Page images
PDF
EPUB

Sat. VII, vs. 126. ipse feroce bellatore sedens. Sat. VIII, vs. 63. si rara iugo Victoria sedit. Sat. XIII, vs. 69. consederit culmine delubri. Sat. VIII, vs. 58. et exsultat rauco Victoria Circo. Sat. VI, vs. 204. quum lance beata Dacicus et scripto radiat Germanicus auro. de quibus verbis, ineptaque eorum mutatione vid. Petr. Pauli Iusti Specimen Obss. critt. Schraderi Emendatt. adiectum. Sat. VIII, vs. 241.

[ocr errors]

Quantum non Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo Caedibus assiduis gladio.

ubi quoque omissio negationis ex priore membro supplendae memorabilis est. cf. Sat. III, vs. 309. Qua fornace graves, qua non incude catenae? Martial. lib. XI, ep. 82. viribus hic operi non est, hic (non) utilis annis. Senec. consolat. ad Helv. Ep. V, 11. dum sua compositus nondum bene concutit arma miles pr. dum sua nondum compositus miles nondum b. c. arma. Vide Ioan. Friedr. Wagner in Seebod. crit. promptuar. ann. II, fasc, II, p. 146. Wakefield. ad Philoct. vs. 761. Erf. Saepe apud Graecos, ut Pindar. Pyth. X, vs. 64. vógos δ ̓ οὔτε γῆρας, pr. οὔτε νόσος, οὔτε γῆρας. 'Aeschyl. Agam, vs. 540. Πάρις γὰρ, οὔτε συντελὴς πόλις. Choeph, vs. 292. Hom. Od. lib. XVII, vs. 115, lib. XVIII, vs. 407. v. Hermann. ad Aiac. vs. 239. 616. Schaef, ad Lambert. Bos. p. 777.

Sed saepenumero factum est, ut librarii, metro permittente, praepositionem inferrent. Sat. X, vs. 217, praeterea minimus gelido iam corpore sanguis Febre

calet sola: ubi in libris quibusdam in corpore invenitur, sed rectius excluditur praepositio. Possunt quoque haec verba ablativi absoluti esse, ut Sat. I, vs. 5.

aut, summi plena iam margine libri,

Scriptus et in tergo necdum finitus Orestes. Particula iam, ut haec obiter moneam, cum gelido stricté coniungenda est. Iuven. Satir. VIII, vs. 153. amici iam senis. Sat. III, vs. 206. Iamque vetus cista. Sat. IV, vs. 138. Tibull. I, 4, vs. 58. Wunderlich. ad libr. I, eleg. 4, vs. 33. Sat. IV, vs. 54. pulcrumque est aequore toto, ubi Cod. unus in aequore, alii ex aequore habent. Sat. II, vs. 106. Bebriaci (in) campo. Sat. VI, vs. 291. Stantes Collina (in) turre mariti. Sat. X, vs. 36 sqq.

[ocr errors]

si vidisset praetorem curribus altis Exstantem et medio sublimen in pulvere Circi In tunica Iovis

ubi vs. 36 plures Codd. in curribus habent, omnes in pulvere praeter Thuaneum, cuius auctoritate Boissonadius ad Herodiani partitiones p. 297, cui praeterea in pulvere, in tunica valde displicet, permotus praepositionem in ante pulvere tollendam censet. vero non trahendus est locus Sat. XIV, vs. 86 sq. ubi ex posteriore ad priora membra praepositionem referas. Simile exemplum habes ap. Stat. in Silv. III, vs. 50.

Huc

Quidquid et argento primum, vel in aere Myronis
Lusit.

ef, Bentl, ad Horat. Od. III, 25, vs. 3. Eadem ratio est, quam in Graecis observarunt Lobeckius ad So

phocl. Aiac. p. 283. Erfurd. ad Antigon. vs 367. Herman. ad Viger. p. 809. Valken. in Callim. El. p. 178, 59. cf. Aristoph. Lys. 58. oʊdè napáλwv οὐδ ̓ ἐκ Σαλαμῖνος. Eurip. Iphig. Τ. vs. 393. βωμοὺς, καὶ περὶ κίονας.

