Page images
PDF
EPUB

Haec non de praeceptore, sed de discipulis ea, quan ille dictaverat memoriae imprimenda, per ordinem recitantibus, accipienda sunt. Inter duas, quae ad h. 1. in libris exstant lectiones, proferet et perferet subtiliter discernendum est: haec usque ad finem recitare, sicuti apud ictos causam, actionem, quaestionem perferre, usque ad exitum deducere significat. Vid. Forcellin. in lexico s. h. v. nam praepositio per in compositis nonnumquam continuationem quandam notat. Illa tan tum indicat, discipulos recitare declamationem. Atque praeter hoc poeta nihil potuit dicere, nec voluit: nam discipulos, quae memoriae commendassent, recitando absolvisse, iam per se clarum est, nec ulla indigebat commemoratione. Deinde simul illa lectione indicatum esset, quasi taedium creasse rhetoribus, quod discipuli totam declamationem ad finem deducerent, neque memoria eos deficeret: quod tamen ab hoc loco alienum est. Opponuntur inter se simpliciter legere et proferre, nec aliud quidquam illis aerumnas affert, quam quod ex tanta discipulorum multitudine singuli quique eandam rem, ac ne variata quidem oratione, repetunt.

SATIRA VII, vs. 156.

quae veniant diversa a parte sagittae,

Nosse velint omnes.

Hoc loco variae lectiones notantur, diversa parte, diversa a parte, diversa e parte. Rupertus recepit diversae forte sagittae, sed vitiose: nam forte hoc loco stare nequit, quia non casu quodam in adversarium sa

gittae, sive argumenta diriguntur. Ut in commentariis eius forte nonnumquam pro fortasse invenitur, ita turpiter hunc in locum irrepsit. Vide Passow. ad Pers. pag. 359 sq. de perverso h. v. usu. Legendum est, et sic quoque Heindorfius iubet, diversa a parte, quamquam diversa parte plurimis Codd. commendatur, sed, ut opinor, praepositione a absorpta, sicuti diversa e parte item a librariis ortum videtur. Partes diversae sunt, quae sibi adversantur, quae inter se litigant, vel decertant. Ovid. Amor. Remed. vs. 50. diversis partibus arma damus. Sueton. Caes. cap. 20. diversa factio. de Grammat cap. 9. diversae partis advocatus. Quare interdum diversus in Codd. cum adversus, ut hic quoque in uno, commutatur. Propert. lib. I, el. III, vs. 31. diversas percurrens Luna fenestras. i. e. ex adverso positas, ut ripa diversa. Vid. Burmann. II. ad h. 1.

SATIRA VII, vs. 175 sqq.

Tenta,

1

Chrysogonus quanti doceat, vel Pollio quanti Lautorum pueros, artem scindens Theodori. Chrysogonus et Pollio citharoedi erant Romae maxime honorati: quos qui rhetores fuisse contendunt, errant idcirco, quia iidem ut citharoedi Sat. VI, 74 et 387 commemorantur. Quare peropportuna in eos Achaintrii est indignatio, qui meliora commutent pravis: at ipse ob alteram adnotationis partem perstringendus est. Nam Theodorus neque citharoedus fuit, neque homo cinaedus, sed rhetor ille celeberrimus, quem Tiberius Rhodi docentem audiverat, et a quo Theodoraei nomen

traxerunt. Vid. Quinctil. 3, 1, 17. ibique Spalding. Neque verba scindens artem Theodori recte intellecta sunt. Scindere non significat h. 1. deridere, quod, si contextum verborum spectaveris, ineptum dices, multoque minus minutatim quasi dividere et pueris ingerere i. e. docere. Citharoedi illo tempore in urbe dominabantur, arte ipsorum plurimi aestimata, aliis ut nullus amplius ibi locus esset, nullum praemium. Res haud mira, inquit Iuvenalis Sat. VIII, vs. 198, citharoedo principe. Hunc insignem musicorum favorem rhetorum contemtio secuta est, et simul studiorum sterilitas. Hinc scindere idem est, quod dilacerare, opprimere, quod nos dicimus zu nichte machen, zu Schanden machen. Comparandum est cum his verbis epigramma 54, lib. V. Martialis, ubi patri anxie quaerenti, cui tradat filium magistro, iocose suadet: Omnes grammaticosque rhetorasque Devites, moneo, nihil sit illi cum libris Ciceronis, aut Maronis; si versus facit, abdices poetam. Artes discere vult pecuniosas? Fac discat citharoedus, aut choraules. Quae verba cum Suetonii vit. Vespasiani cap. 18, 19. comparata, ubi narratúr, Terpno Diodoroque citharoedis pro una productione data ducenta, Latinis vero Graecisque rhetoribus annua centena constituta fuisse, inde egregie explicantur. cf. Casaubonum ad h. 1. Praeterea Martialis epigr. 4, lib. III. se ipsum non prius, quam citharam tendere didicerit, Romam rediturum dicit. Quid, quod ipse Iuvenalis de eiusmodi hominum in urbe confluxu Sat. III, 60-65. queritur?

