Page images
PDF
EPUB

insigniatur, homo ille, quamquam revera non mendicus, tamen a ponte satelles nominatur, quia imperatorem, ut mendici transvehentes, submissis adulationibus persequebatur; dirus satelles, quia ab imperatoris latere non discedens immanissimus eius facinorum factus erat minister; denique verbis a ponte serviles ho minis mores indicantur. Dictum autem est a ponté satelles ad eam rationem, qua Romani ministeria libertorum servorumque designare solent, ut a rationibus, ab epistolis. Rarior est in ista compositione praepositio ad. Propert. lib. IV, el. 8, 37. Lygdamus ad cyathos. Iuven. sat. XIII, vs. 44. formosa nec Herculis uxor ad cyathos. Catull. c. X, vs. 16. ad lecticam homines. cf. Iuven. sat. XIV, 134. aliquis de ponte, ut Cicero dicit Orat. c. 15. declamator aliquis de ludo, rabula de foro. Orat. lib. II, c. 7. homo de schola. Apud Iuvenalem difficultates constat inde oriri plurimas, quod is multa verbis suis involvat. Cur vero dignus idem, qui ad Aricinos axes mendicaret? His verbis accuratius explicatur a ponte: quemadmodum enim mendici in pontibus vid. Martial. lib. XII, epigr. 28. Ovid. Ib. vs. 420, praecipue in ponte Sublicio cf. Senec. de vit. beat. c. 25. versari solebant, ita eorundem stationes prope Ariciam, quia magna illuc hominum multitudo ad Dianae lucum confluebat, frequentes erant. vid. Martial. lib. II, epigr.. 19, Debet Aricino conviva recumbere clivo. Pers. s. IV, vs. 56,

་།

quos Rupertus addit. Atque in tanta stipem ibi petentium multitudine fiebat, ut alter altero magis suppliciter adiret curru vehentes Ariciam (hinc certa est vulgata lectio ad axes), adeoque superare blandimentis

studeret: inter quae quidem vilissimum adulationis venerationisque signum illud erat, quod a poeta commemoratur, basia iactare. cf. Sat. III, vs. 106. A facie iactare manus. Tacit. Histor. lib. I, c. 36. nec deerat Otho protendens manus adorare vulgum, iacere oscula, et omnia serviliter pro dominatione. Dio Cassius de Othone lib. 64, c. 8. τά τε ἄλλα ἐπιεικῶς ἐφθέγγετο, καὶ τῇ ὑποκρίσει τοῦ σχήματος ἐμετρίαζε φιλήματά τε ὡς ἑκάστοις διὰ τῶν δακτύλων ἔπεμπε, και ὑπιбxvεĩτo поλλά. Aliis verbis idem dixit Tacit. Ann. XVI, c. 3. Postremo flexu genu et coetum illum manu veneratus sententiam operiebatur. Lucian. in encom. Demosth. 2, p. 797. τὴν χεῖρα τῷ στόματι προςαγαγόντος οὐδὲν ἄλλ' ἢ προςκυνεῖν ὑπελάμβανον. Vid. Lips. Elect. lib. II, c. 6. Itaque ut poetae sententiam complectar, haec est: strum, caecus adulator, crudelis Domitiani satelles ingenio servili et tantopere adulandi artem callens, ut quovis tempore mendicorum in via ad Ariciam versantium turbae adscribi queat.

Catullus, grande mon

SATIR A V.

Vs. 8-10.

Poeta parasitis turpis ipsorum vitae emendationem suadens haec dicit:

Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
Dimidia brevior? Tantine iniuria coenae,

Tam ieiuna fames, quum possit honestius illic
Et tremere et sordes farris mordere canini?

