Page images
PDF
EPUB

vit. Claud. c. 26. et Tacit. Histor. lib. XII, c. 7. Ex illis Dion. Cassii verbis lupanar in Palatio fuisse comperimus, idem, quod Iuvenalis h. 1. intelligere videtur, et Claudius quaestus causa constituit. Ad quod quum eius uxor noctu migraret, flavo galero, quo magis placeret viris, usa est: nam flavi capilli multis in deliciis erant, et multos alliciebant, (Ovid. Fast. lib. II, vs. 763. Forma placet, niveusque color, flavique capilli. Heroid. XX, vs. 57. Hoc flavi faciunt crines et eburnea cervix.) priori tempore heroum et heroinarum ornamenta, seriori puellarum, et, ut fieri solet, vel matronarum. Servius quidem ad Virgilium dicit: matronis numquam flava coma dabatur, sed nigra, Didoni ergo dat, ut turpi. et vetus scholiastes Iuven. ad h. 1. Crine supposito rotundo muliebri capitis tegumento, in modum galeae facto, quo utebantur meretrices. Nigro nam crine matronae utebantur. At haec ex parte tantum vera non in omnia tempora quadrant, quia flavi crines sub imperatoribus honestiorum facti sunt. Vid. Lips. ad Tacit. German. c. 4. Boettiger. Sabin. p. 139. 140. de galero Casaubon. ad Sueton. Oth. c. 12. Rader. ad Martial. lib. XII, ep. 36, p. 813. Gerh. Ioan. Voss. in etymologic. s. v. galer. et Boettiger. Sabin. pag. 140.

Vs. 123. offendentes quidam in constitit, tamquam rei, quae hic indicatur, non usitato verbo, posuerunt vulgare prostitit. Quamquam Romani de meretricibus prostare et stare vulgo utuntur, tamen illud praetulit Iuvenalis, utpote sententiae, quam exprimere vult, accommodatius. Constitit enim significat stetit simul, una cum aliis, et res ipsa non solum h. 1., ubi aliae

[ocr errors]

commemorantur, sed etiam Dion. Cass. lib. LX, c. 18. et Plin. Hist. nat. lib. X, c. 63. confirmatur.

SATIRA VI, vs. 147.

lam gravis es nobis et saepe emungeris, exi: Ocius et propera: sicco venit altera naso.

Quod Heinsius ad Claudian. Cons. I. Stilic. II, vs. 827. ex uno codice reposuit ut saepe emungeris, quasi detestaretur libertus ipso gestu hanc foeditatem, pessimae est notae, ut vehementer mirer, quomodo ei Rupertus suum non male tribuere potuerit. Iam gravis es nobis' i. e. fastidiosa, quia pituita es, mucore plena: haec enim saepe emungeris antecedentium verborum explicationem continent, Nam nihil magis Romani aspernabantur, quam et exspuendi et emungendi frequentiam, ita ut haec praecipua inter alias divortii causa esset, Vide Scaliger. in Coniectan, pag. 147, ed, Stephan, et Burmann. ad Petron. c. 44. Hinc sibi Palaestrio apud Plautum Mil, glorios, act. III, sc. I, vs. 189. poscit puellam siccam, succidam. Quam lepidíssimam potes, quamque adolescentem maxume. Cf. Catull. carm. 43.

SATIRA VI, vs. 153 sqq.

Mense quidem brumae, quo iam mercator Iason
Clausus et armatis obstat casa candida nautis,

Grandia tolluntur crystallina,

Reinesius, cuius notae in Iuvenalem in editione bibliothecae Zizensis inveniuntur, verbis scholiastae margini adscriptis, „Hanc rem, inquit, melius intelliges ex Panvini de XIV urbis Rom. reg. f. 180, qui de thermis

Traiani et Agrippinis, picturaque ea multa notabilia habet. Britannicus hunc locum non intellexit, quum explicat de marito, qui etiam tempore hyemali, quum mercator (Iason pro omni mercatore) clausus est, i. e. domi se continet, et quum candida casa obstat i. e. casa navibus candicans, quae indicat hyemem acrem, nautis ad navigandum, instructis, uxore imperitante, navigabit." Ex hac Britannici vituperatione virum doctum Iuvenalis verba intellexisse manifestum est, sed in descriptione urbis Rom., quam laudat, Onuphrii Panvini nihil invenio, quod explicationi huius loci inserviat. Fortasse alium librum in animo habuit, certe descriptiones urb. Rom. in Graevii thesaur. t. III, collectae, Argonautarum picturam in Agrippae porticu erectam commemorant.ro Verum omnem lucem, quam Lenzius in Annal. litt. Goth. an. 1802, p. 262. verbis accendit, scholio, quamquam ex parte obscuro, nec tamen perplexo, debemus. De porticus illius origine narrat Dio Cass. lib. 58, c. 27. ̓Αγρίππας τὴν στον τὴν τοῦ Ποσειδῶνος ὠνομασμένην καὶ ἐξῳκοδόμη σεν ἐπὶ ταῖς ναυκρατίαις καὶ τῇ τῶν ̓Αργοναυτῶν yрapй inɛλάμzрuvɛ. cf. Reimar, ad h. 1. Erat ibi Argonautarum historia Colchidem ad rapiendum aureum vellus petentium depicta, et quemadmodum Iuvenalis, ut Agrippae porticum indicet, picturam in ipsa collocatam, et quidem Iasonem illorum heroum principem, ideoque, quantum opinari licet, prae ceteris in tabula insignitum nominat, ita etiam Martialis eundem tamquam partem pro toto, ut dicunt, duobus locis effert. Epigr. lib. II, ep. 14.