διατέγγει

4

Ex hac praepositionis in ibi plerumque, ubi loci significatio invenitur, omittendae consuetudine, ea derivanda est licentia, qua verbum ponere nudo ablativo collocatum est. Sat. X, vs. 156. media pono Suburá. Sat. XI, vs. 79. brevibus ponebat focis. vs. 109. Ponebant igitur Tusci farrata catino. Sat. XIV, vs. 82. hinc praeda cubili Ponitur. cf. Lucan. Phars. lib. IX, vs. 862. medio posuisti limite mortes. lib. VIII, vs. 348. medio posuit Deus Omnia campo. lib. VIII, vs. 756. Exigua trepidus posuit scrobe.

[ocr errors]
[ocr errors]

Sed revertimur ad Iuvenalis locum, ubi si non explicanda, certe tamen commemoranda quaedam restant. Sunt verba stantis convicia mandrae. Forcellini in lexic. s. v. mandra haec verba sic interpretatur: equorum aut mulorum non progredientium, quo ideo aurigae et muliones convicio et clamoribus hor tantur." Equos' vero sub mandra non intellexerim. Scholiastes ad Theocriti idyll. IV, vs. 61. arctiorem vocabuli significationem affert: μάνδραν τὴν τῶν προBáṛcov ópиáμŋv. Pollux in Onomastico lib. IX, c. 4, p. 16. inter σταθμούς, αἰπόλια, ποίμνια, σηκούς, συφετοὺς, συφοὺς, συβόσια etiam μάνδρας nominat, sed extenditur eius significatio a Perotto, cuius verba sunt: Ovium, boum, mulorum septa, claustraque mandrae appellantur. Hoc loco ut mulorum stabula et per

metonymiam loci prò locato, ut Martinus in lexic. ait, intelligantur, nos adducit Martial. 1. V, epigr. 23. Vixque datur longas mulorum vincere mandras. i. e. longum numerum seu multitudinem iumentorum, et Senec. lib. III de ira, c. 6. Quemadmodum per fre quentia urbis loca properanti in mulas incursitandum est et alicubi labi necesse est, alicubi retineri, alicubi respergi: ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta multaeque querelae incidunt." Stantis igitur mandrae convicia sunt ea, quae agitatores in stantem, cunctantem, non progredientem mandram h. e. longam mulorum seriem iaciunt. Vid. Rader. ad Martial. lib. I. Gesnerus in thesaur. verba ita cepit: Hoc vult poeta, inquit, tot iumenta, tot animalia onerata, vel vacua concurrunt, ut plateae et vici mandrae fiant, in quibus frequentia etiam cedere iubentium et detrectantium convicia audiuntur.

SATIR A III, vs. 231.

Memorabile hic Rupertus audaciae, qua vel sanissima tentantur, nobis dedit exemplum. Poeta pauperi Romae locum dicit non esse diutius morandi: in oppidis Latii optimas domus eodem pretio parari, quo Romae tenebricosae conducantur, additque, magnum quid esse

Unius sese dominum fecisse lacertae

Hoc versu vox lacertae Rupertum vehementer vexavit, et virorum doctorum coniecturis, quarum nulla eius assensum tulit, enumeratis ipse addidit suam tabernae i. e. casae, sed ideo non probandam, quia

poeta de hortulo antea locutus est. Atque vel optima quaeque de hoc loco sententia, sed a scholiastae, Farnabii, Grangaei aliorumque, qui illos sequuti sunt, interpretatione diversa, ei displicere debebat. His verbis breviloquentia, cuius Iuvenalis ubique studiosissimum sese ostendit, et dictio hyperbolica inest, quae significat: magni pretii est, quocunque te receperis, hortum possidere quamvis exiguum, ut una tantum perrepat ipsum lacerta. Compares Martialem, aliosque scriptores, qui etsi non eodem, tamen simili modo loci cuiusdam parvítatem describunt. Martial. lib. XI, ep. 18, ex quo non duo, ut ab interpretibus factum est, sed plures adscribendi sunt versus, ut vss. 3- 6.

"

Rus hoc dicere, rus potes vocare? In quo ruta facit nemus Dianae, Argutae tegit ala quod cicadae, Quod formica die comedit uno. Vss. 10-11.

In quo nec cucumis iacere rectus, Nec serpens habitare tota possit. Vss. 17-20.

:

Fines mus populatur et colono
Tamquam sus Calydonius timetur,
Et sublata volantis ungue Procnes,
In nido seges est hirundinino.

Ad quae verba Raderus epigr. Lucillii LXX Iacobsii Antholog. tom. II, p. 331. attulit, ubi poeta Menophanis agrum tam pavum fuisse dicit, ut se suspendere in illo fame consumptus non posset, nec mortuus se

« PreviousContinue »