Page images
PDF
EPUB

SATIRA IV.

Ecce iterum Crispinus adest, mihi saepe vocandus Ad partes, monstrum nulla virtute redemtum A vitiis, aeger solaque libidine fortis: Delicias viduae tantum aspernatur adulter. Quid refert igitur, quantis iumenta fatiget Porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, Iugera quot vicina foro, quas emerit aedes? Nemo malus felix: minime corruptor et idem Incestus, cum quo nuper vittata iacebat Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos. Sed nunc de factis levioribus et tamen alter Si fecisset idem, caderet sub iudice morum. Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat Crispinum. Quid agas, quum dira et foedior omni Crimine persona est? Mullum sex millibus emit, Aequantem sane paribus sestertia libris, Ut perhibent, qui de magnis majora loquuntur. Consilium laudo artificis, si munere tanto Praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi. Est ratio ulterior, magnae si misit amicae, Quae vehitur clauso latis specularibus antro. Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus, Quae miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu Succinctus patria quondam, Crispine, papiro? Hoc pretium squamae? Potuit fortasse minoris Piscator, quam .piscis, emi. Provincia tanti Vendit agros, sed maiores Appulia vendit. Quales tunc epulas ipsum glutisse putamus

5

10

15

20

25

Induperatorem? quum tot sestertia, partem
Exiguam et modicae sumtam de margine coenae
Purpureus magni ructaret scurra palati,
Iam princeps equitum, magna qui voce solebat
Vendere municipes fracta de merce siluros?
Incipe Calliope, licet et considere: non est
Cantandum, res vera agitur. Narrate puellae
Pierides: prosit mihi vos dixisse puellas.

Quum iam semianimum laceraret Flavius orbem Ultimus et calvo serviret Roma Neroni :

Incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi

1

30

35

45

Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, 40
Implevitque sinus: neque enim minor haeserat illis,
Quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
Solibus effundit torpentis ad ostia Ponti
Desidia tardos et longo frigore pingues.
Destinat hoc monstrum cymbae linique magister
Pontifici summo. Quis enim proponere talem,
Aut emere auderet, quum plena et litora multo
Delatore forent? Dispersi protinus algae
Inquisitores agerent cum remige nudo,
Non dubitaturi fugitivum dicere piscem,
Depastumque diu vivaria Caesaris, inde
Elapsum veterem ad dominum debere reverti?
Si quid Palfurio, si credimus Armillato,
Quidquid conspicuum, pulchrumque est aequore toto,
Res fisci est, ubicunque natat: donabitur ergo,
Ne pereat. Iam letifero cedente pruinis
Autumno, iam quartanam sperantibus aegris,
Stridebat deformis hiems, praedamque recentem

50

55

Servabat: tamen hic properat, velut urgeat Auster:

Utque lacus suberant, ubi quanquam diruta servat 60
Ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
Obstitit intranti miratrix turba parumper.

Ut cessit, facili patuerunt cardine valvae.
Exclusi spectant admissa opsonia patres.

Itur ad Atridem. Tum Picens, Accipe, dixit,
Privatis maiora focis: genialis agatur

65

Iste dies, propera stomachum laxare saginis,
Et tua servatum consume in secula rhombum.
Ipse capi voluit. Quid apertius? et tamen illi
Surgebant cristae. Nihil est, quod credere de se
Non possit, quum laudatur dis aequa potestas.
Sed deerat pisci patinae mensura. Vocantur
Ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
In quorum facie miserae magnaeque sedebat
Pallor amicitiae. Primus, clamante Liburno,
Currite, iam sedit, rapta properabat abolla
Pegasus, adtonitae positus modo villicus urbi.
Anne aliud tunc praefecti? quorum optimus atque
Interpres legum sanctissimus omnia quanquam
Temporibus diris tractanda putabat inermi
Iustitia. Venit et Crispi iucunda senectus,
Cuius erant mores, qualis facundia, mite
Ingenium. Maria ac terras populosque regenti
Quis comes utilior, si clade et peste sub illa
Saevitiam damnare et honestum afferre liceret
Consilium? Sed quid violentius aure tyranni,
Cum quo de pluviis, aut aestibus, aut nimboso
Vere loquuturi fatum pendebat amici?

70

75

80

85

Ille igitur nunquam direxit brachia contra
Torrentem, nec civis erat, qui libera posset
Verba animi proferre et vitam impendere vero.
Sic multas hiemes atque octogesima vidit
Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi

90

Cum iuvene, indigno, quem mors tam saeva maneret, 95 Et domini gladiis tam festinata: sed olim

Prodigio par est in nobilitate senectus :

Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantis.
Profuit ergo nihil misero, quod cominus ursos
Figebat Numidas, Albana nudus arena

Venator. Quis enim iam non intelligat artes
Patricias? quis priscum illud miratur acumen,
Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi.
Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae
Et tamen improbior satiram scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest abdomine tardus,
Et matutino sudans Crispinus amomo,
Quantum vix redolent duo funera: saevior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
Et qui vulturibus servabat viscera Dacis
Fuscus, marmorea meditatus proelia villa:
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui nunquam visae flagrabat amore puellae,

100

105

110

Grande et conspicuum nostro quoque tempore mon

strum,

Caecus adulator dirusque a ponte satelles,

Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes

115

Blandaque devexae iactaret basia redae.

Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
In laevum conversus, at illi dextra iacebat

120

Belua: sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
Et pegma
et pueros inde ad velaria raptos.
Non cedit Veiento, sed, ut fanaticus, oestro
Percussus, Bellona, tuo divinat, et Ingens,
Omen habes, inquit, magni clarique triumphi:
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidit Arviragus. Peregrina est belua: cernis
Erectas in terga sudes? hoc defuit unum

125

Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo 130
Dedecus hoc, Montanus ait. Testa alta paretur,

Quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinae subitusque Prometheus:
Argillam atque rotam citius properate: sed ex hoc
Tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur. 135
Vicit digna viro sententia: noverat ille

Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis

an

Iam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet. Nulli maior fuit usus edendi
Tempestate mea. Circeis nata forent,
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu:
Et semel adspecti litus dicebat echini,

140

Surgitur et misso proceres exire iubentur.

Concilio, quos Albanam dux magnus in arcem

145

Traxerat adtonitos et festinare coactos,

Tanquam de Cattis aliquid, torvisque Sygambris

« PreviousContinue »