&

[merged small][ocr errors]

I

Si nihil Europae fecit, tum septa petuntur,

Si quid Phyllirides praestet, et Aesonides. Aesonides, filius Aesonis, i. e. Iason, et Phyllirides a Phyllire procreatus, i. e. Chiron, uterque inter Argonautas poetarum fabulis celebratissimus. Simul etiam inde videmus, porticum illam septis propinquam fuisse. Alter locus lib. IV, ep. 1. exstat

Turbam non habet otiosiorem

"

Pompeius, vel Agenoris puella,

Vel primus dominus levis carinae.

Praeter picturas, quibus ambulantes ibi delectabantur,
Martial. lib. III, ep. 20.1

[ocr errors]

An spatia carpit lentus Argonautarum ?enligh

porticus etiam varii generis merces continebant, inque 'iis homines negotiorum componendorum causa versabantur. In Agrippae porticu per tempus Sigillariorum, quae ultima Saturnalium pars in mensem Decembrem i. e. in brumam incidebant, mercatores casas, rebus cuiusvis generis et pretii; imagunculis, vasis aliisque exornatas, linteo obductas et parietibus sic acclinatas habebant, ut picturae Argonautarum,ut Iasonis, eiusque comitum armis exstructorum, obtectae oculis spectatorum eriperentur. Mercatorem poëta Iasonem nominat, quia expeditionem Argonautarum lucri causa, propter quod mercatores navigant, institutam putabat.

[ocr errors][merged small][merged small]

2

Barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori
Observant ubi festa mero pede sabbata reges,
Et vetus indulget senibus clementia porcis.

De Berenice incesta et adamante, quem illa a fratre Agrippa acceperat, in Baylii lexico t. I, s. n. Beren. copiose et docte disputatum est, ac multos errores, quibus vetus scholiastes et recentiores quidam interpretes aliique impliciti erant, ibi iam refutatos invenies.

Ut Iuvenalis Iudaeam, ubi Berenice versabatur, describeret, duos illius terrae ritus animadvertit, qui Romanis miri esse debebant, quosque hac occasione deridet. Et quidem ad priorem perstringendum, quamquam idem Romae etiam aliunde notus esse potuit, certe tamen Berenices videtur commemoratione commotus fuisse, de qua Iosephus bell. Iudaic. lib. II, c. 15. haec narrat: ἐπεδήμει δὲ ἐν τοῖς Ἱεροσολύμοις, εὐχὴν ἐκτελοῦσα τῷ Θεῷ· τοὺς γὰρ ἡ νόσῳ καταπονουμένους, ή τισιν ἄλλαις ἀνάγκαις, ἔθος εὔχε σθαι πρὸ τριάκοντα ἡμερῶν, ἧς ἀποδώσειν μέλλοιεν ουσίας, οίνου τε ἀφέξεσθαι, καὶ ξορήσασθαι τὰς κόμας – ἃ δὴ τότε τελοῦσα Βερνίκη, γυμνόπους τε πρὸ τοῦ βήματος ἱκέτευσε τον Φλώρον, καὶ πρὸς τὸ μὴ τυχεῖν αἰδοὺς αὐτήν, τὸν περὶ τοῦ ζῆν κίνδυ νὸν ἐπείρασεν. quae quidem res, quum milites Ro mani illam Hierosolymis supplicantem vidissent, ad Iuvenalis aures percrebrescere potuit. Verum cave, ne poetam nomine sabbatorum nudipedalia, aut alios dies festos, eosque certos significasse putes: ea potius quaecumque Iudaeorum festa, quibus templum adeuntes saera nudis pedibus peragere solebant, comprehendunt. De latiori sabbati vi vid. Forcellin. lexic. s. h. v. et de ritu illo Carpzovii libr. de discalceatione in loco. sacro. Byneum de calceis Hebr. libr. H, c. 2 et 3.

.

« PreviousContinue »