Invenies, quae in haec verba a viris doctis disputata sunt, in excursu novissimae editionis collecta. Heineckii verborum traiectionem possis quum summo iure vituperavit Rupertus, neque minus Mansonis scripturam, quamquam illi ea in re, quod licentiam, qua famelico convenientia ipsi fami tribuantur, a satirographi oratione dicit alienam, assentiendum non putem. Eandem, vel certe similem dicendi audaciam nonne plura Iuvenalis, potissimum haec exempla produnt? Satira I, vs. 117. Sed quum summus honor finito computet anno. vs. 116. quaeque salutato crepitat Concordia nido. Sat. II, vs. 34 sq. Nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos contemnunt Scauros et castigata remordent? vs. 120. Ingens coena sedet, ubi nihil mutandum erat. Sat. VI, vs. 203. labente officio. Igitur non erat, cur ab hac re Manso taxarétur, sed rectius a sententiae ex eius distinctione emanantis perversitate. Verum Rupertus ipse, etsi in verbis explicandis felix, fallit tamen, novam scripturam pol sit, at comicorum leviori potius, quam graviori Iuvenalis orationi accommodatam proponens. Equi dem plurimos Codd. sequutus dedi possit, quo enunciatio generalis nascitur, cuius subiectum, ratione antecedentium habita, cogitatione suppleas per aliquis, quum possit aliquis vehementi fame vexatus etc. Eiusmodi omissio vv. aliquis, tis, Graecis frequentissima, non rara Romanis est in tertiis personis inquit, ait quae germanico sagt man, heifst es bene respondent. Iuven. Sat. III, vs. 153. Exeat, inquit, si pudor est, et de pulvino surgat equestri, ubi designatorem ne

[ocr errors]

1

quaquam intelligas. Sat. X, vs. 291. Cur tamen, inquit, corripias? Pulcra gaudet Latona Diana. Iu ven. Satir. IX, vs. 63. Improbus es, quum poscis, ait: sed pensio clamat. ubi nec Virro subiectum est, aut alius quisquam, nec ait in ais cum Ruperto et aliis viris doctis mutandum censeo. Cuius usus ignoratio librariis h. 1. ansam praebuit possis scribendi; inde postea poscis ortum est, intellecta ultimae in possis syllabae productione. Iam verborum sententia haec est: Estne tanti facienda coena illa divitum, iniuriarum plena, ut propter honorem misere et contumeliose tractari malis, quam pauperiore, sed tibi honestiore ta men loco versari? tantane et tam dira fames, ut non ália ratione eam expleas, quum tamen aliquis vehementi fame vexatus in, mendicorum statione id hone→ stius possit?

SATIR A V, vs. 38 sq.

Ipse capaces

Heliadum crustas et inaequales beryllos

Virro tenet phialas.

[ocr errors]

Codicum plurimorum scripturam, quae etiam veteris scholiastae auctoritate confirmatur, inaequales beryllos, primus inter recentiores Achaintrius restituit, non ea tamen explicatione, quam loco aptissimam esse censeo. Erant divitibus Romanis tempore, quo luxuria totam urbem corruperat, inter alia pretiosa aut gemmata aut gemmea pocula, quorum haec ex integris gemmis constabant. Vid. Apulei. Metam. lib. II, p. 33. pueri calamistrati pulcre indusiati gemmas formatas

[ocr errors]

in pocula (i. e. pocula gemmea) vini vetusti frequenter offerentes. Pacatum in Panegyrico: nisi aestivam in gemmis capacibus glaciem Falerna fregissent. Atque talia interpretatus h. 1. Francogallus est, Virronem tęnere phialas ex Heliadum crustis et inaequalibus beryllis effictas contendens. Ita tamen verba ne capias, vetant, quae sequuntur, ubi servus numerare gemmas, easdemque Virro a digitis ad pocula transferre dicitur. Sunt igitur pocula gemmata intelligenda, fundum, ut hoc utar, aureum habentia, Graecorum Azonóλλnta noτý prα, quorum circuitum et fissuras, gemmis et unionibus adornabant: quae inaequales beryllos poeta appellat, quoniam iis tanta gemmarum extuberantia et asperitate insignium multitudo adhaerebat, ut auri, e ex quo facta erant, nihil appareret, eaque ipsa ex solis beryllis composita viderentur. Qua re viri magnificentia et opes indicantur, quae, si scriptum esset inaequales beryllo, non ita eminerent. Conferas cum his Plinii Hist. nat. lib. XXXIII prooem.: Turba gemmarum potamus, et smaragdis teximus calices: ac temulentiae causa tenere Indiam iuvat, et aurum iam accessio est. Vid. Vossium ad Virgilii Georg. lib. II, vs. 506, pag. 447. Dicit itaque Iuvenalis: Virro bibit e succino, et phialis, quae, quamquam aureae, tamen totae beryllis videntur constare. De Heliadum crustis vide, quae inter alia Gesner. in thesauro sub h. v. disputat. Cru stae Heliadum, inquit, h. e. trulla, vel alia vasa, in quibus bibitur, ex succino. Crustas vocari puto, quia de cortice arborum stillare et fluere putabatur iam tum electri illius materia.

« PreviousContinue »