum ea, quam in TE cernere consuevi, lenitate et humanitate accipias. Quod si operam omnem me non plane perdidisse cognovero, si TU, et alii viri docti hunc poetam mea manu non oneratum, interdum etiam ornatum fuisse iudicaveritis, magnopere, equidem gaudebo. Si quid forte a me alicubi peccatum fuerit, ignoscatis, quaeso, et spectetis potius de hoc poeta bene merendi voluntatem, Cui enim contingat tam felici esse, ut rectum perpetuo teneat cursum? Hoc tamen TIBI, VIR MAGNIFICE, persuasum habere potes, me nemini, qui TE colat vel diligentissime, umquam cessurum esse, semperque daturum operam, ut eo me esse in TE obsequio intelligas, quam et TUAE virtutes et amplitudo muneris postulant. Deus omnibus TUIS institutis et coeptis prosperos successus largiatur, TEque bonarum litterarum tutorem quam diutissime conser et incolumem, ut in TUO favore et studio Gymnasium nostrum posthac acquiescere possit. Vale, nosque omnes, quos mutui amoris vinculo coniunctos voluisti, amare perge,

Scribebam Wimariae mense Martió a. MDCCCXXV.

Ern. Guil, Weber.

D. IUNII IUVENALIS SATIRAE.

SATIRA I.

Semper ego auditor tantum? nunquamne reponam,

Vexatus toties rauci Theseide Codri?

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus? aut, summi plena iam margine libri,
Scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus

Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum
Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos:
Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper et assiduo ruptae lectore columnae.
Exspectes eadem a summo minimoque poeta.

5

10

Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos 15 Consilium dedimus Sullae, privatus ut altum Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique Vatibus occurras, periturae parcere chartae.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, 20

[ocr errors]

Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado: Maevia Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma:
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat:
Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat maioris pondera gemmae:
Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquae
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Caussidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso: post hunc magni delator amici
Et cito rapturus de nobilitate comesa,

25

30

40

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat 35
Carus, et a trepido Thymele summissa Latino:
Quum te summoveant, qui testamenta merentur
Noctibus, in coelum quos evehit optima summi
Nunc via processus, vetulae vesica beatae?
Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
Partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
Accipiat sane mercedem sanguinis et sic
Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
Aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram.
Quid referam, quanta siccum iecur ardeat ira,

45

Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator
Pupilli prostantis? et hic damnatus inani

Iudicio (quid enim salvis infamia nummis?)
Exsul ab octava Marius bibit, et fruitur "dis

Iratis: at tu victrix provincia ploras?

50

Haec ego non credam Venusina digna lucerna?
Haec ego non agitem? Sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi

Et mare percussum puero fabrumque volantem?
Quum leno accipiat moechi bona, si capiendi
Ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso:
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit praesepibus et caret omni
Maiorum censu, dum pervolat axe citato

55

60

[blocks in formation]

Signator falso, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?

Occurrit matrona potens, quae molle Calenum

Porrectura viro miscet sitiente rubetam

70

Instituitque rudes melior Locusta propinquas

Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis: probitas laudatur, et alget.
Criminibus debent hortos, praetoria, mensas,
Argentum vetus et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
Quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcunque potest, quales ego, vel Cluvienus.

75

80

« PreviousContinue »