Dicturus, tanquam et diversis partibus orbis Anxia praecipiti venisset epistola pinna.
Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset Tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi Illustresque animas impune et vindice nullo:
Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus' Coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, Ut bona summa putes, aliena vivere quadra:
Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset:
Quamvis iurato metuam tibi credere testi. Ventre nihil novi frugalius: hoc tamen ipsum Defecisse puta, quod inani sufficit alvo.
Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars Dimidia brevior? Tantine iniuria coenae, Tam ieiuna fames, quun possit honestius illic Et tremere et sordes farris mordere canini? Primo fige loco, quod tu discumbere iussus Mercedem solidam veterum capis officiorum. Fructus amicitiae magnae cibus: imputat hunc rex Et, quamvis rarum, tamen imputat. Ergo duos post 15 Si libuit menses neglectum adhibere clientem, Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto:
Una simus, ait. Votorum summa: quid ultra
Quaeris? habet Trebius, propter quod rumpere somnum
Debeat et ligulas dimittere, sollicitus, ne Tota salutatrix iam turba peregerit orbem Sideribus dubiis, aut illo tempore, quo se Frigida circumagunt pigri sarraca Bootae. Qualis coena tamen? Vinum, quod succida nolit Lana pati: de conviva Corybanta videbis. furgia proludunt: sed mox et pocula torques Saucius et rubra deterges vulnera mappa, Inter vos quoties libertorumque cohortem Pugna Saguntina fervet commissa lagena. Ipse capillato diffusum consule potat Calcatamque tenet bellis socialibus uvam, Cardiaco nunquam cyathum missurus amico. Cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de Setinis, cuius patriam titulumque senectus Delevit multa veteris fuligine testae:
Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassi natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas, et inaequales beryllos
Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum, Vel, si quando datur, custos affixus ibidem, Qui numeret gemmas unguesque observet acutos. Da veniam: praeclara illic laudatur iaspis. Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert A digitis, quas in vaginae fronte solebat Ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae. Tu Beneventani sutoris nomen habentem Siccabis calicem nasorum quatuor ac iam Quassatum et rupto poscentem sulphura vitro. Si stomachus domini fervet vinoque ciboque:
Frigidior Geticis petitur decocta pruinis. Non eadem vobis poni modo vina querebar: Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor Gaetulus dabit, aut nigri manus ossea Mauri Et cui per mediam nolis occurrere noctem, Clivosae veheris dum per monumenta Latinae. Flos Asiae ante ipsum pretio maiore paratus, Quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum Frivola. Quod quum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem Respice, quum sities. Nescit tot millibus emtus Pauperibus miscere puer: sed forma, sed aetas Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille? Quando vocatus adest calidae gelidaeque minister? Quippe indignatur veteri parere clienti,
Quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. 65 Maxima quaeque domus servis est plena superbis. Ecce alius quanto porrexit murmure panem Vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, Quae genuinum agitent non admittentia morsum. Sed tener et niveus mollique siligine factus Servatur domino. Dextram cohibere memento. Salva sit artocopi reverentia: finge tamen te Improbulum, superest illic, qui ponere cogat, Vis tu consuetis audax conviva canistris Impleri, panisque tui novisse colorem?
Scilicet hoc fuerat, propter quod, saepe relicta Coniuge, per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva quum grandine vernuș Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.
Adspice, quam longo distendat pectore lancem,
Quae fertur domino squilla et quibus undique septa Asparagis, qua despiciat convivia cauda,
Quum venit excelsi manibus sublata ministri.
Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo
Ponitur exigua feralis coena patella.
Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic, qui Pallidus affertur misero tibi caulis, olebit
Laternam: illud enim vestris datur alveolis, quod Canna Micipsarum prora subvexit acuta,
Propter quod Romae cum Bocchare nemo lavatur, 90 Quod tutos etiam facit a serpentibus Afros. Mullus erit domini, quem misit Corsica, vel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est Et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit Retibus assiduis penitus scrutante macello Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. Instruit ergo focum provincia: sumitur illinc
Quod captator emat Lenas, Aurelia vendat.
Virroni muraena datur, quae maxima venit
Gurgite de Siculo: nam, dum se continet Auster, 100 Dum sedet et siccat madidas in carcere pennas, Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim. Vos anguilla manet longae cognata colubrae, Aut glacie adspersus maculis Tiberinus et ipse Vernula riparum pinguis torrente cloaca Ft solitus mediae cryptam penetrare Suburae. Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem : Nemo petit, modicis quae mittebantur amicis A Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
Largiri: namque et titulis, et fascibus olim Maior habebatur donandi gloria: solum
Poscimus, ut coenes civiliter. Hoc face et esto, Esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis. Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par Altilis et flavi dignus ferro Meleagri Fumat aper: post hunc tradentur tubera, si vër Tunc erit et facient optata tonitrua coenas Maiores. Tibi habe frumentum, Alledius inquit, O Libye, disiunge boves, dum tubera mittas. Structorem interea, ne qua indignatio desit, Saltantem spectes et chironomonta volanti Cultello, donec peragat dictata magistri Omnia: .: nec minimo sane discrimine refert, Quo gestu lepores et quo gallina secetur. Duceris planta, velut ictus ab Hercule Cacus,
Et ponere foris, si quid tentaveris unquam
Hiscere, tanquam habeas tria nomina. Quando propinat Virro tibi sumitque tuis contacta labellis
Pocula? quis vestrûm temerarius usque adeo, quis Perditus, ut dicat regi, bibe? Plurima sunt, quae 130 Non audent homines pertusa dicere laena. Quadringenta tibi si quis deus, aut similis dis
Et melior fatis donaret homuncio: quantus Ex nihilo fieres, quantus Virronis amicus.
Da Trebio, pone ad Trebium. Vis, frater, ab ipsis 135 Ilibus? O nummi, vobis hunc praestat honorem, Vos estis fratres. Dominus tamen et domini rex Si vis tu fieri, nullus tibi parvulus aula
Luserit Aeneas nec filia dulcior illo.
« PreviousContinue » |