Vs. 174. debebat Rupertus vilis tessera coniungere, sententia, ut quisque videt, id postulante, quamquam apud Persium Satir. V, vs 74. scabrosum tesserula far invenitur. Frumenti largitio menstrua erat, tesseris, sive symbolis ante datis, quae tamen saepe, quamquam non licitum erat, parvo pretio vendebantur. Vid. Be cmanni scriptt. (Beyträge) tom. V, pag. 310-313.

SATIRA VII, vs. 190-193.

felix, et pulcer et acer:

Felix, et sapiens et nobilis et generosus
Appositam nigrae lunam subtexit alutae:
Felix, orator quoque maximus et iaculator,
Et, si perfrixit, cantat bene.

[ocr errors]

Cui fortuna favet, dicit poeta, is et corporis et animi bona possidet. Acer non est argutus, subtilis in dicendo, id quod proximis orator maximus indicatur, sed quum corporis pulchritudini oppositum sit, de ingenii vigore et alacritate intelligatur ein Mann von feurigem Geist, von Genie. Falsissimam deinde appellamus verbi iaculatoris explicationem, quem omnes interpretes sophistam esse putarunt, qui adversarium dictis et argumentis, tamquam telis, urgeat. Quemadmodum vero iaculari dicta et sententias, vel iacere, iactare, etiam torquere (Iuvenal. Sat. VI, vs. 178), nec minus iaculator verborum de eo, qui acute quid, vel acerbe in aliquem dixit, usurpatur, Barth. ad Stat. lib. I. Theb. vs. 411. Rupert. ad Sat. VI, vs. 449 sq. et ad h. 1., ita non potest idem per se iaculator significare. Neque vicinitas verborum orator maximus efficere po

test, ut tolerabilior quodammodo fiat ista explicatio. Graeci quidem eandem metaphoram a telis petierunt, sed profecto nusquam eo sensu tožɛútní, vel simile quid simpliciter positum, reperietur. Vide Wyttenbachium ad Plutarch. de S. Num. Vind. pag. 5, qui tamen, Iuvenalis loco citato, vulgatae explicationi adstipulatur. Quidni potius iaculatorem proprio significatu intelligamus? Nimirum insolentem eiusmodi et in exspectatam contrariarum notionum iuncturam Iuvenalis consuetudo dicendi non repudiat. At ne ista quidem excusatione opus est, si Horatii verba Sat. lib. I, sat. III, vs. 124 sq.

Si dives, qui sapiens est

Et sutor bonus et solus formosus et est rex:
Cur optas, quod habes?

consideres. Etenim belle ac lepide hoc dictum est, eum, quem fortuna adiuvet, omnia posse, tam sententias vibrare, quam iacula in adversarium dirigere. Alia in libris quibusdam invenitur scriptura ioculator, aeque condemnanda ac ioculari pro iaculari ap. Livium lib. 42, cap. 54. ibique Gronov.

In sequentibus noli Ruperto credere, etsi pro et, si una voce scribere suadenti. Tunc caret enuntiatio particula coniunctiva, quae h. 1. maxime necessaria est. Si tamen pro etsi nonnumquam ponitur. Cic. de Offic. lib. III, cap. 8. extr. Satis enim nobis persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste esse faciendum. Nep. in Phoc. cap. 1. simulque admonerent, si ipse his facile careret, liberis tamen suis prospiceret.

« PreviousContinue »